Skip to the text

Articulus 35

De simplicitate divini esse.

SICUT præterea ex Elementatione Procli elucescit, est quædam simplicitas per carentiam totius perfectionis: et hæc est simplicitas materiæ primæ, quæ est pura potentia, tanquam totius actualitatis formalitatisque expers. Talis ergo simplicitas imperfectissimo entium convenit. Alia vero exstat simplicitas, per totius imperfectionis carentiam: et ista est simplicitas primi principii, quod est purus actus, tanquam universæ materialitatis admixtione et potentialitatis consortio carens. Deus ergo sicut omnino perfectus censetur, ita veraciter summe simplex, imo sua superessentialis simplicitas perhibetur.

Insuper, omnis compositio, indigentiæ signum est. Si enim compositum in uno eorum quæ in ipso sunt totam suam perfectionem haberet, nequaquam alio indigeret, nec ipsum haberet, quum non sit pluralitas sine necessitate ponenda, secundum Philosophum. Si ergo esset in divina natura compositio, diversitas aut non identitas aliqua, non esset in Deo summa perfectio, sed unum eorum quæ in ipso essent, aliquo indigeret. At vero, ubicumque compositio invenitur, unum perficit aliud: idque quod perficit, rationem actus sortitur; quod autem perficitur, proprietatem habet potentiæ atque materiæ. Nisi enim unum perficeret aliud, inaniter jungerentur, essetque in eodem multitudo sine causa. Quum ergo superius demonstratum sit, quod Deus est purus actus, esse non potest in eo compositio aliqua, sed est simplicitas plena.1

Adhuc autem, extrema seu ultimi termini omnis multitudinis, sunt maxime indivisibiles summeque simplices. Quum ergo purus actus qui Deus est, et pura potentia, puta materia, sint duo extrema et termini rerum, oportet utrumque in sua natura simplicissimum esse: nam alias, componentia utriusque essent ante ipsa composita, sicut principia sunt ante principiata; et tunc Deus non esset simpliciter primum nec causa simpliciter prima, sed unum eorum ex quibus componeretur, nec esset ens penitus independens: quæ omnia absurdissima sunt. Deus ergo, ut ait Anselmus, adeo purus et simplex est, ut nec re nec intellectu dividi queat. Denique, ante probatum est, quod Deus non solum est unus, sed unitas prorsus purissima;2 et quod non est quid unitum, nec est in ipso aliqua unio, sed quod ipse est simplicissima unitas, omnes entium diversitates in ordinem redigens, simplificans atque unificans. Deus ergo in fine totius simplicitatis est simplex.

Non est itaque in Deo forti et glorioso compositio ex esse et essentia, ex actu et potentia, ex forma et materia, ex quod est et quo est, ex natura et supposito, ex genere et differentia, vel ex aliquo alio; sed quidquid in Deo est, est ipsemet Deus, et quidquid Deus habet, hoc ipse est. Unde in Deo idem sunt essentia, virtus et actio, esse, posse et agere, intelligens, intellectus et intelligere, natura et persona, sapientia, beatitudo et omnis perfectio: imo ipsum esse divinum, est simplicissime omnia ista, quæ nec sunt neque dicuntur multa vel omnia nisi quantum ad nos, qui esse divinum in se ipso et sicuti est, agnoscere non valemus, sed per species rerum creatarum ipsum multiformiter consideramus atque exprimimus, secundum quod divinæ naturæ perfectio, quæ in se una et simpla est, in rebus variis modis relucet.

