Articulus 51
Confirmatio prædictorum de omnipotentia Dei, ex verbis Dionysii, Augustini et Anselmi; de potentia quoque Dei absoluta et ordinata.
AMPLIUS, de divina virtute orsus effari divinus Dionysius octavo capitulo de Divinis nominibus :12 Quoniam (inquit) Divinitas segregatur ab omnium virtute, quomodo laudant eam theologi sicut virtutem? Dicimus ergo quod Deus est virtus, tanquam omnem virtutem in se supersubstantialiter habens et continens, et per suam inflexibilem immobilemque virtutem universa producens, et tanquam infinitæ virtutis exsistens :3 eo quod virtus ipsius universa excedens, inexcogitabilis sit, ineffabilis et ignota, pervenitque ad omnia, et salvat ac perficit ea, et participatur ab omnibus. Nihil enim exsistentium privatur omni virtute. Quod namque nullam habet penitus virtutem, nulla erit ipsius positio : nam si omni caret virtute, nullam habebit operationem, et per consequens vanum erit et frustra. Omne ergo exsistens sortitur virtutem, aut intellectualem, ut angeli; aut rationalem, ut homines; aut sensualem, ut bruta; aut vegetabilem, ut plantæ; aut naturalem, ut inanimata. Et ex divina virtute emanant deiformes ornatuum angelicorum virtutes. Concludens igitur Dionysius : Laudamus (ait) Deum sicut potentem, sicut omnipotentem, sicut in sua æterna potentia dominantem, et sicut omnia exsistentia præhabentem et superhabentem secundum suam superessentialem virtutem, et exuberanti effusione largientem omnibus exsistentibus posse esse et esse ac omnia, secundum abundantissimam plenitudinem suæ virtutis omnia excedentis.
Denique Augustinus in Soliloquio Deum fiducialiter alloquens :4 Omnipotens (inquit) manus tua, Domine, una semper ac eadem, creavit in cœlo angelos, et in terra vermiculos, non in illis superior, neque in istis inferior. Quemadmodum enim nulla alia manus angelum, sic nulla posset creare vermiculum; sicut nulla cœlum, ita nulla minimum arboris folium, sed omnipotens manus tua, cui pari modo omnia sunt possibilia. Nec enim possibilius tibi est creare vermiculum quam angelum, nec impossibilius extendere cœlum quam folium, nec difficilius fundare terram super aquas, quam fundare aquas super terram;5 sed omnia quæcumque voluisti, sicut voluisti, fecisti in cœlo et in terra, in mari et in omnibus abyssis.67
Porro Anselmus in Proslogion : Quomodo, inquit, omnipotens Deus est, si omnia non potest? ut si non potest corrumpi, nec mentiri, nec facere verum esse falsum. An hæc posse non est potentia, sed impotentia? Nam qui hoc potest quod sibi non expedit et quod non debet, quanto magis hoc potest, tanto magis adversitas et perversitas possunt in illum et ipse minus contra illas. Qui ergo sic potest, non potentia potest, sed impotentia : non enim dicitur ideo posse quia ipse potest, sed quia sua impotentia facit aliud in se posse. Multa enim improprie dicuntur : sicut dum ponimus esse pro non esse, et facere pro non facere. Dicimus enim sæpe ei qui aliquid negat, Sic est quemadmodum dicis esse; quum magis proprie videatur dici : Sic non est, quemadmodum dicis non esse. Item dicimus, Iste sedet, sicut ille facit; vel, Iste quiescit, sicut ille facit : quum sedere sit quoddam non facere, et quiescere sit nihil facere. Sic utique quum quis dicitur habere potentiam faciendi vel patiendi quod sibi non expedit aut quod non debet, impotentia intelligitur per potentiam. Tanto ergo Deus est magis vere omnipotens, quo minus aliquid per impotentiam potest et nihil contra se potest. — Hæc autem verba Anselmi Dionysio consonant, qui octavo capitulo de Divinis nominibus illud soluturus quod objiciebat Elymas magus Paulo apostolo, qui ait ad Timotheum, Deus se ipsum negare non potest : contra quod Elymas institit, dicens, Si Deus se ipsum negare non potest, non est omnipotens. Hoc ergo Dionysius soluturus : Si hanc (inquit) instantiam solvo, timeo ne tanquam puer deridear, in eo quod studeam ædificia infirma super arenam fundata dissolvere. Verumtamen breviter solvens, dicit : Quum Deus sit veritas, negatio Dei est casus a veritate : ergo non ad potentiam, sed ad impotentiam pertinet.
Oportet demum postremo advertere, quod in Deo ponitur duplex potentia, videlicet ordinata et absoluta. Quamvis enim in Deo sint idem, sapientia, voluntas atque potentia; tamen sapientia sumitur tanquam dirigens, voluntas ut imperans, potentia tanquam exsequens. Ideo, quod pertinet ad divinam potentiam secundum se consideratam, dicitur Deus posse absoluta potentia : et hoc est omne id quod continetur sub potentiæ divinæ objecto, quod est ens, seu esse communiter dictum. Unde omne illud in quo ratio entis potest salvari, potest Deus de potentia absoluta. Quæ vero attribuuntur divinæ potentiæ, seu ad eam pertinere dicuntur in quantum exsequitur imperium voluntatis juste sapientialiterque jubentis, illa potest Deus ordinata potentia. Multa potest Deus primo modo quæ secundo modo non potest : quoniam multa subsunt suæ potentiæ quæ non congruunt suæ justitiæ et sapientiæ. Posset tamen ea facere congruentia, ut aliqui asserunt; sicque posset ea simpliciter.
Footnotes
Chapter 53 of 64