Articulus 46
An divinæ voluntatis possit causa seu ratio assignari; an etiam semper impleatur.
NUNC autem (ut reor) satis ostensum est, quod velle finem sit causa et ratio volendi ea quæ ordinantur ad finem. Et quidem hoc verum est in voluntate quæ finem et media diversis vult actibus, volendo unumquodque seorsum.1 Voluntas autem divina, ut habitum est, omnia simul unoque actu vult, videlicet divinam bonitatem, quæ est omnium rerum summus ac ultimus finis, atque creata, quæ ad bonitatem divinam tanquam ad finem referuntur. Idem vero actus nequaquam est causa sui ipsius: actus ergo quo vult Deus se ipsum, non est causa actus quo vult alia, sed utrumque vult simul et actu eodem. Hoc igitur modo non potest divinæ voluntatis causa assignari. Verumtamen Deus vult unum propter aliud: ordinat enim creaturas ad se sicut ad finem.2 Unde Thomas in prima parte dicit, quod Deus vult hoc propter hoc, sed non propter hoc vult hoc. Cujus aptum exemplum adducit de intellectu. In illo equidem intellectu qui principia (seu præmissas) et conclusiones seorsum cognoscit, notitia principiorum est causa notitiæ conclusionis; in eo autem intellectu qui utrumque simul cognoscit, assignari non valet ratio notitiæ conclusionis ex principiorum notitia, et tamen principia intelliguntur esse quasi causæ conclusionis.
Porro voluntas Dei proprie dicta, non est nisi Deus volens; potestque appellari et omnes homines finire . et lae se perit: voluntas antecedens in Deo dicitur, per quam vult Deus aliquid secundum rationem communem et primam. Sic nempe vult omnes homines salvos fieri : nam bonum est hoc, considerando hominem in communi et absolute in quantum est homo. Voluntas vero consequens nominatur in Deo, per quam vult Deus rem secundum suam rationem completam et ultimatam : et sic non vult omnes homines salvari, quoniam non est bonum homines in maximum sur jecantem salut. Sed homines imोdens non est homines las semicon. vel quia homines salut. in semicon. vel in qua est homine et jecentem. quod homines imódens non semper imple. sed homines imódens semper imple. Romanam als homines est perfera et imódeneter lae homines. Prima homines est pueri iucendia quætan homines tan homines.
Postero. homines sur vêatur siman homines finire : se: vindicta homine salut. in lae. quidam vinfera in homines est ratiore signum. Sima ver homines finire se: quinque. vêatur hominem. iucend. consimun. Et lae non semper imple. quia se habet se in lae. Ala amem duo siga. que sur jecentem: et operatio. semper imple. habet: se namque se in habet esse: quod antem jam habet. non possit non feri. Unde operatio est semper de lo de quo est homines vêatur. operatio enim direse pernatur. hominem volens.
Set de ls specifica homas transeo. eo quod presentis etiusus exfectionem exseari: et de specificum ac theologan. agus hominem mars pertineant. Dix. exiuen. in hom. exiulo operis. non ne vêe de ilis ls sum: Iei natura trancan ls. secundum naturalis rationis rationem : ad agus tamen confirmationem. theogea verus testimonia inmodines. quæris rationi naturali. quæ seg. es hæc per. seius consentiatur. Unde es homin. verus simili modo firmanda es: Quod rel. divine voluntatis ratio assignat. non possit. unde elucescit quod al Apostolus : Quam incomprehensibilia sunt judicia ejus, et investigabiles viæ ejus ! Quod vero divina voluntas incassabiliter impleatur, patet ex illo quod in eadem epistola ait divinus Apostolus : Voluntati ejus quis resistit? Unde et apud Isaiam Dominus ait : Audite me, domus345 affectus mentis divinæ : et hæc procul dubio semper, imo de necessitate expletur. Si enim tanta est omnium electorum Deo fruentium beatitudo, ut eorum desiderium sive affectus impleatur in omnibus, quanto magis divinæ mentis felicitas, quæ prorsus immensa censetur, requirit ut divini cordis affectus nunquam cassetur, sed in omnibus impleatur? Denique, cujus voluntas sic dicta non impletur, pœnam habet : non enim aliud pœna interior est nisi voluntatis renisus contra sibi contraria. Quum ergo Deus non solum impassibilis sit, sed voluptuosissima atque omnino immensa delectatione plenus, constat quod contra ejus voluntatem sic dictam nil fieri queat : semper ergo voluntas Dei proprie dicta impletur.
