Skip to the text

Articulus 58

De superexuberanti et supersuavi dulcedine bonitatis divinæ.

SICUT igitur bonum dicitur in ordine ad appetitum, et pulchrum in ordine ad visum; sic dulce dicitur quantum ad gustum : unde quod in sua natura tale est ut gustum oblectare queat, dulce perhibetur. Gustus vero objectum est sapor, quemadmodum visus, lumen vel color. Sed gustus et sapor est duplex. Est namque gustus exterior : cujus objectum est sapor sensibilis, qui est qualitas materialis. Unde et cibus qui corporeo gustui bene convenit, dulcis vocatur. Est quoque gustus interior, in intellectu seu voluntate consistens, imo idem cum eis : cujus objectum est sapor internus; a quo sapientia nomen sortitur, quoniam sapientia a sapore imponitur, et quasi sapida scientia interpretatur.

Porro menti id dulcius sapit quod amplius diligit. Sapor igitur qui interioris objectum est gustus, est veritas cognita in quantum amata, vel bonitas amata secundum quod cognita : quia nec veritas sapit nisi ametur, nec bonitas sapit nisi noscatur. Quanto itaque veritas exstat sublimior et convenientior, bonitasque copiosior atque nobilior, tanto ex sua natura dulcior delectabiliorque consistit, imo et menti dulcius sapit, delectabiliusque eam oblectat, nisi fuerit ex parte mentis defectus, videlicet quia sensibilibus rebus immergitur, aut vilibus delectationibus jucundatur. Ait namque Avicebron in libro Fontis vitæ, quod carnales et bestiales delectationes, a contemplationis sinceritate atque dulcedine summe impediunt. Et in libro de Causis habetur, quod unusquisque prout dignus et capax est recipere ex influxibus bonitatis primæ causæ, secundum hoc recipit inde; in quantumque recipit ex primo principio, tantum delectatur in eo. Sed et omnis passio animæ, præsertim acedia, timor, tristitia, rancor, contemplationem et internæ dulcedinis gustum impediunt. Necesse enim est mentem contemplativam, esse quietam et liberam, amorosam ac mundam : recipiens quippe oportet proportionari recepto.

Quanto igitur veritas divina, quæ est veritas exemplaris, fontalis ac prima, quanto item bonitas Dei, quæ est bonitas summa, æterna, perfecta ac infinita, omnem veritatem ac bonitatem creatam (quæ utique est finita) transcendit, tanto præ omnibus creaturis Deus verus et vivus in se ipso dulcis delectabilisque consistit; et menti creatæ tanto fit dulcior, quanto plus se studet ad ejus receptionem ac gustum disponere. Dissimilium etenim unio, inconveniens et innaturalis censetur : velut si quis aurum luto conjungat ac misceat. Necesse est ergo mentem creatam, divinam dulcedinem gustare optantem, Deo assimilari, id est deificari : quatenus sicut ille simplex et stabilis, sanctus, purus ac justus est, ita et ipsa satagat se a multis abstrahere atque ad unum verum bonum colligere, studeatque constans et sancta ac justa exsistere, et interioris exercitationis amore ac divinæ bonitatis affectu, cuncta sensibilia, prout possibile est, transcendere atque relinquere. Tunc utique, si in istis stabilis manserit, tanta Dei dulcedine contemplando ac diligendo implebitur, quod vere experietur et sciet quantum dulcedo intellectualis, divina, interna, delectationem sensualem, ignobilem, corporalem excedit; et demum clamabit cum Sancto :1 Gustate et videte quoniam suavis est Dominus.

Porro lumen suave est oculis.2 Quis igitur explicet quam dulois est Deus, qui est naturaliter lux infinita, a quo omne lumen creatum, intellectuale et materiale in infinitum occumbit? Quam dulcis utique est Creator noster omnipotens, qui rebus parvis et infimis tantam suavitatem impressit, qui melli suam dulcedinem indidit, qui vino saporem suum infudit, qui oleo suavitatem exhibuit, qui aromatibus cunctis, virgultis et herbis, cinnamomo ac balsamo odores suos donavit! Et ecce, mi frater amantissime, super omnia ista Dominus Deus noster incomparabilis dulcedinis est, et sine mensura gratior atque suavior. Nonne ergo, dilecte mi, justum et item dignissimum putas, ut corda nostra ei mundemus atque illibata servemus, timorate et affectuose in ejus præsentia conversando?

Denique, Anselmo testante, harmonia, odor, sapor, pulchritudo et lenitas, divino et ineffabili modo in Deo sunt; et utique quidquid delectationis, quidquid complacentiæ atque dulcedinis in creaturis hæc continent, hoc in Creatore, ignotissimo et superessentialissimo et superperfectissimo ac superverissimo modo includitur. Sed quis capiat quomodo in simplicissimo esse divino omnia ista comprehendantur, nisi qui, Deo præstante, utcumque experiri meretur?

Footnotes

  1. Ps. xxxiii. 9. ↩

  2. Eccle. xi, 7. ↩

Chapter 60 of 64