Articulus 41
Quod divina cognitio varia nomina sortitur, secundum diversitatem eorum quæ sub ea cadunt et comprehenduntur.
SCIENTIA denique Dei a nostra scientia differt, quoniam ipsa est causa rerum: et ideo non diversificatur secundum diversitatem scibilium nisi secundum nostram apprehensionem. Nostra autem scientia a rebus nascitur, et secundum objecta diversa distinguitur : secantur enim scientiæ sicut et res de quibus sunt, secundum Philosophum. Dei ergo scientia quamvis in se una et simplex sit, quippe quæ aliud non est quam divina essentia, diversa accipit nomina, secundum quod ratio nostra eam ad diversa refert et comparat. In quantum ergo Deus cognoscit se ipsum, sic ejus cognitio dicitur sapientia; in quantum vero creata cognoscit, vocatur scientia. Unde Apostolus inter sapientiam et scientiam Dei distinguens, exclamat : O altitudo divitiarum sapientiæ et scientiæ Dei ! In quantum autem divina cognitio est eorum quæ in mundo fiunt vel sunt, dicitur visio. Sed prout est eorum quæ nec fuerunt nec sunt nec erunt, appellatur simplex intelligentia : talia equidem dicitur Deus cognoscere cognitione simplicis intelligentiæ. In quantum autem divina cognitio est eorum quæ bene fiunt, dicitur approbatio : sic enim Deus fertur malos nescire, quia non approbat eos. Cognitio quoque Dei prout est futurorum, nominatur prævisio ; prout est gubernandorum, dicitur providentia ; prout est faciendorum a Deo, dicitur dispositio; prout est salvandorum, dicta est prædestinatio, quæ est præordinatio alicujus ad gloriam; prout est damnandorum, reprobatio appellatur. Hæc Magister Sententiarum primo libro plenius evidentiusque pertractat.
Chapter 43 of 64