Articulus 40
Quod in Deo idem sunt intelligens, intellectus, species intelligibilis, intellectio et objectum.
DEUM præterea esse simplicissimam unitatem et actum purum in se ipso omnino perfectum, ex præhabitis liquet :1 in Deo igitur omnia unum et idem sunt quæ ad divinæ naturæ perfectionem concurrunt. Objectum autem est perfectio potentiæ, et potentia essentiæ, operatio quoque utriusque. Non enim potest essentia nullam esse sortita potentiam, neque potentia sine operatione perfecta est, secundum Dionysium octavo capitulo de Divinis nominibus. Species etiam intelligibilis ad actum intelligendi exigitur, eo quod forma sit totius operationis principium. In simplicissimo igitur Deo omnia hæc unum ac idem rite censentur. Sed considerare oportet qualiter secundum rationem distincta sunt, ut tam variis appellentur nominibus.
Advertendum itaque, quia sicut Deum cognoscimus, ita divina exprimimus. Imo grossius exprimuntur quam intelligantur : secreta enim divina melius atque subtilius agnoscuntur quam explicentur, secundum Gregorium. Nostra autem agnitio a sensibilibus sumit initium. Sensibilia vero composita sunt. Porro in rebus compositis, id quod subsistit non est forma tantum, sed ex materia et forma conjunctum : tota tamen perfectio fluit a forma, quæ est quædam simplex essentia. Divinæ autem naturæ perfectio, quia in uno vel paucis repræsentari sufficienter non potuit, in multis ac variis rebus multiformiter participatur et diversimode innotescit. In rebus quoque compositis, id quod subsistit, significatur per nomen concretum, ut homo, leo, jaspis; forma autem, quæ dat esse composito, designatur per nomen abstractum, sicut humanitas. Exprimimus ergo Deum per nomina concreta, insinuando quod ipse vere et perfecte subsistit; per nomina abstracta quoque, innuendo quod ipse in se ipso sine diversorum unione sit perfectus et simplex. In quantum ergo Deus est persona seu res quæ agit, dicitur volens, intelligens, creans. In quantum vero est immediatum et proximum operationis principium, appellatur potentia, intellectus, voluntas. In rebus autem creatis potentia inter essentiam et operationem est media. In quantum insuper Deus se ipsum cognoscit et diligit ac vult, atque alia omnia in se, sic divina essentia nominatur objectum divinæ voluntatis et divini intellectus. In quantum vero Deus cognoscit se per se, non per similitudinem aliam vel adjunctam, sic divina essentia appellatur intelligibilis forma seu species divini intellectus. In quantum autem divina essentia in se ipsa adeo perfecta est ac dives, tanquam purissimus actus, quod non indiget per operationem a se distinctam actuari et perfici, sic ipsa dici potest operatio sua. Omnia itaque ista in Deo substantialiter identificantur, et incomparabiliter amplius quam nos valeamus concipere.
Patet ergo ex his, quod Deus per unam intelligibilem speciem, quæ est sua immensa essentia, se ipsum et alia universa cognoscit. Idcirco uno simplici æterno intuitu se ipsum et omnia simul intelligit : ea namque simul videntur quæ per eamdem speciem repræsentantur. Denique, quanto intellectus creatus altior et Deo propinquior fuerit, eo et ipse per pauciores species perfectiori modo cognoscet quam inferior intellectus. Verum, quia objectum voluntatis dicitur bonum, objectum vero intellectus verum, propterea divina essentia prout voluntatis objectum est, dicitur bonitas summa; sed prout est intellectus objectum, dicitur veritas prima. Hæc vero quæ dicta sunt, ita sunt vera et certa, ut a philosophis et theologis consona voce dicantur.
Footnotes
-
art. XVIII, XX. ↩
Chapter 42 of 64