Articulus 57
De pulchritudine summæ naturæ et speciositate divinæ essentiæ.
RERUM præterea visibilium pulchritudo in duobus consistit, videlicet, in debita habitudine seu convenienti proportione partium inter se et ad totum, et item in congrua superfusione coloris aut luminis partes corporis informantis ac decorantis. Spirituales autem substantiæ, partes non habent, neque colorem aut lucem sensibilem. Earum igitur pulchritudo in debita operatione et recto intellectus judicio est ponenda. Operatio namque se habet ad operantis essentiam sicut membrum ad corpus; et intellectualis cognitio sic operationem venustat atque illuminat, quemadmodum lumen sensibile seu splendidus color corporalia membra aut corporis partes.1 Quum ergo superius declaratum sit, quod actio Dei, præsertim immanens, sit sempiterna et Deo convenientissima, connaturalis, consubstantialis et superjucunda, quod item cognitio intellectus divini sit incessabilis, splendidissima, omniumque cum infinita limpiditate atque incommutabili sinceritate intuitiva; patescit quod Deus excelsus et felix, sit pulcher et vere pulcherrimus atque incomparabilis pulchritudinis.
Denique, pulchrum vocatur quod visui placet. Quum ergo Deus sublimis et sapiens, sit in se ipso bonitas infinita, omnium bonorum perfectionem simplicissime possidens, sine cujus omnipotenti virtute atque bonifica manutenentia nil esse vel bene esse potest, imo quum Deus sit veritas prima et sapientia increata, a qua omnis est veritas et illuminatio atque cognitio; constat quod ipse omni interiori visui intellectualium creaturarum bene dispositarum, summe ac optime atque incomparabiliter placet, tanquam summe conveniens eis. Merito igitur Deus laudatur ut decorus et superpulcherrimus. Imo, quum bonitas Dei nulli menti creatæ in tantum placeat placereve possit ut digna est, nec tam perfecte et certe innotescat sicut cognoscibilis est, sed soli divino intellectui perfecte et plene complaceat et innotescat; palam quod divina essentia per comparationem ad intellectum divinum, sit infinitæ pulchritudinis et immensi decoris: et ideo adspicit Deus omnipotens semetipsum sicut bonum superpulchrum, et sicut pulchritudinem superessentialem ac vere prorsusque immensam. Unde et Deus placet sibimetipsi complacentia infinita, et in hoc possidet ipse beatitudinem sempiternam, independentem, perfectam ac propriam.
Denique, quæ lucidiora et puriora apparent, pulchra vocantur. Nunc autem ostensum recordor, quod Deus est non solum lucens et purus ac splendidus, sed etiam quod ipse est lux æterna, incircumscripta, perfecta, et quod esse divinum, est substantialiter lumen immensum; item, quod Deus non solum est purus ac simplex, sed unitas simplicissima et puritas omnimode impermixta. Deus ergo est lumen essentialiter purum et pure immensum, vel potius lux puritatis immensæ, et puritas lucis interminæ. Liquet ergo quod Deus non solum sit pulcher et superpulcher atque pulcherrimus, sed quod sit pulchritudo substantialiter pulchra, speciositas infinita, ad intuendum jucunda, ad perfruendum suavis, ad possidendum deliciosa.
At vero, quidquid excellentiæ in creaturis exsistit, Creatori cum incomparabili exaltatione atque immensa eminentia convenit.2 Mundus vero, ut in primo Timæi Plato testatur, speciosissimus est et incomparabili pulchritudine adornatus, quemadmodum ordinem partium ejus et universi principales partes singularumque ornatus sapientialiter contemplanti elucescit.3 Nonne igitur opifex mundi, Creator altissimus, in infinitum in sua natura pulchrior, speciosior, splendidior atque præclarior merito perhibetur? Nonne pulchritudinem ejus sol et luna et omnia astra juste mirantur, id est, mirari nos faciunt, quia opificem suum multo se pulchriorem demonstrant? Nonne in comparatione pulchritudinis divinæ, omnis pulchritudo creata velut turpitudo apparet, et quasi deforme vilescit, ita ut non sit ei respective decor vel species?
