Skip to the text

Articulus 53

De beatitudine et infinita delectatione ac sincerissima voluptate supergloriosissimi et superbeatissimi Dei.

EX omnibus porro potentiis rerum factarum, non nisi intellectus atque voluntas Deo conveniunt. Hæ namque potentiæ nobilissimæ sunt, et in operatione ipsarum beatitudo consistit: præsertim in actione intellectus, secundum Philosophum decimo Ethicorum, ubi in speculatione optimi speculabilis felicitatem contemplativam constituit. Estque major et certior Salvatoris auctoritas, qui ad Patrem loquens: Hæc est (inquit) vita æterna, ut cognoscant te solum verum Deum, et quem misisti Jesum Christum.1

Felicitas itaque essentialiter in actu intellectus consistit, quum intellectus sit nobilissima virtus, secundum philosophos. Voluntas enim secundum se comparatur tyranno; et nisi ab intellectu regatur, in omne malum præcipitat. Quanto itaque actio intellectualis perfectior fuerit atque nobilior, tanto beatitudo et delectatio consequens plenior erit et major. Perfectio autem intellectualis operationis ex tribus præsertim dependet, videlicet, ex nobilitate potentiæ, ex dignitate objecti, et ex modo unionis, seu forma intelligibili per quam potentia intellectiva agit et objectum suum cognoscit ac perspicit. Quo nempe potentia fuerit dignior et objectum sublimius ipsaque intelligibilis species plenius repræsentans objectum, eo utique operatio intellectiva perfectior erit et nobilior, delectabilior atque felicior.2 Ostensum est autem superius, quod intellectus divinus est substantialiter infinitus, et quod ejus objectum adæquatum ac proprium, non est nisi divina essentia, quæ et ipsa vere est incircumscripta; quod item Deus cognoscit se per se, sic quod intelligibilis species divini intellectus est divina natura. Quum itaque omnia ista in Deo benedicto infinita consistant, et ipse divinus intellectus divinam essentiam plenissime comprehendat atque cum infinita limpiditate intueatur et clare perspiciat, constat quod beatitudo mentis divinæ sit vere immensa, et delectatio Dei gloriosi sit penitus infinita.

Gaudium quippe, secundum Albertum, est diffusio animi in conceptione apprehensioneve boni. Quum ergo Deus excelsus et felix se ipsum contemplans, videat se esse infinitam et puram simpliciterque perfectam bonitatem, certum est quod se ita conspiciens, infinito gaudio delectetur in semetipso: præsertim quum id quod est, ab alio nullo receperit, sed de propriis independentibusque divitiis gloriose exsultet. Considerans nempe Deus æternus se ipsum, videt se a se ipso esse quod est, ideoque nullius egere, sed omnia reliqua, ejus beneficiis incessabiliter indigere; videt se in se in omni nobilitate cum infinita plenitudine perfectissimum esse; adspicit se immensæ pulchritudinis, immensæ sapientiæ, immensæ potentiæ, immensæ dignitatis ac sanctitatis exsistere; inspicit se universa creata interminabili exaltatione transcendere. Quum ergo omnia ista in se ipso perspiciat, nonne voluptuosissimo, et (ut sic loquar) tempestuosissimo ac impetuosissimo gaudio prorsus exuberat, atque lætitia mentis intensive et vere immensa redundat atque abundat?

Præterea, delectatio voluntatis ex fruitione amati et possessione boni concupiti oriri censetur; et quanto quis aliquid amplius diligit vehementiusque concupiscit, tanto in illius adeptione, possessione ac fruitione intensius atque sublimius gloriatur. Deus autem propriam bonitatem, quum sit immensa, infinita dilectione amat. Quanto igitur ea perfectius fruitur et plenius possidet eam, tanto copiosius jucundatur. Quum igitur Deus, et ipse solus, propriam bonitatem perfecte comprehendat, ipse solus ea perfecte fruitur, et sempiternaliter possidet eam tanquam sibi consubstantialem. Unde quemadmodum bonitas ejus immensa est, ita et beatitudo et delectatio ejus sunt quomodolibet infinitæ; quantoque infinitum majus est omni finito, tanto beatitudo mentis divinæ omnem felicitatem creatam excedit. Ineffabilis itaque et inexcogitabilis et incomprehensibilis est beatitudo Dei sublimis et adorandi, omnem sensum inæstimabiliter superans, omnemque mentis creatæ capacitatem infinite transcendens; omni creato intellectui inexperta, et soli divino intellectui nota : ita quod sicut comparatione divinæ essentiæ, omnis creata natura quasi nihilum reputatur et sicut inane;3 sic comparatione divinæ beatitudinis, omnis creata felicitas videtur velut tristitia et tanquam defectus. Propter quod ad Timotheum ait Apostolus : Beatus et solus potens, Rex regum et Dominus dominantium.4

