Skip to the text

Articulus 44

De voluntate primi principii.

REFERT Albertus super librum de Causis, quosdam præcipuorum Peripateticorum, videlicet Aristotelem, Theophrastum, Porphyrium, Avicennam atque Averroem, voluntatem in Deo negasse. Verumtamen, nisi Albertus hoc dictum suum melius profundiusque resolveret, mirabiliter satis sonaret : constat enim aliter se habere. Quemadmodum namque Aristoteles asseruit Deum se ipsum intelligere, sic dubium non est quin agnoverit atque concesserit Deum se ipsum diligere : quod est actus voluntatis. Denique ipse Albertus alibi allegat Avicennam dixisse, quod Deus in hoc comprobatur omnipotens, quia omnia agit ut vult.

Oportet ergo advertere, quod perfectiones omnium secundorum sunt in Deo per modum unitum et eminentem : imperfectio enim quæ ipsis cohæret et item diversitas, relinquendæ sunt dum Deo eas adscribimus. Quum ergo intellectuales creaturæ habeant voluntatem tanquam excellentem potentiam, liquet quia Creator voluntate non caret. Sed voluntas creaturæ diversos actus sortitur : quorum nonnulli ad imperfectionem, aliqui autem ad perfectionem pertinere noscuntur. Quia enim voluntas creata ab alia causa perficitur, ideo competit ei desiderare atque moveri : desiderat namque propriam perfectionem et movetur ad eam. Desiderare autem et moveri, imperfectionem includunt, videlicet indigentiam et a propria perfectione distantiam. Sicut vero voluntas perfectionem nondum adeptam desiderat et ad eam movetur, sic adeptam diligit et in ea delectatur. Quumque Deus sublimis et benedictus, sit in se ipso summe simpliciterque perfectus, non competit ei perfectionem aliquam velut ab alio dandam vel datam desiderare aut ad eam moveri, sed propriam bonitatem æternaliter diligere, atque in ea incessabiliter delectari. Si ergo prædicti philosophi voluntatem in Deo negabant, non est hoc absolute intelligendum, sed de voluntate quantum ad actus primos et imperfectos.

Unde, ut narrat Albertus, quidam antiqui triplicem voluntatem posuerunt. Est enim quædam voluntas quæ dicitur appetitus imperfectus, in ratione fundatus seu deliberativus; estque rei absentis et deficientis, nec competit Deo. Alia autem voluntas, est immobilis complacentiæ in fine et optimo : quam certum est Deo inesse, cui propria bonitas invariabiliter placita est atque amabilis. Tertia quoque voluntas vocatur liber animi motor : qua dicimus, Si volo, facio illud vel illud. Quæ et ipsa in Deo exsistit, quoniam nihil eum ad operandum impellit, sed (sicut ostensum est) libere agit. Hæc autem voluntatis distinctio accipi potest, non secundum species distinctas, sed secundum triplices actus voluntatis.

Porro, quod voluntas his duobus ultimis modis in Deo sit, non est difficile demonstrare. Ostensum est enim præcedenti articulo, quod Deus libere agit : libertas vero in voluntate primo atque potissime reperitur, in ceteris vero potentiis, per redundantiam a voluntate. Denique, in quocumque invenitur cognitio, invenitur et aliquis appetitus, quoniam appetitus cognitionem assequitur. Quum ergo in Deo sit intellectualis cognitio, palam est quod in eo sit intellectualis appetitus, qui voluntas dici consuevit. Insuper, causa naturaliter suum causatum diligit et conservat ipsum, providens cui est influens. Hoc namque in omnibus cernimus : nam et bruta fetus suos fovent et protegunt. Auctor ergo universæ naturæ, qui entibus legem hanc indidit, multo amplius creata diligit, fovet, conservat : quod sine voluntate esse non valet. Præterea, quæ voluntate non fiunt, laudabilia non sunt. Si igitur Deus per voluntatem non agit, laudem de operibus suis habere non debet, nec actus ejus laudabiles sunt. Voluntatem ergo habere competit Deo nobilissimo modo; et omnis voluntas atque libertas, divinæ voluntatis et libertatis participatio quædam obscura est, a sui fontis dignitate in infinitum occumbens et distans.

Vult quoque Deus et diligit non tantum se ipsum, sed etiam creaturas, illis suam bonitatem diffundens. Propter quod in libro Sapientiæ de Deo Scriptura testatur :1 Diligis omnia quæ sunt, et nihil odisti eorum quæ fecisti. Non tamen diversificatur divina voluntas secundum exteriora objecta seu volita : quoniam primum et proximum atque perfectum divinæ voluntatis objectum, est bonitas increata divina, quam Deus et maxime amat et vult; et propter eam, sicut ob ultimum finem, omnia cetera diligit et vult. Non itaque Dei voluntas ab exteriori movetur objecto, sed ipsa bonitas divina est ei ratio diligendi omnia alia. Imo, quemadmodum divinus intellectus uno actu incommutabili et æterno se ipsum et cetera cuncta intelligit, ita Dei voluntas se atque reliqua universa uno actu amat et vult. Unde sicut intellectus divinus non obstante multitudine intelligibilium permanet unus ac simplex, ita de voluntate divina sentire par est.

Voluntatem vero esse in Deo, Plato in Timæo et Avicebron in libro Fontis vitæ testantur : quod et sacra Scriptura tam frequenter tamque evidenter testatur, ut superfluum arbitrer specialem locum inducere.

Footnotes

  1. Sep. xi, 25. ↩

Chapter 46 of 64