Articulus 37
Quod Deus æternus sit vivens vita purissima, nobilissima, delectabilissima æternaliterque perfecta.1
APUD nos autem vivere perhibentur quæ movent se ipsa : unde secundum Philosophum, nil movet se ipsum nisi animatum. Si igitur Deus gloriosus et fortis, rite vocatur omnium entium prima causa primusque motor, tunc utique ipse potissime vivit, et est omnis vitæ fontana origo, inestque ei fontaliter totius vitalis perfectionis plenitudo. Quomodo enim omnis vita ab ipso efflueret, et universa viventia atque moventia, virtutem movendi se ipsa aut alia ab ipso susciperent, nisi ipse utique plenissimam et superditissimam in se ipso vitam originaliter possideret? Deus ergo est primum vivens et omnis vitæ principium.
Præterea, dictum atque ostensum est, quod Deus altissimus est purus actus, simplicissima unitas et maxime simplex. Quidquid ergo in Deo est et quidquid Deus habet, hoc est ipse Deus. Quum igitur Deus sit vivens, sequitur quod essentialiter atque totaliter vivit, estque substantialiter ipsa sua vita. Deus ergo vivacissima vita vivit, et ipse realiter est mera plenaque vita : ita quod nihil in eo est quod non sit omnimode vivens, et integra, infinita ac simplicissima vita. Nil itaque non vitæ, nil de imperfectione minorationeque vitæ, vitæ admiscetur divinæ, sed est Deus sublimis et verus secundum se totum vivens, imo immensa vitæ totalitas. Idcirco vita primi principii exstat vere ac prorsus purissima. Purum est enim, cui nil alienæ aut repugnantis naturæ adjungitur :23 ut purum dicitur aurum, quod de alieni metalli natura nil habet admixtum. Quum ergo sit Deus purus actus et simplicissima unitas, substantialiter atque totaliter vivens, imo cum infinita plenitudine, vivendi perfectionem complectens ac possidens; liquet quod vita divinæ naturæ purissima sit, vel potius puritas ipsa superessentialis, vitalis ac separata.
Porro nobile appellatur, quod a propria et debita dignitate in nullo recedit, deficit neque degenerat. Quum igitur, juxta præhabita, Deus sit omnino immutabilis et penitus simplex, a naturali dignitate et propria perfectione nusquam degenerat : ideo vera et summa ipsi nobilitas convenit. Vita igitur primi entis nobilis est et nobilissima penitus. Quumque Deus immensus atque perfectus, sit ipsa sua immensa perfectio ac perfecta immensitas, patet quod vita primi entis sit immensæ omniformiterque perfectæ nobilitatis, imo immensa quomodolibetque perfecta nobilitas.
Insuper, quod rei conveniens est ac connaturale, hoc delectabile nuncupatur. Conveniens quoque est, cui nil contrariæ dispositionis miscetur; connaturale vero, quod secundum propriam rationem atque essentiam competit. Quum ergo Deus adorandus et summus, sit purissime simplex et simplicissime purus, elucescit quod vita sua sit sibi summe conveniens. Item, quum Deus sit sua essentia, et a se ipso, et substantialiter quidquid est, constat quod quidquid in ipso est, connaturale est sibi. Sed et propter plenissimam divinæ naturæ perfectionem fateri oportet, quod quidquid in Deo est, cum infinita plenitudine ei inest. Vita ergo beati et incommutabilis Dei, non solum delectabilis est, sed vere delectabilissima, imo delectatio intensive et penitus infinita.
Innotescit quoque ex dictis, quod Deus sit vere solus æternus simpliciterque perfectus, et superessentialis æternitas ac supersubstantialis perfectio.4 Vita ergo dignissimi Dei æterna et incessabilis est, in qua non est transmutatio, nec vicissitudinis obumbratio.5 Quidquid itaque vitalis perfectionis in creaturis exsistit, in creatrice essentia cum infinita eminentia invenitur, omni imperfectione quæ vitæ creatæ adhæret sublata. Et quemadmodum esse Deo est proprium, prout dicit infinitum pelagus perfectionis essendi; sic vita Deo est propria, prout designat quamdam immensam abyssum vitalis perfectionis, ex qua oritur omnis vita creata.
Unde Dionysius sexto capitulo de Divinis nominibus : Deus, inquit, vita dicitur, ex qua est per se vita et omnis vita, immortalis vita cœlestium animorum et indestructibilitas sempiterni motus ipsorum. Et quidem divina vita supervivens, est vivificativa et substantificativa totius vitæ, tam animarum quam animalium et plantarum, quæ secundum ultimam vitæ resonantiam, divinam vitam participant. Extenditur quoque vita divina per bonitatis abundantiam ad dandam dæmonibus vitam. Omnia vero animalia et plantæ, ex divinæ vitæ participatione vivificantur et florent. Ipsa ergo est supervivens, et princeps vitæ, et omnis vitæ causa generativa, adimpletiva, discretiva et conservativa; et ex omni vita laudanda est, secundum exuberantissimam fecunditatem et superabundantissimam bonitatem : qua etiam nos a se recedentes, ad se ipsam convertit et revocat.
Ideo Aristoteles duodecimo Primæ philosophiæ testatur, quod vita intellectus divini sit sempiterna atque perfecta et semper in actu. Et in libro de Cœlo dicit, quod operatio Dei est immortalitas.6 In Ethicis quoque fatetur, quod Deus voluptuosissimam vitam ac sibi in se semper sufficientissimam ducit; unaque simplici operatione delectatur et gaudet, eo quod ejus natura sit simplex : quo enim natura rei simplicior et purior fuerit, eo operatio erit magis simplex ac pura.
Postremo, quod vita Deo propriissime congruat, sacra Scriptura affirmat. Dixit enim Archiapostolus Christo: Tu es Filius Dei vivi. Et in Joanne scriptum est: Pater habet vitam in semetipso.7 Denique, quod factum est, id est omnis creatura, in ipso, id est in Deo, vita erat.8 Quod enim in alio est, est in eo secundum modum ejus in quo est. Quumque Deus sit vita et mens, omnia in eo vitaliter intellectualiterque exsistunt secundum rationes æternas, ideales et exemplares: et ideo omnia Deo vivunt. Nil enim variabilitatis in ipso contingit propter varias rerum mutationes.
Footnotes
Chapter 39 of 64