Skip to the text

Articulus 32

Et est confirmatio responsionis inductæ, ex testimoniis Damasceni et Hugonis atque Doctoris divini.

ROBORANTUR demum præhabita, auctoritate Damasceni, qui primo libro sic ait : Quæcumque de Deo affirmative dicimus, non naturam, sed ea quæ sunt circa naturam ejus ostendunt. Etenim si bonum, si justum, si sapientem, et si quodcumque aliud dixeris, non Dei naturam dicis, sed ea quæ sunt circa naturam. Et iterum planius loquens nono primi libri capitulo : Oportet, inquit, singulum eorum quæ de Deo dicuntur, non quidem quod secundum substantiam est significare, æstimare, sed quod non est ostendere, aut habitudinem quamdam ad aliquid eorum a quibus separatur et distinguitur, aut aliquid eorum quæ assequuntur naturam aut operationem. His verbis, tam Rabbi Moysis quam aliorum opiniones jam recitatæ, manifeste stabiliuntur. Imo videtur Damascenus utramque adstruere. Si enim quæ de Deo dicuntur, non dicunt naturam ejus nec quid est, sed quid non est, apparet quod non proprie prædicentur de Deo substantialiter et positive. Rursus, si non designant Dei naturam, sed aliquid circa eam et habitudinem quamdam, sequi videtur quod per causalitatem de Deo dicantur.

Denique consonant verba Hugonis super Angelicam hierarchiam : Audi, inquit, magnum sacramentum. Quod Deus est, super omne est. Et quum quæritur, Quid est? hoc dici non potest, quia cogitari non potest. Quod enim cogitatur, vel in rebus est, vel secundum aliquid rerum. Quod autem Deus est, nec est in rebus quasi aliquid rerum, quia creatura non est; nec secundum res est, quia creator earum. Quod ergo Deus est, nec in istis inveniri potest, nec secundum ista intelligi valet quale est. Si enim aliquid horum dicitur, aliud est; et si secundum aliquid horum dicitur, aliter est. Quid ergo dicendum est quod Deus est? Solum hoc dici potest, quia aliud est; et quid est, dici non potest. Habemus ergo quod dicamus, Non est hoc Deus; sed non habemus quod dicamus, Hoc est Deus : quoniam omne quod habemus vel invenimus, hoc non est Deus; et omne quod dici et cogitari potest, minus est et infra est quam quod Deus est. Et si dixerimus de Deo nobiliora, veritatem dixisse putamur : sicut dum dicimus, Deus est spiritus, Deus est sapientia. Et tamen hæc sunt tantum figuræ et signa veritatis, non veritas ipsa. Alia quoque plura his paria asserit Hugo.

Porro Doctor divinus in libro Spiritualis desponsationis idem fatetur : Alta (inquiens) Dei natura conspicitur, quomodo ipsa est inaccessibilis altitudo, abyssalis profunditas, incomprehensibilis latitudo, æterna longitudo, caliginosum silentium seu tenebrosa taciturnitas, voluptuosumque desertum. In libro quoque de Perfectione filiorum Dei, testatur quemadmodum summa Dei contemplatio aliud non sit nisi intensio quædam caliginis : quam Dionysius irrationalem et amentem appellat, propter excessum rationis et mentis.1

Nempe in hac divinæ caliginis (quæ est supersplendidissimum ac invisibilissimum lumen) intuitione, divinæ claritatis splendor purissimus aciem mentis reverberat, vincit, obtenebrat penitusque obcæcat. Propterea Deo sicut prorsus ignoto conjungitur, et in divinarum tenebrarum speculatione deficiendo demergitur, liquescit et deliquescit, profundatur et deprofundatur, in superlucidissimas divitiarum Dei opulentias assurgere cupiens, sed figi non valens.

Postremo, omnium horum confirmatio est quod S. Dionysius in prima epistola ad Caium monachum scribit: Divinæ tenebræ cooperiuntur omni lumini, et absconduntur omni visioni. Et si quis videns Deum, intellexit quod vidit, non ipsum Deum contemplatus est, sed aliquid eorum ab ipso exsistentium et cognitorum. Ipse autem super animum et super essentiam superessentialiter superpositus est, universaliter non cognoscendo neque videndo, id est, in hoc quod non cognoscitur neque videtur. Unde in libro de Causis subtiliter dictum est: Causa prima est super omne nomen quo nominatur, et non pertinet ad eam diminutio neque complementum.

Footnotes

  1. De Divin. nom. c. vu. ↩

Chapter 34 of 64