Skip to the text

Articulus 55

An lux, splendor, lumen et radius proprie Deo conveniant, vel potius transumptive seu metaphorice.

HANC insuper quæstionem, videlicet an lux proprie esse dicatur in spiritualibus, S. Thomas super secundum Sententiarum inducit, eamque absolvens : Videtur, inquit, inter Sanctos esse diversitas, an lux verius esse dicatur in spiritualibus, vel in corporalibus.1 Dionysius namque, et sequens eum Ambrosius, asserunt quod lux in spiritualibus metaphorice dicitur. Ait enim Dionysius quarto capitulo de Divinis nominibus, quod Deus dicitur lux ex eo quod in solis radio propter ipsius causalitatem, maxime apparet divinæ bonitatis similitudo. Et Ambrosius in libro de Fide, inter ea quæ transumptive de Deo dicuntur, annumerat lumen atque splendorem. Augustinus vero sentit oppositum; sed prima positio videtur Thomæ verior esse, eo quod lux sit forma qualitasque sensibilis: unde in spiritualibus non est per naturam, sed per proprietatem. Lucis enim proprietas est tenebrosa manifestare, et hoc spiritualibus potius quam corporalibus competit. Deus igitur dicitur lux vera, quantum ad id a quo similitudo accipitur, non autem quoad lucis naturam: quemadmodum dicitur vitis vera.2 Tamen magis proprie dicitur Deus lux vera quam vitis vera.

Hæc est B. Thomæ responsio. Et quidem si hoc mihi constaret, quod magni atque divini Dionysii mens fuisset asserere quod lux Deo non convenit nisi transumptive, nequaquam præsumerem aliter affirmare. Tanta quippe est ejus auctoritas apud me, ut in nullo scienter velim ejus doctrinæ obsistere. Verumtamen, quoniam nondum hoc evidens habeo, expedit hujus pulchræ quæstionis veritatem ex Dionysii libris diligentius perscrutari.

Videtur nempe Dionysius, si verba ejus rite pensentur, Deo et angelis lucem proprie atque potissime ubertim adscribere. Denique, quarto capitulo de Divinis nominibus, post præinducta in præcedenti articulo verba, in quibus rationem exposuit cur Deus lumen vocetur, mox addit, quod ob camdem causam laudatur sicut pulchrum et sicut pulchritudo pulchrificans omnia. Et istud Dionysius manifeste in textu prosequitur, asserens Deum dici pulchrum juxta similitudinem et significantiam radii solis, qui omnibus inferioribus pulchrificas luminis distributiones immittit: et istud in sequenti articulo plenius explanabo. Si ergo (ut Thomæ apparet) ideo lumen de Deo metaphorice dicitur, quia Deo adscribitur juxta similitudinem lucis solaris, tunc pulchritudo seu pulchrum non nisi metaphorice Deo conveniet. Hoc autem est manifeste contra Dionysii intentionem. Nam sicut ipse docet moxque pandetur, bonum et pulchrum convertuntur; et sicut omnia appetunt bonum, ita et pulchrum. Unde secundum similem rationem laudatur Deus ut bonum atque ut pulchrum.

Præterea, primo Angelicæ hierarchiæ capitulo Dionysius dicit: Ergo Jesum invocantes, qui est paternum lumen, quod est, quod verum est, quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum, per quem ad principale lumen Patrem accessum habemus.34 In his Dionysius Jesum appellat lumen paternum (id est a Patre progenitum), et lumen verum. Patrem quoque nominat principale lumen, non quod sit Filio major, nisi secundum naturam assumptam. Jesus ergo est vera lux, et Pater æternus principale est lumen. Quamvis autem solvi possit hoc, et dici quod Filius dicitur lux paterna et vera, absque hoc quod dicatur lux per naturam; non tamen videtur rationabiliter solvi posse cur Pater principale lumen nominetur, nisi quod essentialiter et a se ipso lumen est. Principale namque quasi principium dicitur. Principale ergo lumen non est nisi quod in universitate ac ordine omnium luminum principatum sortitur primatumque obtinet, ita quod ipsum primo atque potissime lumen dicatur.

Præterea, Dionysius in epistola ad Dorotheum diaconum docet, quod lux divina propter suæ claritatis excessum, plenitudinem et superexuberantiam, caligo vocatur.5 Deus ergo non solum dicitur lux per proprietatem, videlicet propter effectum seu aliorum manifestationem, sed propter propriæ claritatem essentiæ, ita quod ipsa divina essentia substantialiter sit lux infinita et claritas superplenissima. At vero ea quæ Deo transumptive conveniunt, non adeo proprie ei conveniunt ut propter excessum negentur de ipso, sed propter defectum. Quæ autem proprie Deo conveniunt, secundum Dionysium per excessum negantur de ipso.67 Quoniam etenim lapis, vitis, agnus, leo, transumptive affirmantur de Deo, ideo non negantur de ipso propter excessum, sed propter defectum.89 Non enim dicimus, Deus non est leo, Deus non est lapis, propter excessum seu abundantiam leonitatis et lapiditatis in eo, sed propter defectum : imo verius magisque proprie negantur de Deo quam affirmentur de ipso, etiam dum solum inquiritur atque asseritur de Deo quia est. Sed quæ proprie Deo conveniunt, per excessum auferuntur de ipso : quemadmodum primo capitulo de Divinis nominibus, ultimo quoque Mysticæ theologiæ capitulo, Dionysius adstruit, quod Deus non est mens neque intellectus, nec ratio nec sapientia, nec bonum nec bonitas, nec Deus nec divinitas. Quum ergo sacratissimus Dionysius neget seu auferat lumen de Deo propter excessum, dicens quod Deus est caligo, id est privatio lucis, quemadmodum alia prædicta de ipso negavit, palam est quoniam eo modo quo illa Deo proprie essentialiterque conveniunt, lumen quoque seu lux proprie sibi conveniat. Non ergo metaphorice, sed vere et proprie, imo primo atque verissime enuntiatur de Deo.