Insuper, quanto forma denominans aliquid, vicinius intimiusque conjungitur illi, tanto habens formam illam, perfectius perhibetur in ordine illo. Idcirco ignis est maxime calidus, quoniam calor ei est intimus; et sol quoque simili ratione est maxime lucidus. Verumtamen ignis non est suus calor, nec sol suus splendor. Si autem ignis esset suus calor, sol quoque proprius splendor, quis ferret eorum calorem atque splendorem? Itaque, quanto beatitudo menti beatæ intimius et inseparabilius copulatur, tanto perfectius denominat eam et feliciorem efficit ipsam. Quum ergo Deus sanctus ac simplex, sit nedum beatus, sed etiam essentialiter propria beatitudo, palam quod ipse omnibus modis incomparabiliter sit beatus, cunctis beatior, et beatissimus prorsus. Beatitudo namque est operatio optima et perfecta, secundum Philosophum. Quum ergo solus Deus propter incomprehensibilem suam simplicitatem sit idem quod operatio sua, neque dicatur agens seu operans propter aliquid a se distinctum atque egrediens, sed sicut omnem actualitatem completens; liquet quod solus Deus sit substantialiter felix. Idcirco secundum se totum beatus est atque totaliter felix; nec est aliquid in eo quod non sit interminabilis et incircumscriptibilis et incomprehensibilis beatitudo, sed quidquid in eo est, id omnibus modis est infinita hilaritas, illimitata jucunditas, voluptas sempiterna, æternaliter plena, vicissitudinem non admittens, mensuram, modum ac terminum nesciens. Deus enim sublimis et benedictus, simplicissimus finis est, objectum et gloria. Cui idem est esse quod perfectum esse, quod beatum esse, quod divitem esse: quoniam ejus perfectio est sua essentia, ejus quoque beatitudo est sua natura, et ejus divitiæ sunt sua substantia.

In horum contemplatione, o frater dulcissime, nos vehementer gloriari oportet; et tanto vehementius, quanto Deum nostrum præ omnibus diligere debemus totalius atque calidius. Ipse enim in se ipso omnino gloriosissimus est, sicut qui vere est pulchritudo infinita, lumen immensum, sanctitas incircumscripta, dulcedo æterna, pax quietissima, supersubstantialis essentia, vita perfecta, omniumque bonitatum plenitudo intermina.

Postremo, beatitudo divina omnis felicitatis plenitudinem vere et intellectualiter comprehendit. Nam quidquid vel in vera vel in falsa felicitate desiderabile est aut bonum apparet, hoc Deus vivus et verus, in suo superessentialissimo esse perfecte et vere complectitur: quoniam de contemplativa felicitate, habet sui ipsius et omnium quæ sunt vel esse possunt perfectam notitiam. De felicitate vero activa, habet totius mundi gubernationem liberrimam. De beatitudine quoque terrena et falsa, quæ in divitiis et voluptate, potestate et fama quæritur atque locatur, habet pro divitiis, omnium bonorum et pulchrorum sufficientissimam possessionem: per quam dicitur esse dives in se, sicut nullo indigens; et dives in alios, tanquam omnibus providens. Pro voluptate autem habet gaudium de se ipso, et delectationem de universis suis effectibus.56 Unde Scriptura testatur:7 Sit gloria Domini in sæculum; lætabitur Dominus in operibus suis. Porro pro potestate habet omnipotentiam atque infinitam virtutem. Pro fama autem habet omnis creaturæ administrationem.8 Divitiæ ergo, voluptas, potestas et fama in Deo vere et intellectualiter sunt; in aliis vero false et inordinate quæruntur. Idcirco in solo Deo quærendæ consistunt.

Footnotes

  1. Joann. xvi, 2. ↩

  2. art. xxiv et art. xxv ↩

  3. Is. xl, 17. ↩

  4. 1 Tim. vi, 15. ↩

  5. II Cor. viii, 9. ↩

  6. II Mach. xiv, 35. ↩

  7. Rom. x. 12; Sæp. xiv, 3. ↩

  8. Ps. cm. 31. ↩

Chapter 55 of 64