Articulus 39
Quod intellectus divinus cognoscit perfecte atque distincte, æternaliter et immaterialiter omnia genera, species et individua, tam substantiæ quam accidentium, omnia quoque quæ esse possunt.
AMPLIUS denique liquet, quoniam omnis essentia, omne esse, et quidquid entitatis in rebus invenitur, a divina natura processit, nec aliud est nisi participatio quædam bonitatis divinæ. Quidquid autem a causa procedit, dependet et conservatur, sive mediate sive immediate, hoc utique in causa virtualiter continetur, et quodammodo præexsistit in ipsa. Omne ergo creatum, qualecumque sit illud, in Deo virtualiter ac originaliter continetur, et præexsistit in ipso. Ideo enim Proclus dicit: Omne causatum manet in sua causa, et procedit ab ea, et convertitur ad ipsam.
Manet quippe in ea virtualiter, procedit ab ea essentialiter, convertitur ad ipsam finaliter. Quidquid autem continetur et præexsistit in aliquo, continetur et præexsistit in ipso secundum naturam et proprietatem seu modum ejus in quo est: nam et receptum, est in recipiente secundum conditionem recipientis, non recepti. Quum ergo Deus sit vita et mens ac honoratissimus intellectus, res causatæ continentur ac præexsistunt in eo vitaliter et intellectualiter divinoque modo. Quod autem alicui intellectualiter inest, ab ipso cognoscitur. Omnia ergo causata, quæcumque sint illa, cognoscuntur a Deo secundum id totum quod sunt vel eis accidere potest. Quo enim de re plures proprietates sciuntur, eo perfectius noscitur. Nisi ergo omne quod rebus accidere potest conspiceret Deus, eas perfectissimo modo non intelligeret.
Præterea, omne causatum causæ secundæ, est magis causatum causæ primæ quam causæ secundæ, quemadmodum Proclus et auctor libri de Causis demonstrant. Omnes ergo effectus secundarum causarum excellentius continentur et præexsistunt in causa prima, quam in aliqua secundarum causarum. Clarius ergo perfectiusque cognoscuntur a causa prima, quam ab aliqua causa secunda.
Insuper, virtus habitudinem seu respectum designat ad ea quæ ejus causalitati subjecta sunt. Virtus namque seu potentia est principium operandi et aliud transmutandi, ut dictum est.1 Quod autem respectum habet ad aliqua, perfecte non scitur nisi et illa sciantur. Quum ergo Deus propriam virtutem seu causalem potentiam plenissime noscat, oportet ut omnia illa intelligat ad quæ se divina virtus extendit: quæ quum sit infinita, non tot facit nec facere potest, quin in infinitum plura producere queat. Non solum ergo agnoscit Deus cuncta quæ sunt, fuerunt vel erunt, sed omnia quoque quæ esse possunt, imo et infinita quæ nec fuerunt, nec sunt neque futura sunt: omnia namque quæ Deus facere potest, in sua virtute continentur, et in ea intellectualiter splendent, et ideo Deo æternaliter innotescunt.
At vero, sicut esse divinum perfectum non esset, nisi omnes essendi perfectiones et gradus in se eminentissime comprehenderet; ita divini intellectus scientia non utique foret perfecta, nisi omnes perfectiones scientiarum quæ in mentibus creatis esse queunt, excellenter includeret. Quidquid itaque ad decorem et perfectionem scientiarum mentium creatarum spectat, hoc divinæ scientiæ competit, verumtamen per modum sublimiorem et perfectiorem. Cognitio autem mentis creatæ confusa, universalis et indistincta, est maxime imperfecta. Si ergo Deus non cognosceret creata nisi in communi et indistincte, imperfecte ea cognosceret: cognoscit ergo ea distincte ac proprie. Unde Philosophus ait, quod si Deus ignoraret ea quæ nos scimus, insipiens esset; et primo de Anima, contra Empedoclem asserit, quod si Deus lucem nesciret, imperfectus exsisteret.