Amplius, in toto processu librorum Dionysii, tam de Angelica quam de Ecclesiastica hierarchia, Dionysius actiones hierarchicas in tribus constituit, scilicet in purgatione, illuminatione et perfectione. Hæ vero actiones ad lumen proprie pertinent. Purgatio namque, illuminatio et perfectio si active sumuntur, ad lumen pertinent ejus qui aliis lumen infundit. Nam lumen infundendo, primo mentem a dissimilitudine minorationeque lucis purgat; sicque purgatam illuminat,et illuminatam continuo perficit. Hæ namque actiones non semper realiter distinguuntur, ut asserit Thomas et verum est, sed ratione tantum quandoque. Si vero operationes istæ passive sumuntur, respiciunt lumen ejus qui ab illuminatore influentiam recipit. Tam proprie ergo et vere lumen convenit Deo et angelis, quam vere et proprie actiones hierarchicæ ipsis conveniunt : quæ utique, secundum Dionysium, propriissime atque verissime competunt eis.

His demum sacra Scriptura, cujus auctoritas omni rationi silentium imponit, favet et consonat. Ait enim Joannes in prima sua Canonica : Deus lux est, et tenebræ in eo non sunt ullæ.10 Quid est autem hoc, Deus lux est, et tenebræ in eo non sunt ullæ, nisi, Deus est lux pura? Et quid est, Deus est lux pura, nisi quia eatenus natura lucis convenit Deo sublimi et sancto, quod nihil de natura luci contraria congruit sibi? quod non esset, nisi multum proprie lux diceretur de Deo. Unde et iterum de Christo habetur : Erat lux vera quæ illuminat omnem hominem.11 Cur autem de Joanne Baptista præhabitum est, Non erat ille lux, nisi quoniam Christus vere et substantialiter lumen est? Nam et Joannes utique lumen erat per proprietatem, secundum quod Christus Apostolis loquens : Vos (inquit) estis lux mundi.12

Postremo, responsio Thomæ non apparet satis resoluta sibique ipsi consona.13 Nam super secundum Sententiarum testatur, expositionem Augustini de operibus sex dierum esse subtilem et bonam.14 Sed hoc dici non potest, nisi lux proprie in spiritualibus esse dicatur : quod etiam Thomas fatetur. Aliter namque expositio Augustini non esset litteralis, sed mystica : quia per lucem intelligit naturam angelicam, per diem vero ejus notitiam. Quum ergo Thomas nunc dicat positionem Ambrosii aptiorem, nunc vero id asserat ex quo sequitur Augustini positionem esse veram, non videtur sibimet consonus. Verumtamen hoc satis faciliter solvi potest, et dici, quod et verum est, scilicet quod Thomas non multum asserendo dicit quod dicit. Ideo namque respondens : Videtur (inquit) positio Ambrosii verior. Sed in hoc ei consentire non audeo (propter præhabita) quod dicit Dionysium id dixisse, quod lux non nisi metaphorice spiritualibus convenit.

Nihilo minus Dionysius dicit, quod Deus laudatur ut lumen sicut per imaginem in qua veritas lucet.15 Quod sic intelligo : Deum laudamus sicut eum cognoscimus ; nostra autem cognitio ex sensibilibus originatur: unde ex proprietate lucis sensibilis, primo cognoscimus quomodo Deus laudetur ut lumen. Nihilo minus natura lucis bene et proprie considerata, Deo benedicto proprie competit. Propter quod primo capitulo de Cœlesti hierarchia Dionysius ait, quod non est nobis possibile aliter splendere divinum radium, nisi sensibilibus formis multipliciter circumvelatum.

Insuper, non est necesse concedere, quod lumen secundum totum ambitum suum sit forma qualitasque sensibilis; sed hoc de lumine illo quod nostræ cognitioni primo occurrit, est verum. Nam et sapientia atque justitia, in rebus creatis, ex quarum notitia invisibilia Dei cognoscuntur, sunt qualitates: nihilo minus Deo proprie competunt, non secundum quod qualitates sunt, sed quia ad perfectionem sic pertinent, quod melius est eas habere, absolute loquendo, quam non habere. Proinde propria actio luminis non est visibilium manifestatio, sed illuminatio: quæ in spiritualibus maxime reperitur.

Footnotes

  1. dist. xiii. ↩

  2. Ibid. xv, 1. ↩

  3. Joann. 1, 9. ↩

  4. Joann. 1, 9. ↩

  5. Epist. v. ↩

  6. 1 Cor. x, 4; ↩

  7. Ephes. 11, 20; ↩

  8. Apoc. v, 5. ↩

  9. Joagn. xv, 1.5; 1, 29, 36; ↩

  10. 1 Joann. 1. ↩

  11. Joann. i, 9. ↩

  12. Matth. v. 14. ↩

  13. Matth. , 8. ↩

  14. dist. xu. ↩

  15. De Divin. nom. c. IV. ↩

Chapter 57 of 64