Articulus 18
Et est demonstratio per rationes naturales, quod non sit nec esse possit nisi unus verus Deus.
LICET interea multæ queant rationes adduci ad divini esse uniusque veri Dei unitatem probandam, illa tamen potissima atque certissima est et item facillima, quam magni philosophi et præclari quoque theologi introduxerunt. Si namque sunt duo vel plures veri Dii, vel in omnibus conveniunt, vel in aliquo differunt. Si in omnibus conveniunt, nequaquam sunt duo seu plures : convenientia enim pluralitatem non facit. Si autem in aliquo differunt, ergo unius perfectio alteri deest : non ergo uterque perfectus est, unde nec verus Deus. Hanc rationem Damascenus et auctor libri de Causis inducunt, et ipsa a Platone formata est. Denique, Deus est perfectus et simplex : quia ergo perfectus, omnis ei nobilitas inest; quia vero simplex, ipse substantialiter est sua perfectio. Si ergo sunt plures Dii differentes, quum uterque sit substantialiter sua simplex ac summa, imo immensa perfectio, utrique deerit summa atque immensa perfectio : sicque neuter erit verus Deus. Amplius, ex ordine rerum, ex ordine quoque causarum, atque ex ordine gubernantium, probatum est esse unam primam essentiam primamque causam, ac unum primum rectorem.1 Prima autem essentia primaque causa ac primus rector, est verus Deus : non ergo est nisi unus verus Deus. Præterea, mundus ab uno principio emanavit, nec potuit idem mundus a pluribus essentialiter distinctis creari : non est ergo nisi unus Creator, qui solus adorandus digne censetur. Possent autem aliæ multæ rationes produci : quas quia alibi plenius posui, hic omitto.2 Postremo elucescit ex his error Rabbi Moysis et Varronis, dicentium unitatem Dei non esse demonstrabilem, sed solum per legem ac fidem innotuisse.
Insuper, unitatem Dei vetus et nova lex concorditer adstruunt. Scriptum est enim : Audi, Israel, Deus tuus, Deus unus est;3 et iterum : Videte quod ego sim solus, et non sit alius Deus præter me.4 Apostolus quoque ad Galatas :5 Mediator (inquit) unius non est; Deus autem unus est. Et alibi : Unus Dominus, una fides, unum baptisma.6
Præterea, Deus est maxime unus. Unum enim cum ente convertitur, nilque reale ei superaddit, sed indivisionem dumtaxat: dicitur enim unum, quasi ens indivisum. Quum ergo sit Deus maxime ens, tanquam omnem plenitudinem essendi complectens ac possidens, sitque potissime indivisus a se, sicut qui summe simplex invariabilisque consistit atque per propriam suam puram bonitatem ab omnibus differens; constat quod sit maxime unus. Nec solum est unus et unum, sed unitas prima, pura, exemplaris ac summa. Unde Dionysius ultimo capitulo de Divinis nominibus : Unus (inquit) dicitur Deus, quoniam unitive est omnia secundum plenum unitatis excessum. Quod vero unum cum ente convertatur hinc liquet, quod Dionysius protinus addit : Unum est inegressibilis omnium causa. Nihil est enim exsistentium quod non participet uno; sed quemadmodum omnis numerus participat unitate (nam dicitur, unus binarius, unus ternarius, unus denarius), sic omnia uno participant. Unum quippe universaliter sumptum, est causa omnium rerum formalis, sicut et genus est causa speciei; unum vero per se, primo ac separate subsistens, quod est Deus benedictus et sanctus, est omnium causa efficiens exemplaris atque finalis. Denique non est aliqua multitudo quæ non participet uno, quemadmodum Proclus subtiliter probat, et Dionysius tertiodecimo capitulo de Divinis nominibus inductive demonstrat, quum ait: Quæ multa sunt partibus, sunt unum toto; et quæ multa sunt accidentibus, sunt unum subjecto; et quæ multa sunt numero, sunt unum specie; et quæ multa sunt specie, sunt unum genere; quæ vero sunt multa processibus, sunt unum principio. Et si auferas unum, neque totum erit neque totalitas, neque pars neque partialitas, neque aliquid exsistentium erit. Ideo Proclus: Omnis (ait) multitudo, secunda est ab uno; et iterum: Omnia entia procedunt ab una causa prima.
Footnotes
Chapter 20 of 64