Skip to the text

Articulus 62

De variis nominibus Dei, quæ diversimode sibi conveniunt.

DENIQUE constat ex dictis, quod quædam nomina Deo proprie competunt: scilicet quæ perfectionem simpliciter dictam important, ut sapiens, justus, sanctus. Quædam vero transumptive Deo conveniunt: ea videlicet quæ aliquid materialiter et cum modo imperfectionis important, ut lapis, vitis, agnus. Iterum, quædam nomina Deo conveniunt sine respectu ad creata: ut quæ divinam essentiam significant non connotando habitudinem ad effectum, quemadmodum bonum, ens, vita, intellectus. Quædam vero divinam essentiam principaliter designant, tamen connotant effectum in creatura: vel in actu, sicut Creator, justificator, Dominus; et ista ex tempore Deo conveniunt. Vel in habitu, ut justus et misericors; vel in potentia, sicut omnipotens: et ista, quia non præsupponunt effectum in actu, æternaliter Deo conveniunt. Insuper, nomina quæ Deo conveniunt per respectum ad creaturas, et consequuntur actionem intellectus seu voluntatis Dei non transeuntem, sed immanentem, sicut est scire, amare, ab æterno conveniunt Deo: sicut prædestinator, præcognitor, providentia, idea.

Quædam etiam nominum horum principaliter relationem, et secundario seu indirecte designant substantiam, ut Dominus, rex. Quædam principaliter atque directe important substantiam, respectum vero ad creata indirecte, quemadmodum Creator, Salvator. Relatio autem Dei ad creata nunquam in Deo realis est, sicut præhabitum est.1

Ecce, carissime, de natura æterni et veri Dei, ad ejus honorem et gloriam, pro viribus utcumque tractatum est, secundum naturalis rationis indaginem atque processum, quamvis de tam præclaro et summo objecto nemo digne queat effari : quanto minus ego pauper et modicus? Tamen, quidquid bene et vere inductum est, in ipsius laudem sit dictum ipsique placeat, a quo descendit omne bonum, qui nil boni impræmiatum relinquit. Porro, quidquid inconvenienter et insufficienter allatum est, id meæ imperfectioni attribuo, a bonitate divina ignosci concupio, et a doctioribus emendari ac perfici opto.2 Ad venerationem atque præconium ejus qui est super omnia Deus sublimis et benedictus. Amen. Deo gratias.

FINIS TRACTATUS DE NATURA ÆTERNI ET VERI DEI.

Footnotes

  1. art. xxvii, xxviii. ↩

  2. Jacob. 1, 17. ↩

Chapter 64 of 64