Skip to the text

Articulus 31

Et est introductio quæstionis difficilis, scilicet an aliquid de Deo sublimi affirmative et substantialiter prædicetur.

ALIQUA denique, sicut ex dictis clarescit, de Deo dicuntur per respectum ad creaturas, ut Dominus, Creator, gubernator; aliqua autem negative, ut dum dicitur: Deus est incorporeus. Palam est autem horum nullum de Deo substantialiter dici; sed relationem ejus ad creata designant, aut ab eo aliquid removent.

Quædam vero absolute et positive Deo attribuuntur, ut esse bonum, esse vitam, sapientiam, veritatem. De talibus igitur quidam opinati sunt, quod nec positive nec substantialiter enuntientur de Deo, sed magis inventa sint ad aliquid removendum ab eo, ut dum dicimus, Deus est intelligens, Deus est vivens; sensus sit: Deus non est eo modo quo non intellectualia et non viventia sunt. Et hæc erat opinio Rabbi Moysis. Quidam vero dixerunt, quod nomina talia instituta atque reperta sunt ad insinuandam causalitatem Creatoris ad creata, ut dum dicitur, Deus est bonus; sit sensus: Deus est causa bonitatis in rebus.

Has opiniones Thomas in prima parte, quæstione tertiadecima, recitat, atque indeptas et falsas affirmat. Primo sic arguens: quia secundum eas, ratio non est cur potius unum nomen dicatur de Deo quam aliud. Quum enim sit Deus omnium causa, nec aliquid omnium, sequitur æque omnia veraciter prædicari de eo. Unde sicut veraciter dicimus, Deus est bonus, quoniam causa est bonitatis, et quia non est ut ea quæ bona non sunt; ita vere dici posset, Deus est corpus seu lapis et aqua, quum ipse sit causa eorum, nec talem habeat modum essendi ut entia in potentia tantum, sicut materia prima. Secundo Thomas arguit sic: nam secundum positiones prædictas, nomina perfectionalia prius dicerentur de creaturis quam de Deo. Cujus oppositum ante innotuit: quoniam esse, et bonum, atque similia, Deo potissime competunt, adeoque perfecte, ut ei dumtaxat secundum perfectam rationem conveniant, præsertim quum omnis creaturarum atque effectuum perfectio excellentius inveniatur in Deo omnium creatore et causa, quam in rebus productis. Tertio sic arguit: hæ namque positiones contrariantur intentioni de Deo loquentium. Dum enim dicimus, Deus est bonus, vivens, intelligens, intendimus dicere quod Deus in se ipso propriaque natura sit talis.

Verumtamen, quamvis B. Thomæ non minimus imitator, amator et fautor exsistam, tamen salva in omnibus tanti Doctoris reverentia, quantum judicare prævaleo, has positiones, et maxime primam, videlicet Rabbi Moysis, qui erat maximus philosophus atque theologus, insufficienter resolvit, determinat, reprobat : quod diligenter declarare oportet. Occurrat ergo memoriæ quod superius introduxi Rabbi Moysen dicere :1 quædam nomina prædicari de Deo per respectum ad creata ; quædam per modum quantitatum, ut immensus, incircumscriptus ; quædam per modum qualitatum : quæ omnia, secundum eum, transeunt in divinam substantiam. Denique dicit, nomen tetragrammaton significare divinam essentiam puram ac nudam, prout in se ipsa subsistit, omni videlicet alieno penitus circumscripto. Non ergo Rabbi Moyses tam absolute tamque simpliciter adstruit nil positive ac substantialiter dici de Deo, ut recitat Thomas : præsertim quum Rabbi Moyses sæpius dicat, omnium creaturarum perfectiones excellentissime et unitissime seu simplicissime summo ac sancto Creatori inesse. Breviter ergo, positioni ejus in tantum consentio, in quantum documentis Dionysii et catholicorum doctorum potero eam esse concordem ostendere.