Verumtamen, sicut dicunt theologi, voluntas Dei est duplex, videlicet voluntas beneplaciti et voluntas signi. Voluntas vero beneplaciti ponitur duplex in Deo, videlicet antecedens et consequens, secundum Damascenum. Et sumitur ista distinctio, non ex parte voluntatis divinæ, quæ quum sit æterna, non habet prius neque posterius, sed ex parte volitorum, quæ considerari possunt dupliciter, secundum rationem communem et primam, et item secundum rationem ultimatam atque completam. Potest autem aliquid secundum primam rationem esse optabile, quod secundum aliam rationem optabile non exsistit : quemadmodum bonum est Titium vivere, prout est homo ; sed non est bonum eum vivere, prout est impugnator boni communis. Itaque voluntas antecedens in Deo dicitur, per quam vult Deus aliquid secundum rationem communem et primam. Sic nempe vult omnes homines salvos fieri :6 nam bonum est hoc, considerando hominem in communi et absolute in quantum est homo. Voluntas vero consequens nominatur in Deo, per quam vult Deus rem secundum suam rationem completam et ultimatam : et sic non vult omnes homines salvari, quoniam non est bonum homines in quantum sunt peccatores salvari. Sed voluntas antecedens non est voluntas nisi secundum quid, quia voluntas fertur in rem secundum quod in se ipsa est. Dicunt ergo doctores, quod voluntas antecedens non semper impletur ; sed voluntas consequens semper impletur, quoniam talis voluntas est perfecta et simpliciter dicta voluntas. Prima ergo voluntas est potius appellanda quædam velleitas quam voluntas.
Postremo, voluntas signi vocatur signum voluntatis divinæ : sicut vindicta peccati dicitur ira in Deo, quoniam vindicta in nobis est iracundiæ signum. Signa vero voluntatis divinæ sunt quinque, videlicet : præceptum, prohibitio, consilium. Et hæc non semper implentur, quia se habent sicut in fieri. Alia autem duo signa, quæ sunt permissio et operatio, semper implentur : habent se namque sicut in factum esse ; quod autem jam factum est, non potest non fieri. Unde operatio est semper de illo de quo est voluntas beneplaciti. Operatio enim directe demonstrat volitionem volentis.
Sed de his superficie tenus transeo, eo quod præsentis editionis intentionem excedant, et ad supernaturalem ac theologicam inquisitionem magis pertineant. Dixi equidem in hujus exordio operis, non me velle de unius summi Dei natura tractare nisi secundum naturalis rationis indaginem : ad cujus tamen confirmationem, theologicæ veritatis testimonia introduco, quatenus rationi naturali, quæ sæpius decipitur, certius consentiatur. Unde et horum veritas simili modo firmanda est. Quod enim divinæ voluntatis ratio assignari non possit, inde elucescit quod ait Apostolus : Quam incomprehensibilia sunt judicia ejus, et investigabiles viæ ejus!7 Quod vero divina voluntas incassabiliter impleatur, patet ex illo quod in eadem epistola ait divinus Apostolus :8 Voluntati ejus quis resistit? Unde et apud Isaiam Dominus ait :9 Audite me, domus
Jacob. Consilium meum stabit, et omnis voluntas mea fiet. Et in Jeremia : Quis similis mei? et quis sustinebit me? et quis est iste pastor qui resistat vultui meo?
Verumtamen Augustinus testatur, quod voluntas Dei quamvis sit sæpe occulta, nunquam tamen est irrationabilis. Hoc autem non est ita sumendum, quod voluntatis divinæ sit ratio aliqua, sed quia vult unum propter aliud esse. Sic enim quosdam vult salvari, ut in eis misericordia sua resplendeat; voluitque universa creari, ut divinæ naturæ perfectio in ipsis reluceret, secundum Platonem. Quum vero divina voluntas sit prima entium causa, primæ autem causæ causa assignari non possit, hinc liquet quod divinæ voluntatis ratio dari non possit; nec tamen est aliquo modo irrationabilis vel injusta, quum realiter idem sit quod divina sapientia atque divina justitia.
Footnotes
Chapter 48 of 64