Skip to the text

Articulus 13

Quam metuendum sit particulare judicium.

DIONYSIUS. — Sicut jam tactum est, particulare uniuscujusque judicium ex multis causis redditur metuendum, sicut et universale judicium, et præsertim quoniam si in particulari judicio fuerimus deprehensi in peccato mortali, non solum tunc quantum ad animam adjudicabimur pœnis æternis, sed in finali quoque judicio quoad corpus et animam condemnabimur in æternum. Hinc sancti Patres ex consideratione sui particularis judicii proxime imminentis valde pertimuerunt. Unde et sanctus abbas Elias: Ego, inquit, tres res timeo: unam, quando egressura est anima mea de corpore; secundam, quando occursurus sum Deo; tertiam, quando de me proferetur sententia. Alius quoque senex locutus est Fratri: Vade et cogita sicut cogitant rei incarcerati. Ipsi enim interrogant homines: Ubi est judex? quando veniet? Et suarum exspectatione pœnarum lugent. Sic monachus debet semper sollicitus esse et animam suam objurgare, dicendo: Væ mihi, quomodo habeo stare ante tribunal Christi et actuum meorum reddere rationem? Et alter: In omni (inquit) re increpet homo animam suam, dicendo ad eam: Memor esto quia oportet te occurrere Deo. Sed et alius senex dixit: Flere semper debemus. Quum enim senex quidam obisset, atque post longam horam redisset ad se, interrogavimus eum: Quid vidisti ibi, Pater? Respondit cum lacrimis: Audivi ibi lugubrem vocem incessanter dicentem: Væ mihi, væ mihi. Sic et nos dicere semper debemus. Præterea, Climacus refert de quodam sancto anachoreta, quod ex intenta atque assidua mortis meditatione frequenter patiebatur mentis excessum, viribusque deficiens insensibilisque exsistens, fere absque flatu reportabatur a Fratribus qui eum inveniebant.1

FRATER. — Quum dicat Apostolus, Cupio dissolvi et esse cum Christo;2 itemque, Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus?3 Psalmographus quoque, Sitivit anima mea ad Deum fortem, vivum, quando veniam et apparebo ante faciem Dei?4 et denuo, Heu mihi, quia incolatus meus prolongatus est;5 et, Educ,

Domine, de carcere animam meam ad confitendum nomini tuo:6 constat quod perfectorum sit mortem potius desiderare quam formidare. Quomodo igitur sancti viri mortem taliter timuerunt?

DIONYSIUS. — Naturale est homini mortem timere, quemadmodum naturale est vitam diligere; sed vigor gratiæ caritatisque fervor ac futuræ prælibatio felicitatis, sic possunt augeri ac prædominari in homine, ut mortem tanquam hujus miseræ defectuosæque vitæ terminum atque futuræ beatitudinis januam optet. Verum, ut loquitur Paulus apostolus, unusquisque suum donum habet ex Domino;7 et unus electorum magis in hac, alter magis in illa abundat virtute et gratia. Propter quod de unoquoque Sancto cantatur: Non est inventus similis illi. Quidam ergo electi qui elegerunt coram Deo jugiter esse solliciti, timorati, custoditi, mortem quamplurimum timuerunt, non propter ipsam corporalem mortem principaliter aut dumtaxat, sed maxime propter particulare Dei judicium morti statim annexum, et propter pœnalia quæ concomitantur, et quoniam certi non erant an amore digni invenirentur, et an cursum suum feliciter terminarent, et quia circa mortis articulum contingere solent tentationes gravissimæ.89 Nempe etsi, teste Philosopho, omnium terribilium terribilissimum est mors, loquendo de malis pœnalibus vitæ præsentis, nihilo minus prætacta horribilia morti annexa et eam concomitantia, omni morte corporali sunt ineffabiliter terribiliora. Unde et multi ex eo quod talia vel viderunt in spiritu et excessu, aut sustinuerunt ad tempus, reversi ad se seu ad pristinam vitam, pœnitentiam egerunt mirabilem, et rigorosissime ac timoratissime deinceps vixerunt.

FRATER. — De hoc aliqua refer exempla, quia exemplaris narratio magis solet ædificare, compungere atque accendere.

DIONYSIUS. — Recitat Climacus de solitario quodam eremita, qui juxta montem Sinai longo tempore negligentissime vixit:10 qui quodam tempore infirmatus extreme, migravit perfecte a corpore quasi per integram horam; deinde reversus ad se, rogavit omnes qui adstabant recedere. Quo facto, januam cellulæ suæ obstruens, mansit intus per annos duodecim, cum nullo penitus colloquium habens, nec aliud quam panem gustans et aquam. Sedit autem stupens ad ea quæ vidit in ecstasi, morem suum de cetero nunquam mutans, et calidas lacrimas jugiter fundens. A quo, quum migraturus erat, adstantes hoc solum audierunt: Indulgete mihi, Fratres, nemo habens mortis memoriam poterit peccare. Ecce quam horribilia vidit in spiritu, qui repente tam extreme mutatus est! Insuper legitur de quodam Ordinis Cisterciensis converso, in quodam magno peccato defuncto, et precibus gloriosissimæ Virginis ad corpus reducto: qui resuscitatus, narravit se graviter coram Judice accusatum, et orante pro eo dulcissima Virgine, Judicem cum aliquibus contulisse secrete, quasi tractando quid de ipso esset agendum, seque interim tam vehementissime timuisse, quod si anima sua fuisset mons æreus, defluxisset et liquefactus fuisset præ immensitate sui terroris. Postremo, de beatissimis patribus Arsenio et Agathone in Vitaspatrum describitur, quod in extremis positi valde extimuerunt occulta et justa Dei judicia. Dixitque unus: Non confido in conspectu Dei, quoniam alia sunt judicia Dei et alia judicia hominum. Arsenius quoque a discipulis inquisitus, In veritate et tu, o Pater, formidas? respondit: Timor qui nunc in me est, semper fuit in me ab ea hora qua monachus factus sum, et timeo valde.

FRATER. — Si tales ac tanti sic timuerunt, quid restat nobis agendum? Sed precor ut de suppliciis animarum post vitam hanc paulisper loquaris.

DIONYSIUS. — De pœnis purgatorii et inferni tot alibi sæpe legisti, ut opus non sit hinc in isto tractare dialogo.

FRATER. — Ex speciali causa istud desidero. Intendo equidem adhuc interrogare qualiter intelligenda sunt quædam quæ in diversis visionibus, revelationibus et libellis, imo et libris, de hujusmodi pœnis leguntur : ad quorum ordinatam et fructuosam inquisitionem ex tuis responsionibus et doctrinis cupio pervenire.

Footnotes

  1. Scal. parad. grad. vi. ↩

  2. Philipp. 1, 23. ↩

  3. Rom. vii, 24. ↩

  4. Ps. xli, 3. ↩

  5. Ps. cxix, 5. ↩

  6. Ps. cxli, 8. ↩

  7. I Cor. vii, 7. ↩

  8. Eccle. IX, 1. ↩

  9. Eccli. XLIV, 20. ↩

  10. Scal. parad. grad. vi. ↩

Chapter 14 of 41