Skip to the text

Articulus 29

De incomprehensibilitate divinæ naturæ, et de variis rationibus incomprehensibilitatis divini esse.

PORRO Deum incomprehensibilem et quoad quid est incognoscibilem esse, omnium tam philosophorum quam theologorum compar et una exstat sententia. Et hujus quidem prima ratio hæc est. Unumquodque enim scitur atque cognoscitur per propriam causam : quum ergo Deus adorandus et benedictus causam non habeat, quippe quum ipse sit omnium entium prima fontanaque causa, constat quod nec sciri nec comprehendi neque cognosci queat quoad quid est. Et hanc rationem assignat auctor libri de Causis, dum ait : Et quidem omnis res non cognoscitur neque narratur nisi ex ipsa sua causa; quum ergo res est causa tantum et non est causatum, non scitur per causam priorem neque narratur. Itaque eo ipso quo divina natura seu esse divinum a se ipso est, non dependens neque procedens, sed prorsus æternum, eo (inquam) ipso Deus sublimis et gloriosus est prorsus ignotus, incomprehensibilis, imperscrutabilis, invisibilis, inenarrabilis penitusque nescitus. Unde in libro de Causis habetur : Causa prima est superior omni narratione, quoniam ipsa est supra omnem causam, et non narratur nisi per causas secundas, quæ illuminantur a lumine causæ primæ. Causa enim prima est lumen purum, supra quod non est aliud lumen : ideo ipsa non illuminatur a lumine alio.

Denique alia ratio divinæ incognoscibilitatis, est ipsa excellentia divinæ naturæ. Ut enim Boetius docet, quædam cognitionem nostram effugiunt propter sui esse imperfectionem, suæque entitatis defectum seu parvitatem, quemadmodum materia prima, motus, tempus, punctum, instans, momentum, atque similia. Quædam vero capacitatem nostram evadunt propter suæ essentiæ dignitatem, plenitudinem et perfectionem : sicut secundo Primæ philosophiæ Aristoteles asserit, quia sicut se habet noctuæ visus ad solis splendorem, ita se habet mens rationalis ad manifestissima naturæ, id est ad cognoscendum substantias separatas : quæ (quantum in se est) sunt maxime cognoscibiles, propter actualitatis suæ eminentiam ; sed a nobis cognosci non posse feruntur, propter nostri intellectus debilitatem : sicut et lumen solis ex sua natura est maxime visibile, sed oculus, ob suam improportionem, in ipsum figi non valet. Quoniam igitur Deus est purus actus puraque bonitas, et ens simpliciter quomodolibetque perfectum, elucescit quod ob suam excellentiam omnino et penitus sit ignotus. Et hanc rationem Proclus, Platonem sequens, tangit pulcherrime in Elementatione sua theologica : in qua, secundum B. Thomam, pene totam mentem magistri sui Platonis expressit. Ait equidem Proclus : Ens divinum ipsum quidem, propter supersubstantialem unitatem, indicibile est et incognoscibile omnibus simul secundis substantiis, a participantibus autem capabile est et cognoscibile. Propter quod, solum primum est penitus ignotum, tanquam ἀμέθεκτον ens seu incausatum. Causam quoque hujus incomprehensibilitatis divinæ naturæ clarius pandens : Omnis (inquit) cognitio, entium est ; Deus autem est ultra omnia entia : nullatenus itaque agnoscibilis est. Et hanc rationem Dionysius primo capitulo de Divinis nominibus, et Damascenus primo libro, inducunt. Unde Dionysius in epistola ad Dorotheum testatur, quod lux divina propter sui splendoris vigorem invisibilis est. Propter quod etiam appellatur divina caligo, quoniam penetrari non potest : ideoque Deus inaccessibilem lucem inhabitare perhibetur.

Insuper alia ratio incomprehensibilitatis divinæ, est ipsa Dei æterni et gloriosi summa simplicitas :1 quæ tanta est, ut intellectum creatum omnimode vincat. Quis enim illam naturam cognoscet, cujus essentia est sua actio ; quæ nunquam in se ipsa otiosa est, et tamen operationem a substantia procedentem, naturaliter scilicet, non habet ; quæ semper in actu est, et nunquam actionem producit, sed est sua actio ? Nil enim producit se ipsum. Quis etiam apprehendet qualiter Dei voluntas sit libera, et libere omnia plasmans, conservans ac moderans ; quomodo quoque intellectus divinus cuncta in se ipso prædeterminet atque disponat, prædestinet, eligat, reprobet, reddendo singula singulis non necessario, sed libere : quum nihilo minus divina voluntas et intellectus divinus aliud nihil sit nisi esse divinum, quod omniformiter necessarium exstat, incommutabile atque immobile ?

