Articulus 33
Resolutio et concordia horum quæ dicta sunt et sibi videntur contraria.
QUONIAM vero non minus difficile est præinducta verba Dionysii, Damasceni et aliorum intelligere atque salvare, quam positionem Rabbi Moysis et alterius opinionis; idcirco utile reor, tantorum virorum de Deo profunde loquentium, doctrinales sententias paulisper pro viribus explanare et concordare. Nullatenus enim puto tam summos doctores circa Dei naturam errasse: quod tamen esset, si sibi mutuo repugnantia docuissent.
Advertendum ergo, quod aliquid dici potest de alio substantialiter et positive dupliciter. Primo proprie, scilicet quoniam designat et exprimit quid sit ipsa natura, vel in specie, vel certe in genere, aut saltem secundum univocum aliquod: sicut dum dico, Homo est animal, homo est corpus, homo est substantia. Secundo improprie, vel minus proprie, seu quantum ad nos: quando videlicet prædicatum nequaquam significat subjecti essentiam seu quid sit ipsum subjectum, secundum quod in propria natura est et in se ipso subsistit, sed solum eo modo quo a nobis cognosci potest; vel quando designat ea quæ ad veritatem essentiæ cognoscendam magis accedunt. Quum ergo secundum omnes pene antiquos theologos atque philosophos, Deus nec sit species neque in specie, nec genus neque in genere, neque de Deo et creaturis aliquid univoce prædicetur; elucescit quod secundum primum modum, nihil de Deo substantialiter seu affirmative dicatur in statu præsenti, sed potius insinuetur in tali prædicatione voce tenus positiva, quid Deus non sit, vel quid ab ipso sit, seu quid circa ipsum sit, quemadmodum ex plurimis testimoniis prædictorum doctorum inductis clarissime liquet. Non autem signatur quid Deus sit, qui secundum substantiam omnino atque omnimode exstat ignotus. Et hæc erat mens Rabbi Moysis, affirmantis nil substantialiter vel affirmative enuntiari de Deo incomprehensibili et excelso.
Et ad idem redit secunda opinio, cujus assertores fassi sunt, ea quæ de Deo dicuntur, habitudinem causæ significare, sicque per causalitatem de ipso enuntiari. Nam eo ipso quo ita locuti sunt, agnoverunt utique omnes entium perfectiones Deo excellentissime convenire, tanquam universorum primo principio et Creatori altissimo. Cur ergo dixerunt prædicata perfectionalia de Deo non dici substantialiter, sed magis causaliter, nisi quod Deo non competunt eo modo quo in rebus inveniuntur atque a nobis agnoscuntur, sed per modum nobis imperscrutabilem et a nobis innominabilem?
Enimvero ita intelligendum opinor quod Dionysius ait jamque præhabitum est, quod dum bonitas, esse, vita, sapientia, etc., de Deo dicuntur, nil aliud significatur nisi processus Dei in nos, et participationes perfectionis divinæ. Hoc enim ita dictum non arbitror, quasi hæc nomina solum causaliter et nequaquam substantialiter prædicentur de Deo, neque significent Deum, sed effectus dumtaxat divinos : sic namque præinductæ objectiones procederent. Quid igitur Dionysius affirmare intendit, nisi quod istis nominibus non designetur nec intelligatur Deus secundum id quod est, nec prout in se ipso exsistit, sed prout ejus natura atque perfectio in suis effectibus innotescit atque resplendet? Secundum hunc quoque sensum verba Damasceni sumenda sunt, quibus nil de Deo dictum substantiam Dei significare fatetur, sed aliquid circa eam, et quod singulum eorum quæ de Deo dicuntur, non quid est sed quid non est importat : videlicet quoniam nullum nomen exprimere potest divinam naturam seu esse divinum secundum propriam subsistentiam, sed secundum aliquam proprietatem qua vel in rebus creatis quasi in speculo refulget et declaratur, vel ad eas refertur, vel ab ipsis distinguitur, seu simili modo.1 Nam uti ostensum est, Deum ex suis effectibus agnoscimus et nominamus : idcirco, prout in creaturarum perfectionibus variis modis divina resplendet perfectio, juxta hoc Deum multiformiter contemplamur ac nominamus. Sed sicut omnis creata essentia ab increatæ essentiæ perfectione in infinitum occumbit ac distat, sic omnis intelligibilis forma creata a perfecta repræsentatione divinæ naturæ in infinitum deficit et recedit. Nullum ergo nomen ex creaturis receptum et Deo tributum, exprimit quid Deus est : imo ab hoc infinite et incomparabiliter deficit. Substantialiter tamen dici de Deo conceditur, secundum distinctionem prætactam : præsertim quum Augustinus et Boetius asserant quædam dici de Deo substantialiter, et aliqua realiter.
Postremo, quantum intelligo, ad istud reducitur Thomæ positio : qui Rabbi Moysi contradicens, ait prædicta nomina de Deo substantialiter dici, ejusque substantiam designare ; non tamen perfecte, et sicut in se est, eam designant, sed id potius innuunt, quod perfectiones significatæ per nomina, altiori modo conveniant Deo quam rebus creatis. Hoc autem prædictis non obviat.
Footnotes
-
art. xiii. ↩
Chapter 35 of 64