Articulus 56
Prædictorum confirmatio ex verbis Augustini, Anselmi et Hugonis.
EA insuper quæ Deo transumptive conveniunt, prius et potius de creatura quam de ipso dicuntur, sicut et Thomas testatur. Nam esse vitem vel agnum seu petram, prius magisque proprie sensibilibus rebus convenit, quam incorporali ac simplici Deo. Si ergo lux transumptive convenit Deo, tunc magis proprie atque per prius convenit creaturis quam ei. Hoc autem prædictis verbis Augustini non convenit, quibus ait, quod Deus est lux cujus comparatione omne lumen creatum est tenebra. Ergo lucem esse, excellentissime competit Deo. Denique idem ait Gregorius super illud in Job: Ecce luna non splendet et stellæ non sunt mundæ in conspectu ejus.1 Et certe videtur sacra Scriptura innuere, quod splendere ac lumen esse, tam proprie et eminenter conveniat Deo, ut aliis quæ multum splendida reputantur, divini splendoris comparatione non competat.
Præterea, quidquid simpliciter loquendo melius est habere quam non habere, id vere et proprie competit Deo in omni nobilitate perfecto. Et ista est regula Anselmi in Monologion atque in Proslogion. Sed melius est esse lumen quam non esse lumen. Ergo lumen proprie convenit Deo. Et hoc quoque Anselmus apertius contestatur. Dum namque probasset, quod Deus est major qui cogitari possit, protinus addit, quod tale bonum est inaccesibile lumen.
Præterea Hugo super Angelicam hierarchiam:2 Deus, inquit, est lumen per naturam; creatura vero non est lumen nisi per gratiam. Quod autem per naturam competit, vere et proprie seu essentialiter congruit.
Quidam vero Thomam sequentes dicunt, quod si nomine luminis proprie et secundum primam suam impositionem utamur, non nisi transumptive convenit Deo; si autem eo utamur prout est in usu loquentium, sic proprie Deo et spiritualibus convenire censetur. Sed istud parum valere videtur: quia si usus loquentium non est irrationabilis neque improprius, tunc uti non debent nomine luminis nisi prout veram lucis naturam designat. Nec iterum sequitur, si nomen luminis primo impositum est ad significandum formam sensibilem, quod ideo spiritualibus proprie non conveniat. Nam primi philosophi, qui inter sensum et intellectum non distinxerunt, nomen cognitionis ad designandum sensitivam cognitionem primo instituerunt. Nihilo minus vere cognito quid sit cognitio, conceditur quod cognitio magis proprie convenit cognitioni intellectuali ac spirituali quam exteriori atque sensibili. Simili modo, dum vere cognoscimus quid sit lucis natura, puta quod sit quædam forma sive essentia cujus proprius actus est illuminare et lucidum facere;3 concedimus quod lux Deo et spiritualibus proprie convenit, quamvis ad hanc lucis naturam cognoscendam, ex sensibilis lucis notitia primo occasionem sumpserimus.
Footnotes
Chapter 58 of 64