Skip to the text

Articulus 34

Quod non obstantibus his quæ de divinæ naturæ incomprehensibilitate et incognoscibilitate inducta sunt, veram habeamus de Deo benedicto et sancto notitiam.

HOC porro quod secundum magnum Dionysium dictum est, non cognoscere nos Deum sicut est, nec esse notitiam, scientiam vel sapientiam de superessentiali et superignota Divinitate, dubitationem facere potest.1 Qui enim rem aliter intelligit quam est, false intelligit : imo non cognoscit eam, sed errat. Si ergo Deus omnino ignotus est, neque cognoscimus eum sicuti est, false cognoscimus.

Et respondendum, quod operatio sequitur operantis naturam : idcirco (secundum Boetium) cognitio, quæ est operatio interior cognoscentis, est secundum naturam et modum cognoscentis, non cogniti. Quemadmodum ergo Deus universa cognoscit non sicut illa sunt, sed secundum suæ divinitatis excellentiam (intelligit namque temporalia æternaliter, sensibilia insensibiliter, mutabilia invariabiliter) ; ita et nos divina cognoscimus non sicut illa in se sunt, sed secundum nostræ parvitatis potentiam, nostrique intellectus conditionem.2 Vere tamen divina cognoscimus, quamvis obscure, imperfecte, et aliter quam in se ipsis sint : quoniam ista obscuritas, imperfectio et alteritas non est referenda ad objectum, sed ad cognoscentis potentiam.3 Si enim Deum dicerem corporalem consistere aut corporaliter esse, errarem. Sed si incomprehensibilem comprehendere nequeo, quin potius secundum meam capacitatem eum considero; non erro, neque ejus dignitati in aliquo derogo: quoniam quidquid imperfectionis contingit in contemplatione et appellatione qua eum contemplor et nomino, hoc totum propriæ imperfectioni adscribo, certissime sciens Deum nobilissimo modo subsistere.

Hoc est quod Hugo super Angelicam hierarchiam inducit, dum ait:4 Minus est Deo quidquid de eo dicis; et tamen de ipso hoc dicis, non ut ad ipsum accedas, sed ut ei propinques. Magnum est homini nunc ad ipsum ire, etsi non detur pervenire in hoc statu. Dabitur autem postea; nunc vero interim totum imago est.

Quamvis enim quædam Deo sint propria, et quasi totum quod Deus est exprimentia, ut esse infinitum, esse simpliciter perfectum, esse purum, bonum; tamen secundum quod nos ista cognoscere possumus, inferiora atque minora sunt eo quod Deus est. Et ideo, secundum auctorem libri de Causis, nec complementum convenit Deo: quoniam omnis perfectio prout a nobis apprehendi valet, indigna est eo, cujus essentia nostram capacitatem in infinitum transcendit.

Footnotes

  1. art. xxxi. ↩

  2. De Consolat. lib. v, pros. 4. ↩

  3. De Divin. nom. c. II. p. 55 A. ↩

  4. cap. II. ↩

Chapter 36 of 64