Nihilo minus, circa præsentem materiam philosophi communiter inveniuntur errasse, non tamen æqualiter. Themistius enim et Avicenna et Algazel, concesserunt Deum cognoscere aliqua etiam in particulari, sed non quantum ad omnes singulares circumstantias et proprietates; Averroes vero pejus erravit. Sed omnes positiones istæ atque consimiles, vanæ et falsæ sunt. Omnis enim entitas quæ est, vel esse potest, quantum de entitate participat, in divina essentia idealiter splendet sicut in primo fonte, cujus perfectionem aliquo modo participat atque consequitur, quum nil in creaturis divinæ bonitatis participatione destituatur. Rursus, quidquid fieri potest, hoc in divina virtute causaliter et exemplariter relucet. Omnia ergo hæc Deo perfectissime innotescunt. Nec ex hoc vilescit intellectus divinus, ut Averroes fingit: imo, quum opposita juxta se posita clarius elucescant, quanto Deus aliquorum imperfectionem, gradum et ordinem, atque naturas, variabilitates et motus lucidius distinctiusque cognoscit, tanto propriam perfectionem ac dignitatem excellentius atque perfectius intelligere comprobatur. Si autem cognosceret res secundum quod in se ipsis sunt, vel ex rebus cognitio ejus dependeret aut gigneretur, hoc dignitati divini intellectus utique derogaret. Ideo Aristoteles duodecimo Primæ philosophiæ testatur, quod intellectus divinus nil extra se cognoscit: quia videlicet non per objectum aut speciem aliunde acceptam cognoscit, sed per essentiam propriam, in qua sicut in luce purissima, universa refulgent.
Præterea habitum est, quod Deus benedictus et felix, est veritas prima, exemplaris, perfecta atque immensa.2 Quemadmodum ergo omne esse creatum, in divino esse originaliter et excellentissime continetur; sic omnis veritas secundorum, in divina veritate fontaliter et eminentissime comprehenditur, et in ipsa cognoscitur. Quumque in Deo non sit mutatio aut vicissitudo, sed sempiterna, summa et invariabilis perfectio, constat quod quidquid intellectus divinus cognoscit, in ipso æternitatis momento cognoscit.3 Idcirco præterita atque futura, tanquam præsentia conspicit; et intuetur temporalia omnia, sicut nos ea adspicimus quæ in nostra geruntur præsentia.
Porro cognitio omnis fit secundum naturam et modum cognoscentis. Modus nempe agendi parificatur modo essendi: nam eamdem rem aliter cognoscit visus, aliter imaginatio, aliter intellectus, quemadmodum quinto de Consolatione philosophiæ pulchre Boetius deducit.4 Quumque intellectus divinus sit æternus, immaterialis, impotentialis, insensibilis, sequitur quod temporalia et tempora omnia cognoscat intemporaliter et æternaliter, materialia immaterialiter, potentialia actualiter, sensibilia insensibiliter; et simili ratione divisibilia cognoscit indivisibiliter, contingentia necessario, variabilia invariabiliter, corruptibilia incorruptibiliter, creata increate, imperfecta perfecte, vilia nobilissime atque dignissime. Et istud auctor libri de Causis et Proclus manifeste declarant. Quod autem Deus inferiora et actus humanos cognoscat, Plato in Phædone testatur, ubi adstruit animas defunctorum primum in causam portari, sicque divinitus præmiari. In primo quoque Timæi Deum invocans: Sit (inquit) hoc meis precibus comprehensum, ut ea dicantur potissimum quæ Deo placent.
Porro omnia nunc inducta, ex verbis Dionysii septimo capitulo de Divinis nominibus fulciuntur. Laudemus (inquit) Deum sicut sapientem, et sicut per se sapientiam omnisque sapientiæ substantificatorem seu fundatorem: nam Deus non solum est omni sapientia superplenus, ita quod sapientiæ ejus non est numerus, sed collocatus est super omnem rationem et mentem et sapientiam.5 Oportet vero nos divina adspicere statuendo nos supra nos ipsos tota virtute Deo unitos, prout scriptum est: Levabit se supra se.6 Divinam igitur sapientiam excedenter laudantes, dicimus quod ipsa est causa omnis mentis et rationis, omnisque sapientiæ; ipsa quoque est omne consilium, et ab ipsa omnis cognitio et providentia atque prudentia, suntque in ea absconditi omnes thesauri sapientiæ et scientiæ;7 omnem etiam angelicam mentem immaterialem et mundam ipsa illuminat. Mens ergo divina omnia continet, et ab omnibus segregata, omnium scientiam in se ipsa præaccepit, secundum quod ipsa est omnium causa, cuncta sciens et in esse producens. Divina namque sapientia in quantum se ipsam cognoscit, universa intelligit: materialia immaterialiter, divisibilia indivisibiliter, et multa unitive. Non enim Deus habet unam propriam sui ipsius notitiam, et aliam aliorum; sed cognitione sui, universa cognoscit: quoniam ipse secundum unam simplicem causam omnibus esse communicat. Ex his Dionysius tandem concludit, quod Deus cognoscit exsistentia, non scientia exsistentium, sed sui ipsius scientia : nam se ipsum contemplans, omnia intuetur quæ ab ipso sunt esseve possunt.
Footnotes
Chapter 41 of 64