Articulus 27
Ex quibus queat cognosci aut persuaderi quod visiones et revelationes, illuminationes et consolationes sint vere a Deo.
DIONYSIUS. — Merito istud inquiris, quia in visionibus potest de facili evenire periculum maximum, quum dicat Apostolus :1 Ipse Satanas se transfigurat in angelum lucis. Hinc quidam diabolicis visionibus decepti miserabiliter corruerunt, sicut et Cassianus describit. Verum multa sunt ex quibus perpenditur quod visiones sint vere a Deo. Primum est, si Scripturis sanctis concordent;2 secundum, si a sanctorum Patrum doctrina non dissonent; tertium, si communi documento doctorum catholicorum consentaneæ sint; quartum, si ad spiritualem profectum et sanctam devotionem inveniantur accommodæ; quintum, si quod in eis prædicitur vere impletur; sextum, si personæ in quibus fiunt, sunt vere catholicæ, virtuosæ ac stabilitæ in bonis : quanquam etiam malis hominibus interdum fiunt revelationes, ut constat de Balaam, quoniam prophetia et visio sunt dona gratiæ gratis datæ, quæ bonis et malis, electis et reprobis exstant communia.3 Præterea, ex hoc communiter potest adverti an illuminatio, visitatio seu consolatio aut revelatio sit a Deo, dum homo ex hujusmodi influentia inclinatur ac trahitur ad sui ipsius cordialem contemptum, ad humiliationem profundam, ad omnium vanitatum ac vitiorum detestationem, ad fervidum boni communis amorem, ad generalem caritatis ac gratiæ sibi concessæ communicationem ad omnes, ad ardentem spiritualis profectus affectum, ad boni propositi sincerissimam integritatem, ad purum Deitatis amorem, ad fidei illuminationem, et ad eorum quæ sunt fidei intelligentiam clariorem, ad patientiam firmam et obedientiam sanctam. Nempe quemadmodum ex solis præsentia orientur in aere splendor et calor, ita summo sapientiæ atque justitiæ Sole apparente, radiante ac operante in anima, mox nascuntur in ea veræ sapientiæ fulgor caritatisque ardor; et quamvis practicante diabolo possit in homine gigni sensibilis quædam devotio, et consolatio quædam seu dulcedo suo modo interna, præfati tamen effectus esse non valent a dæmone, nec diabolus potest agere immediate in apicem affectivæ aut verticem intellectivæ, nec ita perstringere mentem, ut velit nolit rapiatur sincere ad Deum, atque in lucis demergatur abyssum, ita quod ex hujuscemodi præventione, influxu aut visitatione oriantur in mente saluberrimi effectus præfati.
FRATER. — Videntur mihi hæc omnia sonare valde catholice, nec his (ut reor) poterit contradici. Verum (ut suspicor) hæc introduxisti ut per ea respondeas ad quæsita superius: idcirco, si placet, ostende ex his quid æstimes sentiendum de visionibus et revelationibus præmemoratis, quæstiones etiam circa eas supra inductas solve.
Footnotes
Chapter 28 of 41