Elucescit demum ex his, quod Deus non est corpus, nec virtus corporea, nec corporis virtus, nec virtus in corpore; sed est esse ab omnibus superessentialiter separatum, nulli miscibile, cum nullo componibile, in nullo terminabile, sed intra cuncta exsistens, ab omnibus infinita distantia (non locali, sed perfectionali) segregatur itemque distinguitur, estque ab omnibus se ipso, primo et immediate diversus. Unde constat pessimus error ponentium quod Deus sit esse formale omnium rerum, vel anima mundi, aut simile aliquid. Verumtamen Dionysius in libro de Divinis nominibus dicit, et idem asserit Damascenus, quod Deus est esse omnium entium, et vita viventium, et virtus agentium.3 Sed hoc intelligendum est causaliter seu efficienter, quoniam ipse est Creator et causa omnium secundorum; non autem formaliter, tanquam sit intrinsecum rei principium sicut est forma. Advertendum vero pro intellectu dictorum, quod virtus corporea dicitur quæ in corpore majori est major, et in minori minor: quemadmodum calor, frigiditas, siccitas. Sed corporis virtus, est quæ secundum dispositionem complexionis seu harmoniæ conditionem agit, et est actus seu perfectio organi, secundum Rabbi Moysen: ut vis visiva et auditiva. Virtus vero in corpore nominatur, quæ non est corpori quasi subjecto de necessitate innitens, quamvis sibi formaliter uniatur: quemadmodum intellectus, qui a corpore separatur sicut perpetuum a corruptibili, secundum Philosophum.

Porro Deum esse simplicem, Damascenus primo libro testatur, adjiciens quod ea quæ de Deo per modum differentiarum dicuntur, ut incorporeum, intemporale, immortale, æternum, justum, etc., non sunt distinctæ nec substantiales differentiæ Dei, neque designant Deum ex multis conflatum. Anselmus quoque in Proslogion: Quid es, inquit, Domine, quid es? Certe vita es, sapientia, veritas, bonitas, beatitudo, æternitas, et omne bonum es. Multa, ait, sunt hæc; sed non potest angustus meus intellectus tot simul uno intuitu videre, ut omnibus simul delectetur. Quomodo ergo es, Domine, omnia hæc? An sint partes tui, an potius unumquodque eorum est totum quod es? Utique, Domine, unumquodque eorum est totum quod es et quod sunt reliqua omnia. Omnia vero hæc roborantur testimonio Dionysii, qui nono capitulo de Divinis nominibus ait: Deo attribuitur identitas æterna, inconversibilis, in se ipsa supersubstantialiter manens, munda, immaterialis, simplicissima, nullius indigens, sed semper per se perfecta, omnibus supersplendens ut convenienter eam participent.

Innotescit autem ex his quam sit inconveniens quorumdam opinio, qui distinctionem formalem ponunt in Deo præter personalem distinctionem. Est nempe opinio aliquorum, quod in divinis sit distinctio perfectionum attributalium ex natura rei, circumscripto omni intellectu creato : ita quod inter attributa divina sit quædam non identitas ex natura rei, quæ dici potest distinctio formalis sive modalis; estque intelligenda non per positionem, sed per abnegationem, prout hoc formaliter non est hoc. Unde secundum eos, aptius est uti hac negativa, non idem, quam distinctum.

Hæc opinio veritati demonstratæ repugnat. Ostensum est enim quod Deus sit simplicissima unitas, et unitissima, vel potius (ut sic loquar) unissima atque purissima simplicitas. Est ergo in Deo quantum ad perfectiones attributales, omnimoda, summa et pura atque perfecta identitas. Non est igitur in Deo ex natura rei quantum ad attributa, aliqua non identitas seu formalis distinctio. Denique, juxta Philosophum, unum in substantia facit idem; in quantitate, æquale; in qualitate, simile. Ubi ergo est pura unitas, est pura identitas, et nulla formalis distinctio. Quum ergo Deus dicatur incomparabiliter purissima unitas ac plena simplicitas, non est in eo ex natura rei talis distinctio. Ista quoque opinio directe repugnat Anselmo, qui in Proslogion ad Deum devotissime atque verissime loquens : Nullæ (inquit) partes sunt in te, Domine; nec es plura, sed sic unum quiddam et idem tibi ipsi, ut in nullo sis tibi ipsi dissimilis : imo tu es ipsa unitas nullo intellectu divisibilis. Nescio quid planius dici queat. Sed non est propositi in hoc opere isti maneriæ immorari : habet enim alibi locum convenientiorem.4 — Postremo, quoniam Albertus et Thomas in istis consentiunt, ideo, quod Thomas ponit in divinis distinctionem rationis rei rationabilis, non autem Albertus, sed solum ponit ibi distinctionem rationis ratiocinantis, non est difficile concordare : in nominibus enim dumtaxat dissentiunt, sed in ipsa veritate concordant.

