Skip to the text

Articulus 61

De incomparabili excellentia Dei, eo quod de ipso et creaturis nihil dicatur univoce. In quo declaratur, quod Deus non est genus neque in genere, nec species neque in specie, neque individuum vel suppositum sub aliquo genere prædicamentali contentum.

AMPLIUS, secundum Aristotelis et ejus sequacium documenta, genus comparatur ad speciem quemadmodum imperfectum ad perfectum, et potentia ad actum. Sumitur enim genus a generali et indeterminata perfectione rei, quæ contrahi potest ac perfici : sicut ratio animalis, a perfectione sensitiva, cui in homine adjungitur rationalis perfectio. Quum ergo Deus sit actus purus, omnino perfectus, non determinabilis aut perfici potens vel contrahi, sed in sua natura omnimodo completus, atque secundum omnem veram considerationem summe actualis; non potest in eo ratio generis fundari : non ergo est genus.

Porro species, quamvis sit genere suo perfectior propter essentialem differentiam additam, tamen finitam ac limitatam perfectionem dicit : differentia enim contrahit naturam generis ad determinatam ac certam perfectionem in specie. Deus autem est ens non determinatæ et limitatæ, sed infinitæ et incircumscriptæ perfectionis : non ergo est species. Sed neque in specie. Quod enim in specie est, ad specialem atque specificam perfectionem contractum est : quod Deo, qui universaliter et illimitate perfectus est, non convenit. Insuper, species rerum se habent ut numeri, secundum Philosophum; ordo quoque universi in speciebus consistit. Numeri vero sibi propinqui sunt; et proximi numeri ita sibi vicini sunt, ut nullus alius numerus inter eos exsistere valeat. Ea etiam quæ ejusdem sunt ordinis, sibi invicem coordinata sunt, nec infinite distare possunt. Si ergo est Deus species, aut certe in specie, tunc prima species creata, videlicet summa substantia separata, in tantum divinæ naturæ vicina erit, ut inter Deum et eam alia species mediare non possit. Hoc autem nec auctoritati Sanctorum nec veræ rationi concordat. Sancti namque consona voce fatentur, quod Deus posset plures rerum species ascendendo creare, scilicet inter se et primam mentem creatam. Sed et ratio contestatur : nam Deus infinitæ virtutis est, et inter ipsum atque quamcumque nobilissimam creatam hypostasim infinita exstat distantia. Rursus, si Deus sub ordine entium continetur, quod opinari nefarium reor, tunc erit entibus coordinatus, nec infinite distabit ab eis.

Adhuc autem, quod in prædicamento locatur ut species, genus differentiamque sortitur; et si quasi individuum collocetur in illo, tunc mediate seu reductive genus ac differentiam habet: individua namque reducuntur ad speciem. Quod vero genus et differentiam habet, sub demonstratione definitioneque cadit: non ergo incomprehensibile est. Sed neque infinitum: nam definitio, secundum Philosophum, terminus appellatur, eo quod partes ejus, videlicet genus et differentia, totum esse definiti comprehendunt, et quasi sub certis limitibus ponunt ac finiunt. Quum ergo sit Deus indemonstrabilis et indefinibilis, infinitus et incomprehensibilis, liquet quod ratio generis et differentiæ et omnis prædicamenti sibi directe repugnat. Quod etiam Avicenna et Algazel dicunt, primum principium esse extra et supra omne genus et ordinem. Et Dionysius pene semper Deum supersubstantialem et superessentialem appellat.

Denique, de Deo atque creatis nihil univoce dicitur. Quæ enim de Deo et creaturis prædicantur, ita se habent quemadmodum ea quæ de causa et suo effectu dicuntur. Nil vero de causa et effectu prædicatur univoce, nisi effectus adæquet virtutem suæ causæ, id est, virtuti ejus causali perfecte correspondeat: sicut dum homo generat hominem, et calor calorem. Nulla autem creatura virtutem causalem Creatoris adæquat, sed in infinitum ab eo occumbit ac deficit. Non ergo de Creatore et creaturis aliquid univoce dicitur: præsertim quum nec genere nec specie conveniant, sed infinite penitus distent. Unde dum dicimus Deum sapientem et justum, et dum hominem quoque sapientem et justum asserimus, non est univoca ratio. Hominem enim sapientem vocamus, tanquam qui sapientiam aliunde adeptus est, neque essentialiter sapiens est; Deum autem sapientem nominamus, quasi substantialiter sapientem. Verumtamen, secundum Thomam, ista quæ de Deo et creaturis dicuntur, non penitus æquivoce sed analogice prædicantur de eis. Primo enim atque perfecte Deo conveniunt prædicata perfectionalia, et secundario rebus creatis.

Postremo, nomina de Deo dicta, quamvis realiter idem significent, non tamen sunt æstimanda fore synonyma, quoniam secundum distinctas rationes ac proprietates divinum esse designant.

Chapter 63 of 64