Articulus 50
De omnipotentia Dei et immensitate divinæ potentiæ.
PORRO Deus, qui purus actus perhabetur, passivæ potentiæ admixtionem non patitur : non est ergo in Deo nisi activa potentia. Hæc quoque in Deo excelso eatenus perfecta ac plena est, ut vere omnipotens appelletur. Quidquid enim in Deo est, divinæ identificatur essentiæ. Sicut ergo divina essentia infinita est simpliciterque perfecta, ita divina potentia est prorsus perfecta et vere immensa. Denique, sicut operatio proportionatur potentiæ, et sequitur eam, fluens ex ea, sic potentia proportionatur essentiæ eamque consequitur : nobilior enim et plenior atque perfectior essentia, excellentiorem vigorosioremque sortitur potentiam. Quum igitur, juxta præhabita, divina essentia sit infinita, incircumscripta, incomprehensibilis et æterna, palam est talem quoque divinam esse potentiam.1 Præterea, si divina potentia non est immensa, erit finita : finitum autem infinito in infinitum inferius et minus exsistit. Si itaque divina essentia exsistente immensa, divina potentia asseratur finita, sequitur divinam potentiam in infinitum esse divina essentia inferiorem atque minorem : quod absurdissime sonat. Quo autem activa potentia fuerit major, eo in plura potest, et plura ejus causalitati subduntur. Quum ergo infinita potentia omnem finitam potentiam infinite incomparabiliterque excedat et vincat, constat quod infinities plura atque majora facere potest quam quæcumque finita potentia. Imo nec potest in tot, quin possit in infinities plura. Si autem hoc ita se habet, tunc utique
Deus omnipotens est, et omnipotentia ejus est sua essentia. Unde, quemadmodum divina essentia nostri intellectus capacitatem atque notitiam in infinitum transcendit, ita divina potentia nostræ rationis investigationem et cognitionem infinite exsuperat. Incomparabiliter ergo plura et imperscrutabiliter mirabiliora potest efficere, quam nos possimus concipere. Ideo Augustinus: Demus (inquit) Deo aliquid posse facere, et nos non posse intelligere.
Vanissimi igitur censendi sunt, qui divinam potentiam limitare præsumentes, dicunt Deum aliter operari non posse quam agit, nec immutare posse solitum entium cursum naturalemque legem. Imo hoc totum falsissimum est, et Deus gloriosus et fortis in infinitum plura majoraque potest, quam nos vel cogitare vel effari possimus. Propterea, secundum suam absolutam potentiam posset omni momento novum mundum creare, imo et hunc mundum destruere. Et si aliqua sunt quæ dicuntur non posse fieri, sicut corpus infinitum, hoc non est ex impotentia Dei, sed rerum. Naturæ enim creatæ, non sunt capaces omnium ad quæ divina potentia se extendit quantum in se est.
Porro, si Deus omnia potest, oportet ut objectum divinæ potentiæ sit esse, seu ens simpliciter atque communiter sumptum: et hoc verum est. Nam quum Deus sit prima et universalissima causa, oportet ut proprius ejus effectus sit aliquid in rebus creatis primum et universalissimum: hoc vero est esse. Et ideo in libro de Causis habetur: Prima rerum creatarum est esse, nec est in creaturis latius ipso. Omnis autem potentia perfecta, ad universa extenditur quæ sub suo objecto proprio continentur. Quidquid itaque fieri potest, id est, cuicumque ratio entis non repugnat, Deus facere potest. Nihilo autem, seu non esse, secundum quod tale, repugnat ratio entis. Similiter, contradictorie oppositis, et omnibus quæ contradictionem includunt seu implicant, ipsum esse repugnat. Propterea dicitur Deus non posse facere ut non ens sit, vel contradictoria simul sint vera. Melius tamen et verius dicimus talia non posse fieri, quam Deum non posse ea facere: quia quod fieri nequeunt, non est ex impotentia divinæ virtutis, sed propter entium incapacitatem, ut ait Albertus.
Insuper, quum Deus sit purus actus, idcirco divina potentia est mere activa nullatenusque passiva. Tria ergo a divina potentia excluduntur, secundum Thomam in Summa contra gentiles; et idem dicit Albertus:2 videlicet privativa, mala ac materialia. Omnia enim hæc passivam potentiam in eo esse requirunt in quo ipsa consistere possunt. Et ideo Deus non potest se ipsum corrumpere, aut velle non esse, aut mentiri, peccare, comedere, dormire, aliud esse induere, neque similia quæ nobilitati ac dignitati divinæ potentiæ derogant: quæ (ut arbitror) contradictionem veraciter implicant. Quodcumque enim istorum dicatur Deus posse, sequitur ipsum Deum non esse: quoniam sequeretur eum non esse perfectum et simplicem, et quo dignius cogitari non potest; quo dato, sequeretur eum non esse Deum, sicut ostensum est.3 Deus itaque omnia potest quæ posse, est simpliciter posse et vera nobilisque potentia. Si vero dicatur aliquid non posse, accipitur ibi posse potius pro non posse quam pro posse, videlicet quoniam talia posse, non pertinet ad præclaram et actualem potentiam, sed ad defectum potentiæ, vel ad potentiam determinatam et incompletam: ut posse sanari, posse illuminari, irasci, juvari; quæ omnia summæ derogant potestati.
Omnipotentiam insuper Dei philosophi quoque agnoverunt. Aristoteles namque Agathonem philosophum laudat, quoniam nil a divina exclusit potentia, nisi impossibile fieri. Et Avicenna asserit, quia primum principium in hoc atque idcirco appellatur omnipotens, quoniam omnia potest quæ vult et sicut vult, nil habens potentialitatis admixtum. Quod sacra etiam
Scriptura copiose fatetur. Scriptum enim est in Genesi : Ego Dominus omnipotens; ambula coram me, et esto perfectus. Et apud Jeremiam : Domine Deus, ecce tu fecisti cœlum et terram in fortitudine tua magna; non erit tibi difficile omne verbum : fortissime, magne, potens, Dominus exercituum nomen tibi. Unde et Archangelus dixit : Quia non erit impossibile apud Deum omne verbum.
Postremo patet ex dictis, quod naturali ratione demonstrari possit Deum esse omnipotentem : ideoque opinio dicentis, quod omnipotentia Dei persuaderi potest, non demonstrari, non reputatur conveniens.4
Footnotes
Chapter 52 of 64