Articulus 30
An cognitio quam de divina natura per ablationem habemus, sit potior ea notitia quæ per positionem de Deo habetur.
IN præinductis autem declaratum recordor, quemadmodum ex creaturis ad Creatoris notitiam duplici potissimum via erigimur, puta :1 per positionem, affirmando de Deo quæ ejus dignitati non derogant ; atque per ablationem, abnegando de Deo quæ suæ perfectioni non congruunt.23 Denique, secundum sacratissimum Dionysium capitulo secundo Mysticæ theologiæ, in harum viarum processu opposito modo progredimur. Oportet, inquit, ablationes contrarie positionibus laudare. In via enim positionis, a præstantissimis inchoamus, per media usque ad ultima descendendo; et quæ priora dignioraque sunt, Deo benedicto et summo prius principaliusque conveniunt. In hac itaque via dicimus Deum in primis esse bonitatem, esse essentiam, esse vitam, veritatem, sapientiam, et ita de reliquis. Sic quoque in libro de Divinis nominibus Dionysius Deum laudat per intelligibiles nominationes.4 Porro in via ablationis, ab infimis inchoantes, per media usque ad summa conscendimus, omnia auferentes a Deo, tanquam ab universorum principio cunctis in infinitum superposito.
Verumtamen prius et magis proprie atque principalius abnegamus de Deo inferiora et vilia, quam superiora atque nobilia. Aptius namque dico, Deus non est corpus, quam, Deus non est substantia; Deus non est sensus, quam, Deus non est mens seu intellectus; Deus non est anima, quam, Deus non est forma; Deus non est stultus, quam, Deus non est sapiens. Nihilo minus in via ablationis omnia hæc atque similia abnegantur de Deo; et quanto magis ascendimus, tanto sermo amplius abbreviatur, donec tandem omnia etiam summa de Deo negantes, ipsam ingrediamur superlucidam divinam caliginem, uniamurque Deo sicut omnino ineffabili atque ignoto. Hoc enim Dionysius capitulo tertio Mysticæ theologiæ deducit: Ibi (scilicet in via positiva), inquiens, a superiori ad ultima descendens sermo, secundum quantitatem descensionis dilatabatur. Nunc autem (videlicet in via ablativa), ab inferioribus ad supremum ascendens, secundum ascensionis mensuram corripitur; et post omnem ascensionem, totus sine voce erit, et totaliter Ineffabili unietur.
Est igitur quæstio ingens, quæ harum notitiarum de Deo sit major et clarior atque perfectior. Et respondendum, secundum beatissimum theologorum ducem ac principem Dionysium, quòd illa cognitio potior est qua Deum per ablationem dignoscimus. Et quidem veritas hujus certissime elucescit ex omnibus in præcedenti articulo introductis.5 Si namque, ut ibi ostensum est, Deus omnino (quantum ad quid est) ignotus est, incomprehensibilis, imperscrutabilis ineffabilisque existens; tunc palam est, quod de Deo melius scimus quid non est, quam quid est: imo, quid est, penitus ignoramus. Notitia ergo Dei per abnegationem præstantior est quam per affirmationem existens. Denique, omnis nostra intellectualis cognitio, ex creaturis, imo ex sensibilium apprehensione, exordium sumit, secundum Dionysium et Aristotelem, quamvis Plato in Menone aliter tradat. Quum ergo sit Deus super omnia sensibilia atque creata exaltatus et elevatus, per se ipsum a nobis cognosci non potest nec nominari;6 sed prout in suis creatis effectibus relucet cognoscitur, et creaturarum nominibus explicatur. Quia igitur Deus gloriosus universa creata superessentialiter et infinite transcendit, constat quod ex creaturis sciri nequeat quid sit, sed quid non sit: sicque per omnium quæ in creaturis reperiuntur ablationem, excellentius noscitur. Melius ergo atque profundius dico, Deus non est bonitas, vita, sapientia, beatitudo, etc., quam, Deus est bonitas, vita, sapientia, beatitudo. Nam in secunda quasi designatur Deus esse aliquid, et rebus creatis in aliquo similis esse: qui tamen super omnia est, atque ab omnibus suis effectibus infinita disparitate et eminentia segregatur. In prima vero innuitur Deus non esse sic bonitas, vita, sapientia et beatitudo, ut cetera, et ut nos intelligere æstimareque possumus; sed cum supersubstantiali excessu, cum fontali causalitate, cum infinita et prorsus incognita atque incomprehensibili plenitudine insinuatur esse bonitas, vita, sapientia, beatitudo, et alia quæ ei proprie æstimantur competere.
Unde secundo Mysticæ theologiæ capitulo Dionysius: Hoc est, ait, Deum vere videre et cognoscere, supersubstantialem supersubstantialiter per omnium entium ablationem laudare. Et in epistola ad Dorotheum diaconum: Invisibilis, inquit, est Deus, propter excellentem suam claritatem. Quod tamen secundo Angelicæ hierarchiæ capitulo clarius pandit: Negationes, inquit, in divinis sunt veræ, id est, proprie atque veraciter dictæ; affirmationes autem incompactæ, id est non cohærentes nec propriæ, ut Hugo exponit: unde alia translatio habet, inconvenientes. His quoque consonat Damascenus primo libro, dum ait: Familiarius magis est ex omnium ablatione facere rationem. Nihil enim eorum quæ sunt, est Deus: non ut non ens, sed ut super omnia ens, et super ipsum esse ens. Et istud philosophi quoque præcipui, Alphorabius, Avicenna, auctor libri de Causis, et alii multi testantur: naturalis enim ratio dictat hoc.
Footnotes
Chapter 32 of 64