Articulus 36
De incommutabili stabilitate divinæ essentiæ.
OMNIS porro mutatio aut est alicujus novæ dispositionis adeptio, aut pristinæ dispositionis abjectio. Quum ergo sit Deus vere simpliciterque perfectus, nec dispositionem quam habet amittere potest, nec novam acquirere: est ergo incommutabilis Deus. Denique, dictum est quod Deus est unitas pura ac summa simplicitas, et quidquid in Deo est, est ipsemet Deus: nil ergo recipere valet de novo, nilque amittere. Si enim quidquam amitteret, se totum amitteret, et esse desineret. Si vero quidquam reciperet, non esset ipse quidquid in ipso est: quia quod advenit, non est id quod antea inerat. Insuper, omne quod aliquo modo mutatur, est potentialitati admixtum, sicut frequenter jam patuit. Deus vero est purus actus: quod item sæpe innotuit. Nequaquam ergo mutabilis est.1 Hoc etiam patet ex his quæ de æternitate Dei præhabita sunt. Item ostensum est, quod Deus beatus et verus, est ipsa sua superessentialis infinitas. Si igitur aliquid per mutationem amitteret, infinitam perfectionem amitteret; et si aliquid reciperet, ei quod ex omni parte infinitum est, additio fieret: quod Aristoteles impossibile testatur. Adhuc autem, nullum mutabile, est essentialiter quidquid est, neque totaliter invariabiliterque beatum. Deus autem est ens per essentiam, naturaliterque beatus: non est ergo mutabilis.
Unde quod Deus vicissim aliquid dixit futurum, quod tamen non evenit, hoc secundum causas inferiores asseruit, non autem secundum causas superiores: et in talibus dicitur mutare sententiam, quæ dicit respectum ad ipsa negotia; non autem consilium, quod mentem consiliantis concernit, atque in Deo æternaliter sistit.2
Dicit autem Damascenus, quod solus Deus est invertibilis et inalterabilis; omne vero creatum, est vertibile atque mutabile. Nam intellectuales substantiæ secundum electionem mutabiles sunt, et illuminationem atque profectum in bono recipere possunt. Omne quoque quod ex nihilo factum est, ex sua natura defectibile est et in nihilum redigibile. Esse igitur immutabilem omnino et plene, Deo est proprium. Propter quod in Phædone ait Plato: Divinum immortale est et intelligibile, itemque uniforme, sincerum et indissolubile, et semper similiter simul secundum idem se habens.
Præterea, quidquid Deus in tempore agit, ab æterno operari disposuit; nec est aliquid novitatis in ipso propter temporalem recentemque effectum creatum, sed ipse æternus et stabilis manens, temporalia condidit ac cuncta moveri concessit. Ipse quippe sibi ipsi est finis : idcirco non ordinatur neque movetur ad aliud. Ipse etiam omnium aliorum est finis. Propterea omnia suo modo ad ipsum moventur, tanquam a quo conservari ac perfici indigent : quoniam, sicut in libro de Causis habetur, omnes virtutes quibus est finis, sunt pendentes per infinitum primum, quod est virtus virtutum. Et secundum Dionysium nono capitulo de Divinis nominibus, dicitur Deus idem, sicut in Psalmo cantatur, Tu autem idem ipse es : quoniam semper secundum eadem et eodem modo se habet, omnibus eodem modo præsens, in se firme in optimis identitatis summitatibus incontaminabiliter collocatus; datque se ipsum inflexibili virtute, convertentibus se ad ipsum ut deificentur ab eo.
Hanc autem immutabilitatem sacra Scriptura ubertim commendat. Scriptum est enim : Non est Deus ut homo, ut mentiatur; neque ut filius hominis, ut mutetur. Et alibi : Ego sum Dominus, et non mutor; rursumque : Porro Triumphator in Israel non parcet, et pœnitudine non flectetur.
Huic divinæ immutabilitati pro viribus conformari conemur. Scriptum est enim : Estote perfecti, sicut et Pater vester cœlestis perfectus est. Porro huic divinæ incommutabilitati assimilamur, dum non circumferimur omni vento doctrinæ; dum studemus esse non sicut arundo flatibus agitata; dum nec vana jucunditate resolvimur, neque inordinato mœrore opprimimur; dum nullius rei creatæ immoderato ligamur affectu, sed virtutibus inhæremus corde, ore, effectu. Qui enim passionum impulsu a medio rationis abducitur, et voluptatis amore a virtute distrahitur, deiformem nequaquam immutabilitatem sortitur; nec dicere potest illud divini Apostoli : Quis nos separabit a caritate Christi? Nec illud beati Job : Justificationem meam, quam cepi tenere, non deseram; et donec deficiam, non recedam ab innocentia mea.
Footnotes
Chapter 38 of 64