Skip to the text

Articulus 45

Quod quamvis absolute necessarium sit Deum scire ac intelligere quidquid scit atque intelligit, non tamen absolute necessarium sit eum velle seu diligere quæcumque vult seu diligit.

FIT insuper inter voluntatem et intellectum talis distinctio, quod actus intelligendi completur per hoc quod intelligibile est in ipso intelligente: scientia namque habetur de rebus secundum quod per species suas in sciente consistunt. Voluntas autem tendit in ipsam rem volitam: ideo actus volendi completur per hoc quod voluntas ipsi rei conjungitur. Quemadmodum ergo necesse est omnia idealiter seu exemplariter ac virtualiter esse in Deo, sic necesse est omnia a divino intellectu cognosci, etiam de absoluta necessitate loquendo. Sed quia, ut paulo ante clare monstratum est, divina voluntas non habet necessariam habitudinem ad creata, nec ejus perfectio exigit ut illis uniatur vel inclinetur; idcirco creata non sunt necessario a Deo volita necessitate absoluta, sed ex suppositione. Sicut enim necesse est hominem scribere dum scribit, sic necesse est Deum velle et amare creata: quoniam dato quod ea velit et amet, non potest ea non velle aut non amare.

At vero ea quæ appetuntur, quædam appetuntur propter se, ut finis: et ista necessario appetuntur. Alia vero appetuntur propter aliud, ut media ad finem, quæ propter finem appetuntur. Dum autem finis sine mediis talibus adipisci non valet, tunc et media ipsa appetuntur necessario sicut et finis. Si vero finis sine mediis potest acquiri, tunc media non de necessitate appetuntur, sed libere. Quum ergo divina bonitas, quæ est finis divinæ voluntatis, sit Deo æternaliter præsens, et unum ac idem substantialiter cum voluntate divina, evidens est quod divina voluntas non indiget creaturis propter sui finis adeptionem: non ergo de necessitate vult eas, sed libere. Unde in Exodo dicit Deus: Miserebor cui voluero, et clemens ero in quem mihi placuerit.1 Propter quod ad Romanos ait Apostolus:2 Ergo cui vult miseretur, et quem vult indurat.

Footnotes

  1. Ezod. XXXIII, 19. ↩

  2. Rom. IX, 18. ↩

Chapter 47 of 64