Skip to the text

Articulus 43

De libertate primi entis.

LIBERUM dicitur, secundum Aristotelem, quod est causa sui. Quum ergo Deus sit maxime causa sui, quippe qui causam priorem non habet, constat quod libertas ei conveniat. Imo, quum homo ideo appelletur dominus actuum suorum quod ipse causa sui operetur, multo magis Deus excelsus et adorandus, dominus est omnium operationum suarum ad extra. Præterea, Deus immunis est ab obligatione, quæ contingit ex parte causæ materialis, et coactione, quæ est ex impressione causæ efficientis, et inevitabilitate, quæ est ex influxu causæ formalis, et auctoritate positionis, quæ est ex conditione causæ finalis: quoniam Deus nullam habet harum causarum. Est ergo omnino liberrimus. Amplius, irrationalia et naturalia aguntur et moventur, potius quam agant et moveant, quemadmodum Damascenus demonstrat: non est enim in eis agere et non agere, nec habent actus sui dominium, sed secundum naturalem instinctum impelluntur, et illum de necessitate sequuntur. Hunc autem instinctum ab auctore naturæ sortita sunt. Auctor ergo naturæ libere agit, tanquam primus institutor totius proprietatis atque naturæ in aliis. Denique sacra Scriptura Deum libere operari professa est. Ait enim Apostolus ad Ephesios:1 Deus omnia operatur secundum consilium voluntatis suæ. Si autem quis instet et dicat, quod quid in Deo est, est esse divinum; sed esse divinum, est necesse esse omnino et maxime: non ergo est liberum, neque libertas competit Deo, sed magis perfecta et pura necessitas.2 — Rursus, omne liberum videtur esse mutabile: potest enim agere et non agere. Deus autem incommutabilis est: non ergo est liber.

Respondendum, quod sicut esse divinum omnem perfectionem superessentiali ac supersimplici modo complectitur, sic diversa attributa ipsi conveniunt, secundum quod diversæ perfectiones in eo pensantur. Esse ergo divinum ad se ipsum relatum, non potest non esse, sed est penitus necesse esse. Verumtamen non habet necessariam dependentiam aut inseparabilem habitudinem ad creata: idcirco per comparationem ad ea dicitur liberum. Non enim de necessitate ea producit, conservat et regit, sed prorsus liberrime: nisi loquamur de necessitate hypothesis, quæ est necessitas ex suppositione. Quia enim Deus testatus est se velle ea conservare et regere, ideo necessarium est ea non destrui, sed in æternum manere. — Ad aliud respondendum est, quod in Deo est agere et non agere, sic quod in sua natura non est determinatus ad unum; sed non est in eo mutatio de uno in aliud, quia quod semel dictat agendum, non omittit. Itaque, quoniam quædam invenitur necessitas quæ libertate quadam melior est atque præstantior (melius namque est non posse corrumpi, peccare, deficere, indigere, quam habere libertatem ad ista), et iterum quædam reperitur libertas necessitatem quamdam in dignitate præcellens (nobilius enim est secundum propriæ voluntatis beneplacitum beneficia elargiri, quam ex necessitate naturæ; et item præstantius est producere alia sine indigentia et dependentia ad ea, quod est libere operari, quam aliter); ideo Deo summo atque perfecto libertas necessitasque conveniunt. Illa enim necessitas quæ ad nobilitatem pertinet, illa quoque libertas quam dignius est habere quam necessitatem oppositam, Deo insunt et congruunt. Unde Peripatetici quidam Deum dixerunt esse liberalissimum sive largissimum, secundum illam largitatis speciem quæ magnificentia nominatur. Hæc enim virtus illi convenit, qui in optimis fluit nec deficit, eo quod omnium sufficientiam bonorum in se ipso possideat.

Sed iterum aliquis potest objicere : Omne æternum necesse est esse; quidquid autem in Deo est, æternum est : nil ergo in Deo est liberum. Rursus, quidquid Deus creando producit, ab æterno producere disposuit : non ergo aliquid libere agit, quia si libere ageret, posset non agere quod ab æterno operari decrevit. — Et respondendum, quod operatio qua Deus omnia condidit, non est quid distinctum aut additum divinæ naturæ. Nil igitur in Deo est quod potest non esse in eo quantum ad id quod est : nihilo minus liberrime agit ad extra. Et quamvis voluntas atque propositum taliter operandi, ab æterno in Deo exstiterit, non tamen necesse est Deum talem voluntatem ac tale habuisse propositum, loquendo de necessitate absolute dicta, sed solum secundum necessitatem hypothesis. Quamvis enim voluntas creandi sit Deus volens, tamen divina voluntas ad creandum necessitatem non habet : et ergo voluntas creandi non est de necessitate in Deo, quia respectus Creatoris ad creaturas, non ponit aliquid reale in Deo ad creaturam dependens. Nullatenus enim sequitur : Deus est sua voluntas; sed voluntas creandi est divina voluntas : ergo sicut Deus non potest non habere voluntatem, ita non potest non habere voluntatem creandi. Est enim ibi manifesta fallacia. Nam et necesse est hominem habere voluntatem; non tamen necesse est hominem habere voluntatem cantandi aut ambulandi.

Postremo, ex dictis diligenter observandum est, quod illa necessitas ad perfectionem pertinet et libertatem excellit, quæ est in his in quibus perfectio rei consistit : ideoque libertas perfectionem concernit, quæ est circa ea quæ ad perfectionem agentis non exiguntur. Propterea necesse est Deum esse, et agere actiones proprias et immanentes, sicut se ipsum diligere atque cognoscere; non autem necesse est eum operari ad extra, nisi ex suppositione : et ideo absolute loquendo, hoc libere convenit Deo.

Footnotes

  1. Ephes. I, 11. ↩

  2. De Consolist. lib. III, metr. 9. ↩

Chapter 45 of 64