Articulus 19
Prosecutio declarationis qualiter animæ ac dæmones possint tam dire affligi a corporeo igne.
DIONYSIUS. — Ad hujus rei veritatem declarandam, primo affirmo quod sanctus asserit Augustinus in quodam sermone: Ignis (inquiens) ille purgatorii durior est quam quidquid pœnarum in sæculo isto videre, sentire aut cogitare quis poterit; deinde quod quarto Sententiarum Magister ex verbis sapientissimi Augustini allegat, dicentis:1 Quisque profiteri renuit animam posse habere similitudinem corporis corporaliumque membrorum, potest negare animam esse quæ videt in somnis se ambulare, sedere, vel huc illucque ferri volatu aut gressu: quod sine quadam corporis similitudine non fit. Proinde si hanc similitudinem et apud inferos gerit, non corporalem, sed corpori similem, potest et ibi sic pati. Insuper ad idem probandum inducit Magister verba Juliani episcopi, qui verba Gregorii præcedenti articulo introducta, allegat in forma, et sequitur ea. Addit quoque Magister: In Cassiani etiam voluminibus legitur, quod animæ separatæ non sint otiosæ, neque nihil non sentiant, quum dives ille in inferno flamma cruciari se clamet.2 Unde probatur animas defunctorum non solum suis sensibus non privari, sed nec istis affectibus, scilicet spe, gaudio, tristitia, metu, carere. Hæc Magister.
FRATER. — Ex his non satis intelligo qualiter animæ separatæ ac dæmones affligantur ab igne corporeo, nisi forte ex quadam phantastica ignis apprehensione, et imaginatione rei læsivæ, a qua tamen nequeunt immutari, et magis a similitudine ignis quam ab igne.
DIONYSIUS. — Ea quæ fidei sunt, rationem et comprehensionem transcendunt: nihilo minus per ea quæ naturaliter fiunt, aliqualiter declarantur. Si ergo anima adhuc exsistens in corpore, potest absque corporis passione tam horribiliter affligi in somno ex sola imaginatione et similitudine corporalium rerum: quanto magis per omnipotentiam Dei possunt animæ separatæ ac dæmones nunquam dormientes affligi et immutari ineffabiliterque puniri igne corporeo, ex ignis illius apprehensione, præsentia, impressione, per similitudines, species ac imaginationes ipsius, ita quod sicut spiritus illi vitiose ac turpiter in rebus caducis sunt delectati, sic juste et innaturaliter, violenter et supernaturaliter compellantur rerum corporearum ac vilium impressionibus atque punitionibus subjacere et affici? Insuper, non obstante omni animæ rationalis simplicitate et incorporeitate, anima naturaliter efficitur intrinseca corporis forma, substantificans, essentians atque vivificans illud, et ex consequenti, passionibus afflictionibusque corporalibus communicans, subjacens et formata. Nonne ergo omnipotens Judex potest tam animas separatas quam dæmones taliter alligare et unire corporeo igni, ut vere subjaceant, afficiantur et torqueantur impressionibus ejus?
FRATER. — Quum nec in dæmonibus nec in animabus separatis consistant sensus interiores, qui sunt vires organicæ, inter quas sunt vis imaginativa ac memorativa: quomodo poterit in illis spiritibus esse imaginativa apprehensio seu imaginaria cognitio ignis et corporalium rerum?
DIONYSIUS. — Nonne supersimplicissimus et immaterialissimus Deus cognoscit universa hæc corporalia, deinde et angeli sancti, in quibus nequaquam est sensus interior aut imaginativa potentia? Nonne etiam anima divitis condemnati posita in tormentis, recordabatur fratrum suorum? Porro an et qualiter potentiæ sensitivæ exteriores et interiores maneant et consistant in anima separata, et qualiter non, specialis est difficultas, quæ a doctoribus super quartum Sententiarum determinatur.3 Et circa hoc aliter senserunt Platonici, quos in hac parte Augustinus et alii quidam Catholici sequi videntur;4 aliterque Peripatetici, quos doctores nostri communiter sunt secuti. Certum est autem quod potentiæ sensitivæ ad minus radicaliter et originaliter manent in anima separata. Verumtamen Augustinus in libro de Spiritu et anima dicit: Recedit anima a corpore, secum trahens sensum, imaginationem, rationem, intellectum, concupiscibilitatem et irascibilitatem. Et rursus: Anima, inquit, recedens a corpore, ex his (puta ex imaginatione, concupiscibilitate, irascibilitate) secundum merita aut demerita afficitur ad delectationem vel ad dolorem. Imo duodecimo super Genesim ait: Neque enim video cur habeat anima similitudinem corporis sui, dum jacente sine sensu corpore, non tamen penitus mortuo, videt talia qualia multi ex tali subductione ad se reversi aliis narraverunt, et non habeat similitudinem hanc, dum perfecta morte penitus de corpore exierit.
FRATER. — Quum ista sint satis difficilia mihi, cupio de ista materia plenius per exempla certificari.
Footnotes
Chapter 20 of 41