Quum autem Damascenus primo libro testetur, quod Deum esse compositum affirmare, extremæ impietatis est; tanto unusquisque extremæ impietati magis propinquat, quanto a vera Dei simplicitate, unitate et identitate magis recedit. Dicta autem opinio asserit, quod attributales perfectiones in Deo, scilicet sapientia, pietas, misericordia, æquitas, beatitudo, potentia, etc., formaliter distinguuntur, seu ex natura rei sunt non idem, ita quod omni actu creatæ mentis secluso, unum formaliter non sit aliud. Istud contrariatur Augustino, qui apertissime in libro de Trinitate, de divina simplicitate loquens : Deus, inquit, etsi multipliciter dicatur, vere tamen et summe simplex est. Dicitur enim magnus, bonus, sapiens, beatus, verus, et quidquid aliud non indigne dici videtur; sed eadem magnitudo ejus est quæ sapientia, et eadem bonitas quæ sapientia et magnitudo, et eadem veritas quæ illa omnia. Undecimo quoque de Civitate Dei : Ideo, ait, Deus simplex vocatur, quia hoc est quod habet; excepto quod relative una persona ad alteram dicitur, nec est ipsa. Omnia ergo quæ in Deo sunt, omnino unum et idem sunt, ubi non obviat oppositio relativa. Quod in libro de Trinitate Boetius quoque fatetur. Quum ergo attributa in Deo relativam oppositionem non habeant, constat quod ex natura rei sint penitus unum et idem.

Amplius, secundum omnem doctrinam Dionysii, Deus ideo simplex censetur, quoniam esse divinum, omnium creaturarum perfectiones in se ipso cum immensa plenitudine et infinita perfectione atque perfectissima ac superessentiali simplicitate complectitur. Ideo valde opposita Deo conveniunt, secundum diversas perfectiones quas sua essentia in se comprehendit. Quid ergo opus est aut expedit distinctionem formalem somniare in Deo? Augustinus demum quinto de Trinitate, Dei simplicitatem declarans : Intelligamus (ait) Deum, quantum possumus, sine qualitate bonum, sine quantitate magnum, sine indigentia creatorem, sine situ præsidentem, sine habitu omnia continentem, sine loco ubique totum, sine tempore sempiternum, sine ulla sui mutatione mutabilia facientem nihilque patientem. Quisquis Deum sic cogitat, etsi nondum potest omni modo invenire quid sit, pie tamen cavet, quantum potest, aliquid de illo sentire quod non sit. Hilarius insuper octavo de Trinitate, de divina simplicitate sic dicit: Non humano modo ex compositis Deus est, ut in eo aliud sit quod ab eo habetur, et aliud ipse qui habet; sed totum quod est, in ipso vita est, natura videlicet perfecta et infinita, et non ex disparibus constituta, sed vivens ipsa per totum.

Verumtamen, ut in libro de Fide ad Petrum Augustinus testatur, hæc facile dici possunt et credi, videri autem nisi puro corde omnino non possunt. Propterea, frater carissime, ut hujus divinæ simplicitatis simus non vaniloqui assertores ut multi, sed sinceri contemplatores ut (proh dolor!) pauci, simplificemus corda nostra, abstrahendo nostrum affectum a rebus carnalibus atque caducis, et ipsum divino ac incommutabili bono fortiter affigendo. Unum enim est necessarium;5 totaque nostra perfectio est deiformis simplificatio, id est amorosa mentis ad simplicitatem divinam conversio: cui tanto integrius tantoque purius copulamur, quanto a multis atque compositis longius separamur, pro solis divinis solliciti, et in Dei obsequio fideles, puri ac fervidi.

Footnotes

  1. art. xx. ↩

  2. art. xviii. ↩

  3. cap. l. ↩

  4. Cf. t. XIX, p. 149 B et 6. ↩

  5. Luc. x, 42. ↩

Chapter 37 of 64