Articulus 54
De supersplendenti lumine atque luciflua claritate divinæ essentiæ.
LUX denique appellatur, quod obscura visibilia efficit, quod tenebrosa illustrat, quod opaca clarificat. Quum ergo Deus benedictus et gloriosus, incorporea atque corporea suæ bonitatis effusione perficiat, nihilique abyssum sua omnipotenti virtute ad esse deduxerit, quum insuper sine ejus bonitatis communicatione omne creatum tenebrosum exsistat;1 constat quod ipse veraciter lumen dicatur: cujus utique luminis, omne sensibile lumen imperfecta et diminuta resonantia debilisque participatio exstat; intellectuale vero intellectualium hypostasium lumen, præsertim supercœlestium animorum, evidentior atque perfectior participatio perhibetur lucis divinæ.
Præterea, omnes simplices bonitates, cujusmodi sunt esse, vivere, intelligere, etc., quid aliud sunt nisi lumina quædam? Carentia autem eorum, peccata quoque et non esse, omnisque defectus et omnis privatio, quid aptius nominantur nisi tenebræ quædam? Esse namque et vivere ac intelligere, bonitatesque similes, reddunt unumquodque visibile sive corporaliter sive intellectualiter. Cetera vero quæ dicta sunt, actum sortiuntur oppositum. Quoniam igitur omne esse et vivere, omne quoque intelligere, omnisque forma et bonitas creata ac simplex, ex sincerissimo et superpurissimo divinæ essentiæ fonte originaliter profluxerunt; carentia vero bonitatum istarum, et non esse atque defectus, rebus nequaquam conveniunt prout a Deo emanant, sed secundum quod ab ipso distando occumbunt: quum (inquam) sit ita, certissime liquet, quod Deus sanctus et potens, convenientissime lumen vocetur.
Est ergo divina essentia lux summa et plena, lux æterna atque immensa, lux supersplendidissima et superpulcherrima, lux utique quæ in se ipsa infinita claritate resplendet, lux pura, in qua nullæ sunt tenebræ, nulli defectus, nullusque terminus lucis;2 lux demum superdelectabilissima, supergaudiosissima et superbeata, quæ omnem lucem creatam, sensibilem ac intelligibilem, incomparabili puritate transcendit, infinita limpiditate excedit, et superessentiali ac superignoto splendore exsuperat. O lux amabilissima, desiderabilissima, deliciosissima, quanta sinceritate in te ipsa refulges, quanta claritate omnia æternaliter et invariabiliter conspicis, quam vere ac intensive infinita delectatione perfrueris, quam jucundissimam vitam ducis, quam stabili securitate, libertate ac nobilitate ornaris, quam consummata perfectione subsistis !
Porro Dionysius quarto capitulo de Divinis nominibus, ostensurus cur Deus excelsus et sanctus lumen nuncupetur : Solis (inquit) radius ex bono est, id est ex divina bonitate emanans. Propterea bonum seu Deus laudatur nomine luminis, propter assimilationem lucis cum bono divino. Quemadmodum enim Deus universa illustrat, nec aliquid (in quantum in se est) participatione suæ bonitatis destitutum relinquit, sed omnibus supereminens, singulorum capacitates adimplet, et unicuique prout meretur et dignum est, bonificos radios influit, et cuncta perornat; sic sol iste sensibilis, qui divinæ bonitatis evidens est imago, omnia visibilia luminis sui diffusione clarificat, ornat et complet, atque unicuique secundum quod capere potest, radios luciformes infundit. Insuper Dionysius : Tractemus, ait, quomodo bonitas divina intelligibile lumen vocetur. Quod utique ideo dicitur, quoniam ipsa omnem supercœlestem intellectum intelligibili lumine implet, et ab animabus quibus ingignitur, omnem ignorantiæ fæcem repellit, et omnibus secundum quod capere queunt, sanctum lumen infundit : quibus gustantibus lucis infusæ dulcedinem, atque accensis ac magis optantibus, bonitas divina copiosius emicat et abundantius superfulget ac amplius tradit, quoniam dilexerunt multum. Bonitas itaque divina lumen intelligibile appellatur, tanquam radius fontanus in se ipso coassumens et superhabens et præhabens omnem dominationem illuminativæ virtutis, tanquam superexcedenter et principaliter lucens, omnesque illuminatos superfuso radio congregans atque concordans. Quemadmodum enim ignorantia est divisiva ab invicem deceptorum et in errorem labentium, sicut in hæresum multitudine patet : ita præsentia luminis intelligibilis desuper fusi, est coadunativa et illuminativa eorum qui illud recipiunt; est quoque perfectiva et conversiva eorum a multis opinionibus ad vere exsistens; variasque visiones, vel potius phantasias inanes, ad unam, veram, mundam et uniformem notitiam colligens, speculatoresque suos unitivo lumine implens.
Porro Augustinus de hac luce divina affectuosissime loquens, ait : O lumen verum, lumen sanctum, lumen delectabile, lumen admirabile et supermirabile, quod illuminas oculos angelorum, quod non nisi a purgatissimis cordibus videri potes ! Beati mundo corde, quoniam ipsi videbunt te.3 O lux quam non vidit alia lux, lumen quod non videt aliud lumen, lux quæ obtenebras lucem, cujus comparatione omne lumen est tenebra, cui omnes tenebræ lumen, cui omnis obscuritas lux !
Footnotes
Chapter 56 of 64