Skip to the text

Articulus 52

Quomodo misericordia et justitia in Deo sunt.

Ab exordio hujus editionis frequenter dictum recordor, quemadmodum esse divinum simplicissimum perseverans, omnem perfectionem cum infinita plenitudine continet;1 et quod omnipotens ac sapiens Deus idcirco machinam mundi compegit, quatenus divinæ bonitatis perfectio in creaturis luceret : quæ quia propter suam eminentiam, in una rerum specie vel paucis sufficienter in entibus participari atque lucere non valuit, institutæ sunt multæ species ac varii ordines rerum, ut unoquoque aliquid divinæ perfectionis participante, omnia simul Creatoris perfectionem excellentius declararent. Porro misericordia atque justitia sunt præclaræ virtutes. De justitia enim testatur Philosophus, quod nec Hesperus, nec Lucifer est ita mirabilis. Sed et Cicero Julium laudans : Nulla, inquit, in virtutibus tuis admirabilior gratiosiorque invenitur quam misericordia. Et idem Augustinus nono de Civitate induxit. Hæ ergo virtutes in divina natura consistunt, quemadmodum de sapientia et voluntate præhabitum est. Et quoniam hæ virtutes in Deo sunt, voluit Deus eas in creaturis relucere, quædam operans per misericordiam, quædam autem per justitiam.2

Est autem misericordia in Deo, non prout passio animæ speciesque tristitiæ, scilicet alienæ miseriæ quædam compassio. Dicitur namque misericors, secundum Damascenum, quasi cor miserum habens : quod beatissimo Deo non competit. Rursus, misericordia prout est virtus moralis prædictæ passionis ordinatrix, non est proprie in Deo, sicut nec passio talis.3

Verumtamen est in Deo, dignissimo et excellentissimo modo, quantum ad suam radicem, ex qua omnis effectus pietatis et misericordiæ effluit. Ideo aliqui dicunt, quod sit in Deo non secundum passionis affectum, sed ratione effectus, eo quod Deus miserorum infirmitati subveniat, inopiam suppleat, necessitudines relevet: sicque per modum compatientis se habet, ideoque misericors nuncupatur. Quantum ergo ad id quod perfectionis in virtute misericordiæ continetur, dicenda est misericordia esse in Deo.

Porro, secundum Macrobium, justitia in Deo, est observatio legis æternæ in suis operibus. Et ut ait Anselmus, dupliciter dicitur aliquid justum in Deo: primo, quoniam decet eum; secundo, quia meritum creaturæ id exigit. Unde in Proslogion ad Deum loquens: Domine, inquit, dum punis malos, justum est, quia illorum meritis congruit. Item, dum misereris et parcis malis, justum est, quoniam bonitatem tuam decet. Tanta nempe est bonitas Dei, ut justum sit eam quibusdam indignis misereri et parcere, quamvis illorum vita et merita pœnam mereantur et iram. Quomodo autem justitia consideretur in Deo, Dionysius octavo capitulo de Divinis nominibus plene ac pulchre insinuat: Deus, inquiens, dicitur justus, tanquam universis distribuens secundum singulorum congruentiam et commensurationem et pulchritudinem et ornatum ac ordinem. Divina namque justitia omnia ordinat et terminat, et singula a singulis incommixta et inconfusa custodit, et omnibus prout capere queunt, distribuit. Et in hoc declaratur esse vera justitia, quod cujusque rei naturam salvat in proprio ordine et virtute ac specie.

Quamvis itaque non sit in Deo commutativa justitia, quæ circa commutationes humanas, videlicet emptionem ac venditionem, versatur; est tamen in Deo justitia distributiva, per quam unicuique secundum propriam dignitatem capacitatemque influit. Sed quia justitia in æqualitate consistit et debitum respicit, mirum apparet quomodo esse dicatur in Deo respectu creaturæ: quum inter Deum et creaturas nulla exsistat æqualitas, nec Deus alicujus sit debitor, quippe qui ad nihil aliud ordinatur, neque ad aliud extra se dependentiam sortitur. Et respondendum, quod in Deo, apud quem non est personarum acceptio, consideratur æqualitas quantum ad hoc quod nulli minus confert quam meretur et dignus est.45 Non autem oportet inter eos inter quos invenitur justitia, esse omnimodam æqualitatem, sed aliquam proportionem: aliter inter regem et servum non posset attendi justitia. Quamvis etiam proprie Deus nulli sit debitor, præsertim quum nostra merita cunctaque bona, ejus sint dona; nihilo minus dicimus Deum rebus debitam perfectionem vel gratiam juste largiri, dum præstat rebus quod eis naturaliter competit: nam talis perfectio rebus est debita per comparationem ipsarum ad proprios fines. Præterea, in Deo idem esse dicuntur veritas atque justitia. Omnia namque quæ nunc justitiæ sunt adscripta, ad divinam pertinent veritatem, quoniam veritas Dei est causa, mensura ac regula rerum. Idcirco ipsius est in rebus congruentem instituere ordinem, stabiliterque conservare eumdem: quod est justitiæ actus, sicut ostensum est.

Postremo pensandum, quod communicatio donorum divinorum attribui solet quandoque divinæ bonitati, quandoque misericordiæ Dei, interdum liberalitati, vicissim quoque justitiæ. Et quamvis in Deo omnia ista sint idem, tamen propter rationes diversas fit istud. Nam communicatio bonitatum absolute considerata, adscribitur bonitati divinæ; in quantum vero præstatur secundum proportionem dignitatis capacitatisque rerum, ad justitiam pertinet. In quantum autem Deus beneficia sua largitur non suæ sed nostræ utilitatis intuitu, communicatio ista liberalitati tribuitur; in quantum vero nostram miseriam inopiamque deponit, ad misericordiam pertinere censetur.

Quomodo autem in omni opere Dei misericordia justitiaque concurrunt, de prædestinatione quoque et præscientia, atque de præsenti materia, plura hic loqui non decet, quoniam naturalis rationis forum transcendunt, et ad theologicam supernaturalemque sapientiam pertinent. Hoc tamen breviter commemorandum opinor, quod quum Dei justitia et misericordia ejus sit ipsa divina essentia, ideo sicut divina essentia omnem rationem et investigationem in infinitum excedit, ponens tenebras latibulum suum, tanquam inaccessibilem lucem inhabitans;6 sic divina justitia, misericordia quoque divina, quum utraque sit vere immensa, omnem intellectum creatum et omnem perscrutationem ipsius sine mensura excedit et superat.7 Propter quod judicia Dei dicuntur abyssus multa.8 Quis enim, ut de ceteris taceam, quis (inquam) mirari sufficiat, cur in primordiali rerum productione, quam nulla merita præcesserunt, Deus sapiens atque omnipotens uni rei majorem perfectionem dederit quam alteri, tam in essentialibus quam in accidentalibus?

Footnotes

  1. art. xi, xx, xxiv. ↩

  2. art. xlii, xliii. ↩

  3. II Tim. II, 13. ↩

  4. Ephes. vi. 9; ↩

  5. Coloss. ii. 25: etc. ↩

  6. Ps. xvi, 12. ↩

  7. 1 Tim. vi, 16. ↩

  8. Ps. xxxv, 7. ↩

Chapter 54 of 64