Skip to the text

Articulus 29

Solutio dubiorum quæ circa visionem Tondali mota sunt supra, articulo vicesimo secundo.

DIONYSIUS. — Circa visionem Tondali primo quæsisti, an anima ejus fuit realiter separata a corpore in tota illius visione, an potius realiter mansit in corpore, ita quod vidit omnia illa sola imaginaria visione, et in ea per similitudines quasdam sustinuerit tot et tanta de quibus scribit tormenta.

Ad quod (ut tetigisti) videtur haberi responsio ex recitatione historiæ de Tondalo illo, in qua fertur quod pro tunc mortuus fuerit. Unde et ipse reductus ad corpus seu corporis usum ac sensum, dixit: Quum anima mea corpus exueret et illud mortuum esse cognosceret, voluit ad corpus suum redire, nec poterat illud intrare.

Verumtamen hujus oppositum posset probari ex eo quod in eodem narratur libello, quod Tondalo subito corruente, apparuerunt in eo omnia signa mortis, dempto quod calor modicus in sinistro ejus latere sentiebatur ab his qui corpus ejus diligenter palpabant: propter quod et corpus insepultum super terram servabant usque ad tertium diem, quo reviviscere videbatur. Ideo posset quis probabiliter dicere, quod anima ejus mansit toto tempore visionis illius realiter in corpore suo, atque quod sola imaginativa visione conspexit ac supplicia pertulit per omnipotentiam Dei, dispensatione occulta et modo quodammodo incomprehensibili nobis, quemadmodum de animabus separatis ac dæmonibus dictum est, quod vere et ineffabiliter atque gravissime affliguntur ab igne corporeo.1 Hinc Augustinus in libro de Cognitione veræ vitæ ait ad quæstionem interrogatus: Nonne legitur quod sæpe multæ animæ de corpore eductæ viderint multa loca pœnalia, loca quoque amœna ac florida, et multas animas in utrisque, atque ad corpus reversæ retulerint se multa audisse ab illis? Ad hoc Augustinus respondet: Sciendum quod hæ animæ non penitus reliquerant corpus, sed sensus tantum corporeos suis destituerant officiis, corpus autem non ex toto vitali carebat spiritu: unde ea quæ audierant, non res corporeæ, sed similitudines corporearum rerum erant, quas reversæ constitutis in corpore narraverunt. Sicque ulterius diceretur, quod propter vehementem illam alienationem et abstractionem animæ Tondali a corpore suo et omni sensu, motu et actu corporeo, et propter intensissimam occupationem ejus circa ea quæ sunt alterius sæculi, videbatur ei quod esset separata a corpore. Nec hoc incredibile reputetur de anima Tondali, quum divus dicat Apostolus se nescire an in corpore vel extra corpus fuerit raptus.2 Aliqui quoque interdum tanta replentur suavitate cœlesti, ut eis videatur quod animæ eorum de corporibus suis exsiliant, aut extra corpus consistant. Fronto quoque episcopus dixit se interfuisse sepulturæ B. Marthæ, similiter S. Ambrosius perhibuit se sepulturæ sancti interfuisse Martini: et tamen Richardus de Mediavilla super secundum Sententiarum, distinctione septimadecima, et alii multi, dicunt sanctos illos antistites non fuisse in sepulturis illis personaliter, nec animas eorumdem. Sic quippe ait ibi Richardus: Dici potest quod in veritate nec corpus nec anima Ambrosii interfuit sepulturæ S. Martini, sed forte angelus in specie Ambrosii apparens: quod dum fieret, videbatur Ambrosio soporato quod interest illi sepulturæ. Nec est putandum quod phantasticum hominis realiter exeat de homine dormiente; sed quandoque contingit quod homo somniat se esse præsentem alieno conspectui, et quando hoc somniat, tunc spiritus in specie illius hominis apparet illi, in cujus conspectu ille dormiens somniat se esse præsentem. Hæc Richardus. De hac autem materia diffusius scribit B. Augustinus octavodecimo de Civitate Dei, ubi satis miranda refert de transformationibus apparitionibusque quibusdam. Præterea, ad intelligendum qualiter anima in corpore manens possit per imaginariam visionem talia cernere, sicque moveri, pati, terreri, valet quod duodecimo super Genesim loquitur Augustinus de jacentibus absque sensuum usu, quod gerunt quamdam similitudinem corporis sui, per quam possunt ad loca corporalia ferri, et talia qualia vident similitudinibus sensuum experiri.

