Skip to the text

Articulus 59

De desiderabilitate et amabilitate divinæ bonitatis.

BONUM igitur est appetitus objectum; et quanto aliquid melius fuerit, tanto nondum adeptum, est desiderabilius, adeptum vero amabilius. Nunc itaque excitemus animas nostras, o optime frater, et erigamus intellectum nostrum, et cogitemus quantum valemus, quale et quantum sit summum bonum substantialiter pulchrum, quamque appetibile, et quam ardenter amandum. Nempe, ut ait Anselmus: Si singula bona delectabilia sunt, cogitemus intente quam delectabile sit illud bonum quod continet jucunditatem omnium bonorum, non talem qualem sumus in creaturis experti? sed tanto differentem, quanto differt a creatura Creator. Si enim bona est vita creata, quam bona est vita creatrix? Quid ergo vagaris per multa, o homo, quærendo bona? Ama bonum in quo sunt omnia bona, et sufficit. Desidera simplex bonum, quod est omne bonum, et satis est.

Unde Dionysius quarto capitulo de Divinis nominibus: Omnibus (inquit) desiderabile et amabile et delectabile est pulchrum et bonum divinum; et ipsum est universorum principium, forma exemplaris et finis, quoniam ex ipso, per ipsum et in ipso sunt omnia. Vocant autem theologi Deum diligibilem atque amabilem:1 quod vere est, quia omnibus appetibilis. Et in quantum ipse aliis amorem ingignit ac imprimit superessentiali et universali sua appetibilitate, moveri dicitur; sed prout ipsemet est ipsa appetibilitas, omnium per infinitatem pulchritudinis et amabilitatis attractiva, movere perhibetur, sicut et adamas ferrum attrahens et quiescens, movere asseritur. Item moveri dicitur Deus, in quantum per bonitatem suam est sui ipsius ad exsistentia adductivus, id est, prout procedit in actum; movere vero dicitur Deus, in quantum est motivus rerum et reductivus earum ad se ipsum.

Elucescit ergo patenter, quod Deus benedictus, qui solus naturaliter, substantialiter, quomodolibet atque totaliter bonus est, tanto (quantum possibile est) præ omnibus desiderari et diligi debet, quanto ipse omnibus melior est atque præstantior, ditior atque perfectior; et quum ipse sit bonitas superessentialis, pura atque immensa, incomparabili super omnia est appetendus affectu, calidissimo concupiscendus fervore, fervidissimo amplectendus amore, affectuosissimo constringendus amplexu, diligentissimo tenendus venerandusque cultu. Quidquid enim in creaturis sparsim et diminute ac finite invenimus amabile, hoc in Domino Deo nostro collectim et perfecte atque cum infinita plenitudine reperimus. Si sapientiam quærimus et veritatem amamus, nonne Deus noster est sapientia increata, æterna, perfecta, in qua omnia idealiter splendent, invariabiliter manent, ex cujus sapientiæ splendidissimo fonte omnis creata sapientia, scientia atque notitia originem sumpsit? Si divitias quærimus, nonne in ipso est omnium bonorum perfecta possessio, omniumque pulchrorum incomprehensibilis plenitudo? Nonne causa prima est dives in se, et dives in aliis? Et quæ ejus divitiæ, nisi lux pura, vita æterna, beatitudo completa, et omnium quæ cogitari et appeti queunt, plenitudo omniformiter vere immensa? Porro, si honorari, exaltari, dominari, famari et jucundari optamus, cur non humiliamur sub eo, deserviendo ei fideliter qui semetipsos vilipendentes honorat, qui se humiliantes exaltat, qui obedientes principes facit, qui nesciri amantes famosos constituit, qui lugentes lætificat?

Imitemur igitur ardentem Dei amatorem gloriosissimum Augustinum, et dicamus cum eo, sicque vivamus ut digne cum eo dicamus: Diligam te, Domine, virtus mea; diligam te, ineffabilis exsultatio mea, et vivat jam non mihi sed tibi tota vita mea.2 Idcirco enim jussisti mihi in lege tua, ut diligam te toto corde, tota anima, tota mente, et ex omnibus viribus meis, atque ex omnibus medullis cordis mei, omnibus horis et momentis quibus fruor bonis et beneficiis tuæ pietatis.3 Sicut enim nulla hora aut nullus punctus est in omni vita mea quo beneficiis tuis non utor, sic nullum debet esse momentum quo te non habeam ante oculos meos et in memoria mea, et te non diligam ex omni fortitudine mea. Omni enim momento ad te amandum me obligas, qui tua beneficia mihi incessabiliter præstas. Verum qui ista implere conatur, indiget omnem inordinatum amorem abjicere, et quidquid Dei dilectionem minuit, propulsare.

Footnotes

  1. Rom. x1, 36. ↩

  2. Ps. xvii, 2. ↩

  3. Deut. vi, 5. ↩

Chapter 61 of 64