Skip to the text

Prologus

DE PARTICULARI JUDICIO

IN OBITU SINGULORUM DIALOGUS

DE SVÄTIGA GÖRDE BODEN MOCKAU SIEBENKORON 1890-1930

OMNES nos manifestari oportet ante tribunal Christi, ut referat unusquisque prout gessit, sive bonum sive malum. II Cor. v, 10.

Inter sapientes (vel potius inter fatuos) sæculi hujus, fuerunt nonnulli putantes et asserentes Deum summum bonum non habere providentiam actuum humanorum, nec esse hominum provisorem, imo nec inferiora atque mortalia ista cognoscere, et per consequens, non esse judicem hominum, neque post vitam hanc fieri ultionem culparum vitæ præsentis : quorum perfidus ac sceleratissimus error timorem Dei prorsus excludit, et irrefrenatam præstat peccandi audaciam. Denique, tantus error a primo illo impiissimo Cain ortum et occasionem sumpsisse videtur.

Jonathas namque, cujus translatio Chaldaica præcipuæ exstat auctoritatis apud Hebræos, testatur ipsum Cain dixisse in agro ad fratrem suum, sanctum innocentemque Abel :1 Non est justitia neque judex, nec sæculum aliud, nec remuneratio justis, nec punitio impiis. Quumque Abel renuisset hæc omnia, consurrexit Cain et occidit eum. De hujus erroris nequissimi exsecrandis cultoribus fertur in Psalmo :2 Dixerunt, Quomodo scit Deus? et, Si est scientia in Excelso? Apud Ezechielem quoque dicunt:

Non videt nos Dominus, dereliquit Dominus terram. Unde et in libro Job inquiritur : An cogitas quod Deus excelsior cœlo sit? Nec nostra considerat, et circa cardines cœli perambulat. Quum itaque error iste pravissimus periculosissimusque consistat, sacra et divina Scriptura ipsum sæpissime atque clarissime reprobat et condemnat in utriusque Testamenti codicibus, seriosissime ac frequentissime clamans, quod Deus altissimus, universorum creator omnipotens, cuncta et singula perfectissime intueatur, agnoscat, provideat, singulariter quoque curam ac providentiam habeat rationalium creaturarum, quibus per temporum intervalla legem donavit multiplicem, primo videlicet naturalem, deinde scriptam, et tertio evangelicam. Propter quod in libro Job recte de ipso asseritur :3 Ecce Deus excelsus in fortitudine sua, et nullus ei similis in legislatoribus. De quo et Isaias fatetur :4 Dominus judex noster, Dominus legifer noster, Dominus rex noster, ipse veniet et salvabit nos.5 Hic Dominus a sanctis Prophetis promissus, et a beatissimis Apostolis toti mundo notificatus, est unigenitus Filius Dei, Verbum Patris æterni, virtus et sapientia Genitoris illius a quo omnis paternitas, omnis fecunditas omnisque causalitas in toto universo manavit, nominatur ac data est;67 qui, ut Evangelista disseruit, omne judicium dedit Filio suo, Domino nostro Jesu Christo ; cujus metuendissimo tribunali nos omnes præsentari et adstare oportet, ut judicemur ab ipso, sicut et Salomon loquitur : Cuncta quæ fiunt adducet Deus in judicium pro omni errato, sive bonum sit, sive malum.8

Præterea docet nos sacra Scriptura divinitus inspirata, quod duplici judicio judicet Deus gloriosus et justus genus humanum, utputa judicio particulari in obitu singulorum, et judicio generali in fine mundi. Porro de generali illo judicio multa pandit Scriptura, et de eodem sancti Patres catholicique doctores copiose ac evidenter scripserunt, puta de loco ejus et tempore, de Judicis visibili apparitione, de signis quæ ejus præcedent adventum, et qualiter cum universis civibus regni cœlestis descendet, de multisque aliis. Verum de particulari prætacto judicio, nec Scriptura neque doctores tam diffuse et clare inveniuntur locuti, videlicet: qualiter fiat, et quo loco ac tempore, hoc est, an anima adhuc exsistente in corpore, an in ejus egressu, an post egressum, et ubi vel qualiter seu per quos Judici præsentetur; qualiter etiam tot animæ omni pene hora judicentur particulariter ac sigillatim a Judice summo; quid item de infidelium judicio animarum sit sentiendum. Hinc de omnibus his quidam religiosus Frater specialiter mihi carus, cupiens edoceri, parvitatem meam jam diu ac instanter precatus est ut de his pro consolatione et ædificatione ipsius aliquid scribam: cujus tam piæ et humili petitioni, quantum donaverit Dominus, satisfacere opto, præsertim quum et ipse in multis mihi assidue tam caritative ac prompte obsequiosus exsistat, imo et toti corpori fraternitatis. Sed quoniam ea quæ per modum scholasticæ inquisitionis ac responsionis conscribuntur ac ponuntur, magis consueverunt oblectare et clarius informare, propono in isto tractatulo sub dialogi forma procedere, prætacto Fratre quærente et opponente, me autem pro viribus respondente.

Postremo, ne determinata nominum nostrorum expressio quemquam offenderet, aut temerarii occasionem judicii ministraret, decreveram tam Fratrem memoratum quam me, propriis suppressis nominibus, per communia quædam designare vocabula. Verumtamen aliunde rationabiliter (ut confido) persuasus, propria me appellatione designabo. De me quidem jam satis vulgatum est quod plurima scripserim, non obstante, proh dolor! imperitia mea, imo et conversatione nimium defectuosa. Unde etsi hic nomen meum proprium exprimatur, non ex hoc novus de me rumor gignetur. Itaque ab inquisitionibus Fratris prætacti præsens opusculum inchoetur.

DE PARTICULARI JUDICIO

IN OBITU SINGULORUM DIALOGUS¹

Footnotes

  1. Gen. IV, 8. ↩

  2. Ps. LXXII, 11. ↩

  3. Is. XXXVI, 22. ↩

  4. I Cor. I, 24. ↩

  5. Is. XXXIII, 22. ↩

  6. Joann. V, 22. ↩

  7. Ephes. III, 15. ↩

  8. Eccle. XII, 14. ↩

Chapter 1 of 41