Skip to the text

Articulus 49

De regimine et providentia mentis divinæ.

SICUT autem Plato locutus est et Dionysio consonat, prima causa, imo et quodlibet agens, in tribus perfectum est atque idoneum ad agendum, videlicet, in scire, posse et velle: ut sit scientia non obtenebrata, potentia non impedita, et voluntas ab invidia relegata. Cui enim hæc præsto sunt, hoc utique ad omnem operationem sibi convenientem ac naturalem est efficax. Enimvero, ut ex prædictis patescit, Deus est omnium causa in triplici genere causæ. Est enim prima causa efficiens; et est causa rerum finalis, omnia propter se operans et ad se reducens; est quoque causa rerum formalis formans, non formata: quæ proprie dicitur causa exemplaris, ad cujus videlicet imitationem aliquid fit. Quum enim Deus dicatur ab Augustino ars æterna rationibus plena, et mundus archetypus, exemplar ac species rerum creatarum, omnia ad aliquam suæ bonitatis similitudinem faciens; constat quod merito causa exemplaris vocatur. Est autem regere, aliquid ad suum finem dirigere. Quoniam itaque Deus omnia ad se ipsum reducit ac ordinat sicut ad ultimum finem, movens unumquodque, et singulis influens, vel mediate vel immediate, secundum dignitatem et capacitatem suæ naturæ; palam est quod Deus omnia regit. Unde et Plato disseruit, opificem Deum cuncta fecisse, quatenus singula, secundum suam possibilitatem, divinæ beatitudinis et perfectionis forent capacia. Et hoc idem Dionysius et Augustinus testati sunt.1 Præterea, sicut ostendit duodecimo Primæ philosophiæ Aristoteles, entia nolunt male disponi, eo quod naturalia desideria singulorum ad debitum ac proprium finem festinent ac tendant. Naturalia autem desideria rerum, ab auctore naturæ impressa sunt. Deus ergo gloriosus et sanctus, qui est auctor naturæ, universa gubernat. Insuper, dictum atque monstratum est, quod Deus benedictus universa et singula cognoscit et diligit, tanquam omnium intellectualis et optima causa.2 Quod autem alia cognoscit et diligit, hoc utique providet eis, si potest et si ipsa indigent.

Non solum ergo cœlestia, incorruptibilia et intellectualia sub divina providentia cadunt, sed inferiora quoque, et bruta ac inanimata, et singula entia quantumcumque minuta. Et in hoc Rabbi Moyses invenitur errasse, qui corruptibilia dixit non subesse providentiæ Dei nisi quantum ad species, homine dempto, quem propter splendorem intellectus asseruit providentiæ Dei subesse. Hic autem error, et veritas prædictorum, veteris atque novæ legis auctoritate ostenditur. Quod enim irrationalia etiam sub providentia cadunt, Psalmista insinuat, loquens de Deo: Qui dat jumentis escam ipsorum, et pullis corvorum invocantibus eum.3 Job quoque ait: Quis præparat corvo escam, quando pulli ejus clamant ad Deum, vagientes eo quod non habeant cibos?4 Unde et apud Lucam ait Salvator:5 Nonne quinque passeres veneunt dipondio, et unus ex illis non est in oblivione coram Deo? Et apud Matthæum: Respicite (inquit) volatilia cœli, quoniam non serunt neque metunt;6 et Pater vester cœlestis pascit ea.

Porro Epicurei providentiam rerum dixerunt non competere diis, ne pax et quietudo eorum minorationem incurreret. Opinabantur enim deos sine sollicitudine et inquietudine inferioribus providere non posse. Hunc autem errorem Platonici correxerunt, dicentes Deum cuncta regere sine habitudine, id est distractione et multiplicitate atque occupatione gravante. Propter quod Proclus ait: Omne divinum providet secundis, et ereptum est ab his quibus providetur. Ens namque divinum providet rebus per esse suum, sine habitudine seu compositione vel additione ad suum esse: ideo quietissima atque pacifica mente regit ac providet; nec occupatur mundum regens, nec turbatur hunc disponens conservansque stabiliter. Unde in libro de Causis habetur : Causa prima regit res omnes præter quod commisceatur cum eis. Quod est quoniam regimen non debilitat unitatem ejus : quia causa prima est fixa, stans cum unitate sua pura semper, eo quod sit bonitas per esse suum. Ideo est agens verum et regens verum, faciens res per finem decoris. — Verumtamen providentia divina necessitatem rebus nequaquam imponit, sed regit unumquodque secundum dispositionem et exigentiam suæ naturæ : idcirco non impedit semper malorum eventum, sed contingentia et variabilia regit sicut capacia sunt.

Advertendum autem, quod ad providentiam pertinent duo, videlicet dispositio et exsecutio. Quantum ad primum, omnia immediate sub providentia cadunt, sicut et immediate cognoscuntur a Deo; quantum vero ad secundum, Deus regit et providet inferioribus per superiora : oportet namque hunc mundum contiguum esse lationibus superiorum, ut tota ejus virtus inde gubernetur. Quoniam tamen divina providentia omnia comprehendit, præsertim quantum ad dispositionem ordinis rerum, propterea in Job habetur : Quem constituit alium super terram? aut quem posuit super orbem quem fabricatus est?7 Ubi Gregorius dicit: Mundum per se ipsum regit, qui eum per semetipsum condidit. Denique, sic perfecte et speciose Deus mundum gubernat, quod nullum inordinatum relinquet inordinatum, sed sua justitia reparabit per pœnam quod inordinatum erat per culpam. Imo nec mala permitteret fieri, nisi sciret, vellet et posset ex eis bona elicere. Postremo, quod ait Apostolus, Numquid cura est Deo de bobus?8 non est ita intelligendum quod boves et bruta extra providentiam divinam consistant, sed quia propter se ipsa non curantur a Deo, sed propter aliud : ordinantur namque ad hominem. Vel, ut Thomas affirmat, hoc ideo ait Apostolus, quoniam actus talium rerum non cadunt sub ratione meriti vel demeriti. Simili modo exponendum opinor quod ait B. Hieronymus super Michæam, Deum non curare de pulicibus atque similibus.

Footnotes

  1. De Divin. nom. c. 1, IV. ↩

  2. art. xxxix, XLIV. ↩

  3. Ps. cxlvi, 9. ↩

  4. Job xxxviii, 44. ↩

  5. Luc. xii, 6. ↩

  6. Matth. vi, 26. ↩

  7. Job xxxiv, 13. ↩

  8. 1 Cor. ix, 9. ↩

Chapter 51 of 64