Contemplemur ordinem siderum, claritatem stellarum, planetarum decorem, solis splendorem, lunæ candorem, cœlorum ornatum, colligantiam elementorum, species rerum, singulorum harmoniam, corporum formationem, formarum perfectionem; et miremur, si possumus, pulchritudinem causæ omnium horum. Sed ista nunc dicta in nostro prospectu sunt, et quum nec ea explicare queamus, quantum in divinæ pulchritudinis admiratione deficeremus, si invisibilium animorum essentias, si supernorum spirituum hierarchias, si supercœlestium intellectuum species specialissimas, soli Creatori (secundum Damascenum) cognitas, si omnium spiritualium creaturarum ornatus ac ordines agnosceremus! Vere præ admiratione non remaneret in nobis vigor aut spiritus. Merito ergo canit Psalmographus:4 Domine, dilexi decorem domus tuæ, et locum habitationis gloriæ tuæ. Quis nempe est decor domus Dei, nisi ipsemet Deus? Quemadmodum per Isaiam domui Domini dicitur:5 Non erit tibi ultra sol ad lucendum per diem, nec splendor lunæ illuminabit te; sed erit tibi Dominus in lucem sempiternam, et Dominus tuus in gloriam tuam. Quemadmodum et in Apocalypsi scriptum est:6 Civitas non eget sole neque luna, quoniam claritas Dei illuminabit eam.
Porro veritas horum, ex verbis principis theologorum quarto capitulo de Divinis nominibus, claret. Laudatur (inquit) divina bonitas ut pulchrum et ut pulchritudo. Pulchrum autem et pulchritudo in creatis differunt sicut effectus et causa, sed in Deo sunt idem. In creaturis namque pulchrum appellamus quod pulchritudine participat; pulchritudo autem est ipsa participatio primæ pulchritudinis omnia pulchrificantis. Deum autem alia ratione pulchritudinem esse asserimus, puta quia ipse cuncta pulchrificat secundum uniuscujusque proportionem; causatque universalem omnium harmoniam et claritatem, et omnia ad se vocat et congregat. Pulchrum autem dicitur Deus, sicut superpulchrum et totaliter pulchrum ac superpulcherrimum; nec uno respectu pulchrum et alio turpe, nec huic pulchrum et non illi, sed tanquam ipsum secundum se ipsum, cum se ipso semper exsistens uniforme pulchrum, habensque in se ipso excedenter formam pulchritudinis omnis pulchri. Omnis etenim pulchritudo omneque pulchrum, uniformiter atque causaliter præexsistunt in supersubstantiali ac simplici omnium pulchrorum natura; et ex pulchro et propter pulchrum sunt omnium concordiæ et amicitiæ ac uniones, et cuncta pulchro participant. Propter quod pulchrum est omnium causa efficiens atque finalis, omnia continens et ad pulchritudinem finaliter movens: nam causa pulchri omnia fiunt. Estque pulchrum causa exemplaris universorum in Verbo, quoniam omnia secundum ipsum determinantur. Unde elicitur, quod idem est pulchrum et bonum, eo quod omnia desiderent pulchrum et bonum, neque sit aliquid exsistentium quod non participet pulchro et bono. Hucusque Dionysius.
Propterea quoque Thomas prima parte affirmat, quod bonum et pulchrum sunt idem secundum rem, sed ratione distincta sunt.7 Bonum namque vocatur in ordine ad appetitivam potentiam: quoniam bonum est quod omnia appetunt. Pulchrum vero nominatur in ordine ad vim cognoscitivam: nam pulchrum censemus quod visui placet.
Footnotes
Chapter 59 of 64