Nihilo minus potest quis etiam probabiliter dicere, quod in omni præfata visione fuerit anima Tondali vere separata a corpore, et interiori intellectualique visu conspexerit ea quæ se vidisse narravit. Intellectus namque, ut docet Boetius, quodammodo in se includit ac comprehendit omnes exteriores interioresque sensus, et actus illorum exercet simpliciori altiorique modo quam illi. Unde quemadmodum Deus æternus et gloriosus per ideales, simplicissimas et immaterialissimas formas videt et noscit universa et singula quantumcumque corporalia et terrena distinctissime atque plenissime, ac deinde angeli sancti ac dæmones, quamvis immateriales, tamen per suas intelligibiles species distincte cognoscunt corporea et sensibilia quæque;3 ita et anima separata potest per intelligibiles species, secundum quod sibi tunc insunt, sensibilia et corporea intueri distincte ac talium reminisci.

Verumtamen ad istud facilius responderetur secundum B. Augustini investigationem, qui super Genesim duodecimo ait libro: Non video an habeat anima similitudinem corporis sui, dum jacente corpore sine sensu, non tamen penitus mortuo, videt talia qualia multi ex illa subductione seu alienatione vivis redditi narraverunt, et non habeat similitudinem illam, dum perfecta morte penitus de corpore suo exierit. Hujusmodi autem similitudines dicitur anima separata habere secundum quod inspicit eas. De hac re multa scribit Cassianus in libro de Anima separata, quod scilicet anima separata a corpore adhuc videt, audit, imaginatur et recordatur.4 Unde, ut supra est allegatum, Augustinus in libro de Spiritu et anima fertur dixisse, quod anima recedens a corpore, secum trahit sensum, imaginationem, rationem, intellectum et intelligentiam, concupiscibilitatem et irascibilitatem. In libro quoque de Ecclesiasticis dogmatibus loquitur Augustinus: Homines solum credimus habere animam substantivam, quæ exuta corpore vivit, et sensus suos atque ingenia vivaciter tenet. Verumtamen prætacta Augustini et Cassiani ac aliorum quorumdam verba secundum quod sonant, magis consonant et concordant Platonicorum quam Peripateticorum doctrinis. Sed in his quæ fidei sunt, præsertim in omni ista materia, magis arbitror insistendum auctoritati quam philosophicæ rationi: quia secundum supernaturalem omnipotentis Dei operationem nobis in vita hac imperscrutabilem multa contingunt in his.

FRATER. — Prolixe disseruisti qualiter utrumque prædictorum probabiliter queat teneri, quod scilicet in corpore vel extra corpus realiter fuerit anima Tondali in visione præscripta. Restat ut solvas argumenta ad hoc introducta, quod tunc extra corpus realiter esse nequivit.

DIONYSIUS. — Hoc noveris, tantam esse infirmitatem intellectus humani quamdiu in corpore est, quod etiam animæ a corpore realiter separatæ, dum ad corpus fuerunt reductæ, non potuerunt perfecte intelligere nec aliis plenarie recitare ea quæ ipsis extra corpus contigerunt, et quæ de immaterialibus rebus viderunt; sed ea per corporalia quædam, prout aptius poterant, expresserunt. Hinc, ut refert Cyrillus, unus trium meritis S. Hieronymi resuscitatorum, interrogatus a Cyrillo de his quæ sibi post dissolutionem a corpore contigerunt, respondit: Quod me interrogas, non est bene possibile plene fari, quoniam spiritualia nostris sensibus minime comprehenduntur. Nam scis Deum et angelos esse, et tamen quid sint, perfecte intelligere nequis. Quum enim sint multa notissima in natura quæ nostræ intelligentiæ parvitate comprehendere non valemus, supercœlestia et spiritualia omnino aliena a nostra cognitione quomodo intelligeremus? Itaque, si anima Tondali in illa visione fuit realiter separata a corpore, sic ea quæ vidit separata, retulit prout potuit corpori restituta, præsertim quia et Tondalus miles non videtur naturali philosophia multum fuisse instructus aut assuetus, ita ut de spiritualibus per appropriationem dissereret.