Erat nempe (ni fallor) Rabbi Moysis intentio, quod nihil substantialiter aut positive Deo conveniat proprie, et prout nos illud intelligere possumus, vel quantum ad quid est, aut quantum ad modum significandi, seu juxta modum quo in creaturis consistit. Quod enim his modis nil affirmative aut substantialiter enuntietur de Deo excelso, ex doctrina Dionysii primo sic comprobo : Quidquid verius atque subtilius negatur de Deo quam affirmetur de eo, nec substantialiter nec affirmative prædicatur prædictis modis de eo. Sed omnia præinducta, quantumcumque perfecta, magis proprie magisque vere auferuntur de Deo quam ei conveniant : et hoc quidem in præcedenti articulo plenissime, ratione atque auctoritatibus Dionysii et Damasceni, ostensum est. Non ergo substantialiter nec affirmative enuntiantur de Deo secundum modos prætactos. Præterea, etiam præstantissima nomina Dionysius ultimo Mysticæ theologiæ capitulo aufert seu negat de Deo : Rursus (inquit) ascendentes, dicamus quod omnium causa nec intellectus est, nec intelligentiam habet ; neque ratio est, neque intelligentia ; nec dicitur, nec intelligitur ; nec stat, neque movetur ; neque habet potentiam, neque potentia est, neque lumen est ; nec vivit, nec vita est ; neque substantia est, neque veritas, neque regnum, neque sapientia, neque unum, neque unitas, neque deitas, neque bonitas, neque spiritus, neque aliud aliquid nobis aut alicui exsistentium cognitum ; neque entia cognoscunt ipsam secundum quod ipsa est, neque ipsa cognoscit entia secundum quod entia sunt. Hucusque verba Dionysii pro Rabbi Moyse militant.

Porro sequentia aliæ opinioni fulcimentum ministrant. Addit namque : Neque ratio est ipsius (scilicet Dei), neque nomen, neque cognitio ; neque tenebræ est, neque lumen, nec error, nec veritas. Neque est ipsius universaliter positio, neque ablatio ; sed eorum quæ sunt post ipsam, positiones et ablationes facientes, ipsam nec ponimus neque auferimus : quoniam ipsa est super omnem positionem, sicut omnino perfecta omniumque unitiva causa, et super omnem ablationem, superexcellentia ab omnibus simpliciter absoluta. Insuper, primo capitulo de Divinis nominibus Dionysius de Deo fari orsus : Est (inquit) irrationabilitas et non intelligibilitas et innominabilitas, per excessum rationis et intelligentiæ ac nominationis ; et est omnibus causa essendi, ipse vero est non exsistens, per excessum exsistentiæ. Et iterum ait : Quum tota virtute nos unierimus divinis theoriis, tunc omnia resecantes, immittimus nos ad supersubstantialem radium : quem neque cogitare possibile est, neque dicere, nec aliquo modo contemplari, eo quod sit ab omnibus segregatus, et in se ipso supersubstantialiter collocatus, tanquam in incomprehensibili virtute, super omnes mentes cœlestes. Porro secunda opinio fortissime roboratur auctoritate Dionysii secundo capitulo de Divinis nominibus : Divina (inquit) et invisibilia Dei, per solas ipsorum participationes cognoscimus; et dum dicimus Deum esse vel substantiam vel vitam aut lumen seu mentem, aliud his nominibus non intelligimus nisi processus Dei in nos participationesque divinæ plenitudinis quibus nos justificat, substantificat, vivificat vel sapientificat. Insuper ad idem facit quod nunc ante a Dionysio dictum monstravi :2 videlicet, quod affirmationes de Deo dictæ, sunt vere negationes; et quod hoc est supersubstantialem vere cognoscere, eum per omnium ablationem supersubstantialiter laudare. Sunt autem et alia plurima valde Dionysii testimonia quæ induci possent; sed propter prolixitatem vitandam, ista sufficiant.

Footnotes

  1. art. xxiii. ↩

  2. p. 53 A et a. ↩

Chapter 33 of 64