Articulus 14
De pœnis purgatorii.
DIONYSIUS. — Ad tractandum utcumque de suppliciis purgatorii, primo commemoro quod Magister Sententiarum libro quarto ex verbis allegat Augustini dicentis :1 Prius purgandus est igne purgationis, qui in aliud sæculum distulit fructum conversionis. Hic autem ignis etsi æternus non sit, tamen miro modo est gravis : excellit enim omnem pœnam quam unquam passus sit aliquis in hac vita. Nunquam in carne inventa est tanta pœna, licet mirabilia passi sint tormenta martyres sancti, et multi nequiter iniqui magna nimis sustinuerint supplicia. Præterea, de purgatorii pœnis scribit Thomas super quartum : In purgatorio, inquiens, erit duplex pœna : videlicet damni, in quantum retardantur a visione divina ;2 alia sensus, in quantum ab igne corporali puniuntur. Et quantum ad utrumque minima pœna purgatorii excedit maximam vitæ præsentis pœnam. Quanto enim aliquid plus desideratur, tanto ejus absentia exstat molestior : et quia affectus quo desideratur summum bonum, post hanc vitam in animabus sanctis est intensior, quoniam corporis mole non retardatur, et etiam quoniam tempus seu terminus fruendi summo bono jam advenisset nisi aliquid impediret ; ideo de tardatione maxime dolent. Similiter, quum dolor non sit læsio, sed læsionis sensus sive perceptio, tanto plus aliquis dolet de aliquo læsivo, quanto est magis læsivum seu sensitivum : propter quod læsiones quæ fiunt in locis maxime sensibilibus, maximum causant dolorem. Et quoniam corporis totus sensus fluit ab anima, ideo si in ipsam agat animam aliquid læsive, oportet de necessitate quod maxime affligatur. Hinc utraque pœna purgatorii omnem excedit pœnam vitæ præsentis.
FRATER. — Circa hæc oritur mihi timor et quæstio multiplex.
DIONYSIUS. — Timor iste est utilis ; sed quæstiones curiosæ compunctionem non fovent : ideo idiotæ et simplices ex suo salubri timore frequenter magis proficiunt quam qui circa singula quæstionibus implicantur. Sed quoniam quæstiones tuæ non ex curiositate, sed ex caritate nascuntur, dubia tua, si placet, propone.
FRATER. — Scientiam ad caritatem esse ordinandam novi ex eo quod in evangelio Joannis ait Salvator, loquens ad Patrem : Notum feci eis nomen tuum, ut dilectio tua in eis sit.3 Fateor tamen quod circa quæstiones superflue occupari, devotionis sit impeditivum. Curiositas vero humana quæstionibus immoderate involvitur, sicut et Salomon contestatur :4 Deus fecit hominem ab initio rectum, et ipse se immiscuit quæstionibus infinitis. Quod si huic superfluitati vacavero, tuum erit me caritative dirigere.
DIONYSIUS. — Audenter quidquid te movet propone.
FRATER. — Primo oritur quæstio circa id quod asserit conscius secretorum Dei, unctissimus Augustinus, pœnam purgatorii omnem vitæ præsentis pœnam excedere. Quum enim sint multa peccata quibus in hac vita debetur minor pœna quam sunt quædam pœnæ vitæ præsentis, cur in purgatorio debetur eis pœna tam grandis, omni pœna sæculi hujus intensior ? Hoc namque videtur divinæ contrariari justitiæ, quum in Deuteronomio scriptum sit : Secundum mensuram peccati erit et modus plagarum.5 — Præterea, capere nequeo qualiter desiderium illud fruendi summo bono, propter dilationem et retardationem fruitionis illius pariat dolorem omni pœna seu dolore præsentis vitæ majorem. Quum enim in anima in purgatorio detenta maneat virtus patientiæ, potest de necessitate facere virtutem, et dilationem illam æquanimiter ferre, nec tantum affligere semetipsam, desiderando quod ante tempus statutum adipisci non valet.
Deinde apparet quod immaterialis corporalisque spiritus, scilicet anima a corpore separata, tam dire pati et affligi non possit ab igne illo corporeo, a quo (ni fallor) nec calefieri potest nec corporaliter transmutari, quum (juxta philosophorum et theologorum doctrinam) quidquid in aliquo recipitur, in eo recipiatur secundum modum ipsius recipientis: ideo quidquid talis spiritus ab igne recipit, immaterialiter ac spiritualiter videtur recipere. Insuper, in anima separata non est nec remanet tactus, nec aliquis sensus corporeus, quæ est potentia organica. Quomodo ergo a corporalibus rebus poterit lædi, affligi, sentire aut læsionem percipere? Non videtur quod aliter quam spiritualiter et immaterialiter: quod non esset dolorosius omni doloroso sæculi hujus aut vitæ præsentis. Amplius, si anima separata ideo magis affligitur ab igne quam aliquis in hoc mundo, ob hoc quod ignis ille agit in animam ipsam, a qua profluunt omnes corporis sensus, consequens erit quod animæ in purgatorio exsistentes gravius infliguntur ab illo quam animæ in inferno post resurrectionem futuram: quia tunc animæ condemnatæ erunt corporibus reunitæ, sicque ignis ille non aget in animam immediate. Amplius, non videtur quod minima pœna purgatorii, loquendo de pœna sensus, major sit omni pœna vitæ præsentis, quum multæ sint minutissimæ culpæ, quibus non videtur tam intensa pœna deberi; et item, quia secundum hoc, majores purgatorii pœnæ, quæ pro gravissimis sceleribus contritis, sed per satisfactionem non deletis, infliguntur, essent inæstimabiliter duræ et afflictivæ; et etiam quoniam pœnæ purgatorii paulatim (ut creditur) remittuntur ac minuuntur.
DIONYSIUS. — Objectiones istæ, carissime Frater, difficiles sunt, et partim a doctoribus super quartum Sententiarum moventur. Ideo in sequenti articulo ad eas pro viribus respondebo.
Footnotes
Chapter 15 of 41