Articulus 48
An primum principium sit causa rerum per esse suum seu per naturam; et qualis sit emanatio rerum a Deo.
LICET præterea, juxta præhabita, omnes meliores philosophi universorum machinam a Deo productam professi sint, tamen in determinando modum productionis istius a Deo, non mediocriter erraverunt. Quidam enim dixerunt productionem universi a primo, esse per modum naturalis emanationis : sicut est calor ab igne, et rivus a fonte. Alii, per modum essentialis emicationis : sicut esset effluxio lucis a sole, si sol substantialiter esset lux sua. Alii, per modum formalis generationis : sicut calor parietis naturaliter similitudinem suam in aere generat. Alii quoque ponebant mundum esse quasi umbram quamdam lucis divinæ, eamdem naturaliter concomitantem. Contra quos Ambrosius in Hexaemeron disputat. Omnes itaque hi asserebant Deum producere per esse suum, id est per se ipsum immediate, atque per naturam, id est per necessitatem naturæ : quemadmodum splendor generatur a luce. Quod ita probabant. Omne compositum atque per aliud, reducitur ad aliquid simplex et per se. Primum ergo principium, quum sit simpliciter prima entium causa, erit causa simplex et causa per se : ergo per esse suum et secundum naturæ suæ essentialem proprietatem, causa est rerum, non per aliquid additum. Quod autem causat per esse suum et naturam, naturaliter et necessario causat. Unde prædicti philosophi dixerunt mundum ab æterno fuisse, et tamen a Deo fluxisse, quemadmodum Proclus manifeste testatur.
Sed quoniam jam satis ostensum est ante, quod Deus rerum creatarum est voluntaria ac libera causa, non est opinandum quod Deus agat per esse suum seu per naturam secundum sensum expositum, sed agit per intellectum et voluntatem, sponte atque liberrime.1 Quod autem dicunt, causam compositam et agens per aliud, reduci ad causam per se, verum est : et sic Deus est causa per se, quia non agit per aliquid additum vel distinctum. Nam idea et intellectus atque voluntas, realiter idem sunt quod esse divinum. Idcirco ad hunc sensum potest concedi quod Deus agit per esse suum seu per naturam, quia non agit per quidpiam a se diversum seu additum, in ipso consistens. Emanatio ergo rerum a Deo, potius assimilatur emanationi donorum a datore et artificiatorum ab artifice, quam emanationibus præinductis. Unde dici potest emanatio sapientialis et liberalis, artificialis atque spontanea : et hoc fidei consonat ac sanctis doctoribus.234
Footnotes
Chapter 50 of 64