Articulus 42
Quod in mente divina sint rerum factarum ideæ.123
AUGUSTINUS in libro LXXXIII Quæstionum de ideis effari orsus : Ideas, inquit, Plato primus posuisse perhibetur. 'Ιδέα autem Græce, Latine forma seu species interpretatur. Deus enim æternus et gloriosus, virtute suæ naturæ universa producit, et luce suæ veritatis cuncta cognoscit. Itaque divina essentia prout est principium cognoscendi et producendi creata, nominatur idea rei creatæ. Unde divina essentia ut imitabilis intellecta, vocatur idea. Omne quippe creatum, aliquid divinæ bonitatis participat : sicque prout intellectus divinam essentiam apprehendit ut imitabilem seu participabilem a creatura, divina essentia nomen et rationem ideæ sortitur. Eadem ergo Dei essentia, diversarum rerum idea est, secundum quod diversimode suam perfectionem rebus communicat. Sunt enim in Deo plures ideæ, eo quod Deus omnia distincte cognoscit, et cuncta propriis rationibus efficit : alia enim ratione condidit angelum, alia hominem, alia terram. Sed hæc pluralitas divinæ simplicitati non obviat. Idea enim relationem dicit ad ideatum remque formatam : idcirco secundum distinctionem ideatorum distinguuntur ideæ. Sed sicut relatio Dei ad creata non est nisi secundum rationem in Deo, realiter vero in creatura ; ita pluralitas idearum non ponit in Deo nisi pluralitatem rationis, in creaturis autem ponit pluralitatem realem.
De his ideis Augustinus sic ait : Ideæ sunt principales formæ seu rationes rerum stabiles et incommutabiles, quæ ipsæ factæ non sunt, ac per hoc æternæ sunt, semper eodem modo se habentes : quæ in divina intelligentia continentur; et quum ipsæ neque oriantur neque intereant, secundum ipsas tamen formatur omne quod oriri et interire potest, et omne quod oritur ac interit.4 Secundum has divinæ mentis ideales rationes, totius hujus mundi instituta est molitio; secundum has, cursus rerum peragitur, elementa subsistunt, cœli feruntur, et singula propriis legibus currunt.
Hæc Augustini eloquia Platoni per omnia consonant, dempto quod Plato, ut ei imponitur, posuit formas separatas (quas appellavit ideas) et universalia ante rem. Quidquid autem sit de hoc, an ita posuit, sicut ei imponitur, et sicut verba ejus sonare videntur, hoc constat quod etiam in mente divina ideales rationes seu formas constituit. Ait nempe in primo Timæi: Operi formam dat opifex summus. Atque post ostendens et probans quod opifex primus mundum produxit, non ad similitudinem exemplaris aliunde sibi ostensi aut facti, sed secundum imitationem increatæ atque æternæ rationis seu ideæ: Certe (inquit) dubium non est, ad cujusmodi exemplum animadverterit mundani operis fundamenta constituens, utrum ad immutabile, an ad factum et elaboratum. Nam si (ut quidem est) incomparabilis pulchritudinis mundus est, opifexque et fabricator ejus optimus; perspicuum est quod juxta sinceræ atque immutabilis proprietatis exemplum, mundi sit instituta molitio. Insuper in secundo Timæi sic disseruit: At vero Deus, ut mens cujus visus contemplatioque est intellectus, idearum genera contemplatur in intelligibili mundo. Quæ ideæ sunt illi animalia, et quasi quidam fontes continentur in mente divina, in qua est mundus archetypus, idealis, exemplaris et intelligibilis, ad cujus enucleationem factus est iste mundus sensibilis. Unde secundum Platonem, mundus iste dictus est mundus, quasi purus, quoniam a mundo illo mundissimo divinæ mentis profluxit. Concludit igitur Plato, quod opifex Deus universitatis machinam fecit non secundum elaboratum exemplar, sed potius secundum suæ increatæ atque æternæ sapientiæ rationem; non aliunde instructus, neque a quoquam adjutus, eo quod ipse efficientium omnium sit utique optimus.
Huic autem concordat major auctoritas. Hinc enim in Isaia scriptum est: Quis adjuvit spiritum Domini? Aut quis consiliarius ejus fuit, et ostendit illi? Cum quo iniit consilium, et instruxit eum?5 Unde Apostolus: O altitudo divitiarum sapientiæ Dei!6 Quis prior dedit illi, et retribuetur ei? Quoniam ex ipso et per ipsum et in ipso sunt omnia.
Elucescit ergo ex his, quod duo attribuuntur ideæ: primo, quod est ratio cognoscendi alia; secundo, quod est principium productivum illius quod ejus similitudinem recipit. Ea ergo quæ fiunt a Deo, secundum utrumque horum sortiuntur ideam in Deo; quæ vero nullatenus fiunt vel sunt, nec fuerunt nec erunt, non habent ideam nisi quantum ad primum, videlicet prout cognoscuntur a Deo. Porro, secundum Thomam, individua habent proprias ideas præter ideas specierum, eo quod divina providentia usque ad individua extendatur. Genera vero non habent ideas præter ideas specierum, prout idea est principium productivum: genera namque extra species nec esse nec fieri possunt. Materia vero, quoniam esse non potest sine forma, habet quidem ideam, non tamen aliam ab idea compositi. Unde aliqui asserunt eam quasi coideatam. Similiter esse dicit de accidentibus inseparabilibus; sed accidentia separabilia dicit habere proprias ideas. Verumtamen Scotus affirmat omnino contrarium, asserens materiam, genera, accidentia, proprias habere ideas. Dicit namque quod idea sit res objective cognita: sicut itaque a Deo cognoscuntur, ita et proprias sortiuntur ideas. Verum an hoc dictis Augustini et rectæ rationi, his quoque quæ bene inducta sunt consonet, boni lectoris reservo judicio, illud postremo adjiciens, quoniam his quæ de ideis secundum Platonem et Augustinum præhabita sunt, consentit fidelis noster Boetius, dum ait:
O qui perpetua mundum ratione gubernas;
Quem non externæ pepulerunt fingere causæ Materiæ fluitantis opus, verum insita summi Forma boni, livore carens: tu cuncta superno Ducis ab exemplo, pulchrum pulcherrimus ipse Mundum mente gerens, similique imagine for- [mans, etc.
Footnotes
Chapter 44 of 64