Postremo quarta et summa ratio cur incomprehensibilis et incognoscibilis Deus dicatur, est infinitas primæ causæ. Quum enim secundum Philosophum, cognitio fiat per quamdam assimilationem inter cognoscentem et cognitum, oportet inter intelligentem remque intellectam proportionem exsistere. Finiti vero ad infinitum nulla censetur proportio. Quum ergo sit

Deus vere tamque vehementer et intensive immensus, ut quidquid ei convenit, cum infinita plenitudine interminabilique perfectione ipsi insit et competat, liquet (ni fallor) quod Deus nostram cognitionem et capacitatem in infinitum excedit : imo, quidquid ei adscribitur, infinitam quoad nos incomprehensibilitatem et inaccessibilitatem sortitur. Itaque divina natura, quæ limitem nescit, divinum esse, quod circumscriptionem ignorat, divina potentia, quæ coarctari non potest, divina sapientia, cujus non est numerus, divina magnitudo, cujus non est finis, divina felicitas, jucunditas, justitia, pietas, similesque proprietates, nostræ mentis, imo omnis creati ingenii, perspicacitatem et naturalem virtutem in infinitum excedunt, reverberant, latent.

Sed hoc animæ contemplativæ ac sanctæ summa debet esse delectatio, quod Deus ejus tantæ dignitatis beatitudinisque consistit.23 Unde Dionysius primo capitulo de Divinis nominibus : Sicut, inquit, intelligibilia incomprehensibilia sunt corporeis sensibus, et simplicia ac infigurabilia, compositis et figuratis; sic veritas divina, quæ est super omnem mentem atque substantiam, excedit omnem notitiam. Omnis enim vera ejus scientia et contemplatio, omnibus exsistentibus est impenetrabilis, per hoc quod ab omnibus supersubstantialiter segregatur. Propterea Damascenus optime dixit : Infinitus est Deus et incomprehensibilis ; et hoc solum ejus comprehensibile, infinitas et incomprehensibilitas : id est, hoc solum de Deo comprehendere possumus, quod vere est infinitus et incomprehensibilis. Ideo Augustinus quoque quintodecimo de Trinitate disseruit : Sic sunt incomprehensibilia requirenda, ne se existimet nihil invenisse, qui quam sit incomprehensibile quod quærebat, invenire jam potuit. Hanc incomprehensibilitatem primi principii Proclus profunde fatetur, dum ait : Neque ergo opinabile est divinum, neque meditabile, neque intelligibile ; neque opinio est ipsius, neque scientia aut mens, neque intelligentia.

Præterea, istam Dei incomprehensibilitatem divina Scriptura copiose insinuat. Scriptum est enim : Ecce hæc ex parte dicta sunt viarum ejus ;4 et quum vix parvam stillam sermonum ejus audierimus, quis poterit tonitruum magnitudinis ejus intueri ? Et iterum : Ecce Deus magnus, vincens scientiam nostram. Et sequenti capitulo : Nos (ait) involvimur tenebris ;5 digne eum invenire non possumus, et enarrari non potest.6 Et Jeremias : Domine Deus, ecce tu fecisti cœlum et terram in fortitudine tua magna ; fortissime, magne, potens, Dominus exercituum nomen tibi ; magnus consilio, et incomprehensibilis cogitatu ;7 cujus oculi aperti sunt super omnes vias filiorum Adam, ut reddas unicuique juxta vias suas.8 Hinc Joannes ait : Deum nemo vidit unquam. Et dixit Dominus Moysi : Faciem meam videre non poteris ; non enim videbit me homo et vivet. Unde divinus Apostolus :9 O altitudo divitiarum sapientiæ et scientiæ Dei ! Quam incomprehensibilia sunt judicia ejus !1011

Qui igitur hanc Dei incomprehensibilitatem attendet, propriamque parvitatem perpendet, nequaquam profunda Dei rimabitur, nec majestatem scrutabitur, ne a gloria opprimatur. Vere etenim dico quia nil Deo præsentius, et nil eo ignotius quoad quid est.1213

Footnotes

  1. I Tim. vi, 16. ↩

  2. Ps. cxlvi, 5. ↩

  3. Ps. cxlv, 3. ↩

  4. Job xxvi, 14. ↩

  5. Job xxxvi, 26. ↩

  6. Job xxxvii, 19, 22. ↩

  7. B C D Joann. 1, 18. ↩

  8. Jer. xxxii, 17-19. ↩

  9. Ezod. xxxii, 20. ↩

  10. Rom.xi, 23. ↩

  11. Ezod. xxxii, 20. ↩

  12. Prov. xxv, 27. ↩

  13. Prov. xxv, 27. ↩

Chapter 31 of 64