Articulus 47
An divina voluntas sit proxima causa rerum et propria.
RECITANS Albertus super librum de Causis positionem Avicebron Platonici philosophi : Solus (inquit) Avicebron primum principium per voluntatem agere dixit. Avicebron igitur in libro quem de Fonte vitæ vocavit, disseruit Deum omnia per verbum intus conceptum producere : per verbum, intelligens rationem exemplarem atque idealem. Quum autem Deus immensus sit, omnia penetrans, per cuncta incedens, atque in omnibus operans, effectus vero Dei de necessitate finitus exsistat; posuit Avicebron, quod Deus per voluntatem quasi per medium operetur, tanquam ex electione determinans hoc vel illud esse agendum. Hanc autem positionem Albertus redarguens : Mirabile (ait) videtur, quod ille nullam dictorum suorum rationem attendit; voluntas enim non potest esse primum vel proximum rei principium, sed id quod formam dat operi, videlicet intellectus.
Quidquid autem sit de reprobatione Alberti, positio Avicebron non solum rationi, sed catholicis quoque doctoribus consona comprobatur. Et quod Albertus affirmat, solum Avicebron dixisse Deum per voluntatem producere, non videtur satis perspectum. Plato enim in primo Timæi hoc adstruit. Causam enim finalem mundanæ institutionis inquirens : Dicendum, inquit, cur conditor fabricatorque universi omne hoc instituendum putarit. Optimus erat. Ab optimo porro invidia longe relegata est. Itaque consequenter sui similia cuncta, prout cujusque natura capax beatitudinis esse poterat, effici voluit : quam quidem voluntatem Dei, originem rerum certissimam si quis ponat, recte eum putare consentiam. Denique Dionysius quarto capitulo de Divinis nominibus ait, quod divinus amor non reliquit Deum sine germine esse : et loquitur ibi de productione creaturarum.
Amor itaque Dei, creationis rerum exstitit causa; amor autem voluntatem concernit: voluntas ergo divina, est proxima entium causa. Insuper, secundum Algazelem Peripateticum (et idem adstruunt omnes theologi), emanatio creaturarum a Creatore convenienter assimilatur emanationi donorum a datore; largitio autem donorum, voluntatis est actio, quia ab amore procedit : creata ergo a Deo per voluntatem fluxerunt. Amplius, inter infinitum atque finitum, est infinita distantia, et nulla proportio naturalis, sed imitativa dumtaxat. Sed inter causam et effectum similitudo quædam seu proportio exigitur. Quid ergo est causa quod Creator immensus rebus dona diversa atque finita communicat, nisi quod libere agit, et quid agendum sit, in se ipso eligit et item determinat? Rationes namque et ideæ rerum, non libere sed naturaliter in Deo sunt, sicut scientia. Confirmatur quoque ista positio auctoritate Scripturæ, quæ ait : Omnia quæcumque voluit Dominus,12 fecit in cœlo et in terra. Et iterum : Ipse mandavit, et creata sunt.
Nihilo minus Deus dicitur causa rerum per intellectum. Quamvis namque in Deo sint idem voluntas et intellectus, tamen alia ratione Deus asseritur causa rerum per intellectum, atque alia per voluntatem. Ad intellectum quippe pertinet ordinare, distinguere, voluntatem dirigere; ad voluntatem vero spectat amare, præcipere, et cognita exsequi. In quantum itaque opifex Deus creabilia in sua sapientia conspicit, distinguit atque ordinat producendaque dictat, dicitur causa per intellectum, quemadmodum scriptum est : Omnia in sapientia fecisti; et rursus : Qui fecit cœlos in intellectu.3 In quantum vero practice cognita fieri jubet atque exsequitur, causa est rerum per voluntatem, secundum quod in libro Sapientiæ habetur : Subest tibi, quum volueris, posse. Quod autem Avicebron dixit, Deum per voluntatem quasi per medium agere, intelligi noluit quasi divina voluntas sit aliquid a Deo distinctum, sed quia secundum rationem aliud convenit Deo secundum suam infinitatem, et aliud secundum voluntatem.
Footnotes
Chapter 49 of 64