Articulus 60
De superessentiali et infinita sanctitate mentis divinæ.
SANCTITAS insuper, secundum Dionysium duodecimo capitulo de Divinis nominibus, taliter definitur: Sanctitas est munditia ab omni immunditia libera, et perfecta et penitus immaculata. Cui autem hoc tam plene et proprie competit sicut Deo? Deus enim altissimus, essentialiter lumen est et puritas, et quidquid in eo est, infinita et immutabilis atque sempiterna munditia est. Ipse ergo est sanctus, et Sanctus Sanctorum, et sanctitas ipsa, omnis creatæ sanctitatis principium, finis atque mensura. Denique, sanctitas in actu intellectus et voluntatis consistit. Quemadmodum ergo divinæ sapientiæ nullus est numerus, et sicut divini amoris nullus est terminus;1 ita divinæ sanctitatis nullus est finis. Imo Deus gloriosus et felix, est superincomprehensibilis et supersplendidissima infinitaque sanctitas, quum divina essentia sit lux immensa ac pura, intellectualis, vitalis, et omnis creatæ munditiæ origo fontana. Et adeo sanctus et purus est Deus æternus, ut omnes nostræ justitiæ, per comparationem ad sanctitatem mentis divinæ, appareant quasi pannus menstruatæ, quemadmodum Isaiæ sexagesimo quarto scriptum est.2 Unde et alius, quamvis eximie sanctus, imperfectum suum considerans, clamare compulsus est: Non intres in judicium cum servo tuo, Domine, quia non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens.3
Porro, quo aliquis sanctior exstat et justior, eo injustitiam immunditiamque magis detestatur et odit, et si sibi incumbit ac potest, terribilius ulciscitur et gravius punit. Quum ergo, uti præhabitum est, Deus sit tam ineffabiliter, incomparabiliter et interminabiliter sanctus et justus, constat quod ipse immunditiam culpæ atque iniquitatem peccati incomprehensibiliter abhorreat et spernat; et nisi peccator se corrigat, horribilius quam cogitari queat, eum vindicabit itemque torquebit.
Quoniam itaque magnis dominis magnifice ministrare oportet, et tanto sincerius atque fidelius, quo dominus fuerit justior atque præstantior; perpendamus sollicite cum quanta sanctitate et æquitate, diligentia et munditia, nos Domino Deo nostro tam sancto, justo, puro ac superdignissimo, et in omni nobili dignitate summo, perfecto, immenso, deservire necesse sit. Similitudo namque est causa unionis et dilectionis; dissimilitudo autem, origo est separationis atque rancoris. Si ergo tam sancto et justo Domino Deo nostro uniri, placere et amabiles esse concupimus, omnino oportet ut sancti ac justi esse conemur, Deo cui servimus conformantes (prout possibile et fas est) animas nostras. Ideo enim Deuteronomii octavodecimo habetur : Perfectus et absque macula eris cum Domino Deo tuo.4 Et Salvator Matthæi quinto : Perfecti (inquit) estote, sicut et Pater vester cœlestis perfectus est.5
Postremo, quanta est negligentia, impietas et ingratitudo doctorum virorum, omniumque eorum, præsertim Christianorum, et maxime clericorum, qui ista quæ de Dei perfectione, sanctitate atque justitia dicta sunt, agnoscunt, nec tamen hoc modo conversari apponunt, sed vitiis carnis seu vanitatibus sæculi variisque implicati peccatis, Deum labiis venerantur et corde contemnunt; imo plerumque corde, ore et opere, ipsum quem noscunt esse altissimum, tanquam vilissimum aspernantur et deserunt!6 Quibus convenit illud Apostoli ad Romanos : Quum Deum cognovissent, non sicut Deum glorificaverunt, sed evanuerunt in cogitationibus suis, et obscuratum est insipiens cor eorum.7
Footnotes
Chapter 62 of 64