Articulus 38
Quam convenienter Deus dicatur intellectus universaliter agens.
MANIFESTUM demum opinor ex dictis, quod Deum sublimem neque cognoscere neque appellare valemus nisi nominibus secundorum et creatorum. Quo ergo natura et nomen rei creatæ præstantius fuerit, eo in ipso atque per ipsum Creator limpidius cognoscetur convenientiusque exprimetur: quoniam divinæ bonitatis excellentia in hujuscemodi creatura copiosius splendet evidentiusque resultat. Porro in creaturarum ordinibus, substantiæ separatæ, quæ intelligentiæ appellantur, primatum sortitæ sunt. Ipsæ enim, Dionysio teste, deiformem intellectum adeptæ sunt, nec indigent conversione ad corpora, sed in naturalibus perfectionibus a sua creatione perfectæ fuerunt. Nullius igitur creaturæ nomine Deus aptius nominatur, nisi nomine intelligentiæ aut intellectus dicatur, quia non invenitur in rerum natura perfectio intellectu sublimior.1 Et istud Proclus, et auctor libri de Causis, Anselmus quoque in Proslogion, asserunt. Dicitur igitur Deus intellectus et mens, juxta illud Platonis in primo Timæi: Deus est mens cujus visus contemplatioque intellectus. Aristoteles quoque duodecimo Primæ philosophiæ ait, quod Deus est sempiternus, purus, simplicissimus et honoratissimus intellectus, ab omnibus finaliter desideratus.
Cur autem adjectum est, universaliter agens, nisi quod solus Deus omnibus influit, cuncta illuminat, et supra omnia genera rerum subsistens, universis rerum ordinibus imprimit, providet, præeminet, omnemque entitatem, virtutem et operationem fontaliter administrat? Quod nulli causæ secundæ competere palam est: talis etenim causa in certo rerum ordine operatur; estque finitæ virtutis, nec ex propriis influens, sed a primo principio omne quod est, potest, agit et habet, recipiens. Convenienter itaque Deus dicitur intellectus universaliter agens, estque nomen hoc proprium sibi. Sumitur autem intellectus seu mens quandoque pro intellectuali substantia, et ita jam sumitur; quandoque vero accipitur pro potentia talis substantiæ, ac aliis modis.
Footnotes
-
De Cœlest. bier. c. vii. ↩
Chapter 40 of 64