Itaque respondendum, quod nec situs, nec ambulatio, nec esse in loco, proprie competant incorporeis rebus. Unde quod Tondalus retulit animam suam supra corpus stetisse et undique circumspexisse, dæmonesque vidisse per loca, et ambulasse, ac consimilia, sunt spiritualiter intelligenda. Quemadmodum enim convenit animæ separatæ esse in loco definitive, non circumscriptive, sic competit ei moveri, ambulare et ferri de loco ad locum. Qualiter autem poterat corporalia intueri ac pati, modo discussum est.

Porro animarum tormenta eo modo ostensa sunt animæ Tondali ac animæ monachi Anglicani atque Christinæ Mirabilis et aliorum quorumdam, quo utique modo debuerunt ac potuerunt ea aptius, intelligibilius ac fructuosius recitare hominibus post earum reditionem ad sua corpora. Sicque separatarum et invisibilium animarum ac dæmonum supplicia ac personæ demonstrata sunt animabus præfatis sub similitudinibus corporalium rerum, et bestiarum materialiumque pœnarum: non quod anima Tondali habuerit corporeos pedes, aut quod animæ in purgatorio excoriabantur, scindebantur, decollabantur, liquefiebant aut urebantur in verubus, ollis, patellis, aut quod redigebantur quasi in nihilum aut in unam massam conglobabantur, sed quod omnes istiusmodi pœnæ vere et ineffabili modo sint in animabus in purgatorio constitutis, aliter tamen, imo et supernaturaliter et incomprehensibilius ac prorsus pœnalius quam esse possint in aliquo homine aut in quibuscumque hominibus in hoc mundo. Et juxta hunc modum sunt intelligenda quæ de stagnis, ponte, lamina ferrea ardenti et consimilibus asseruntur. Dæmones quoque in formis diversarum apparuerunt ferarum, bufonum, draconum, serpentium, ad insinuandum diversas eorum crudelitates, atque multiplices atrocissimasque pœnas quas minantur aut inferunt animabus. Nam et frequenter in talibus formis apparuerunt sanctissimis viris Antonio, Hilarioni ac consimilibus, quos suis tentamentis ac terroribus cupiebant dejicere.

Præterea, utrum animæ de purgatorio evulent immediate in regnum cœleste, an mediate, ita quod primo terrestrem introeant paradisum, infra in speciali discutietur articulo; similiter et id, an minima purgatorii pœna, loquendo de pœna sensus, major sit omni præsentis vitæ tormento. Cetera etiam supra, articulo vicesimo secundo, circa visionem Tondali objecta et tacta, infra clarius exponentur.

Postremo, doctores super quartum Sententiarum communiter dicunt, quod animæ in purgatorio non puniuntur per dæmones, quoniam eos vicerunt, neque per angelos sanctos, qui suos concives futuros non punirent tam dire, sed quod solo igne torquentur per divinam justitiam. Hujus tamen contrarium, non in præenarratis visionibus tantum, sed et in aliis revelationibus multis insinuari videtur. De isto tamen non est aliquid ab Ecclesia determinatum: unde nec periculosum aut illicitum reputatur circa hoc diversimode opinari. Nec ratio ista multum cogit, quod ideo a dæmonibus non torquentur, quoniam eos vicerunt. Quamvis enim vicerunt finaliter, frequenter tamen victæ fuerunt ab illis, nec pro hoc satisfecerunt in sæculo isto. Sicque posset quis dicere, quod meruerunt adhuc puniri ab ipsis dæmonibus, ut subdantur eis in pœnis, quibus se sponte subdiderunt in culpis, et per quos peccaverunt, per hos et puniantur, quemadmodum et quarto Sententiarum ait Magister:5 Hos habebunt in tormentis tortores, quos habuerunt in vitiis incentores. Verum de hac re nihil definio, quemadmodum nec de isto, an sola pœna ignis animæ in purgatorio affligantur, loquendo de pœna sensus. Circa quod Thomas et alii multi tenent quod imo, quoniam pœna purgatorii ordinatur ad purgationem, quæ maxime competit igni.6 Ex multis tamen revelationibus aliter esse videtur; nec apparet negandum quin ad minus dæmonum adspectus sit etiam his qui in purgatorio sunt valde pœnalis.

Footnotes

  1. art. xviii-xx. ↩

  2. II Cor. xii, 2, 3. ↩

  3. De Consolat. lib. v, pros. 4. ↩

  4. art. xix. ↩

  5. dist. XLVIII E. ↩

  6. Sent. IV, dist. L, q. II, a 3, qcula 1 ad 2um. ↩

Chapter 30 of 41