Articulus 21
Quid sentiendum videatur de visione Tondali militis, et an visio illa facta sit anima Tondali exsistente in corpore, an eo veraciter mortuo.
FRATER. — De visione Tondali prolixum est cuncta referre, et longa narratione molestare te vereor, quum in omnibus studeas brevitati. Verum aliqua compendiosius quo potero, enarrabo. Itaque, sicut is qui visionem illam descripsit, testatur, Tondalus miles Hiberniæ, post visionem suam reductus ad corpus, dixit : Quum anima mea corpus exueret, et illud mortuum esse cognosceret, conscia sibi de malo, cœpit timere, voluitque ad corpus redire, nec poterat illud intrare, sicque miserrima confidebat in sola Dei misericordia. Tandem vidit venire ad se tantam multitudinem immundorum spirituum, ut non solum domum, sed et omnes vias ac plateas viderentur implere; qui dentibus suis stridebant in eam, et unguibus propriis præ nimio furore laniabant genas teterrimas. Post hæc misit Deus angelum in occursum ipsius : quem videns anima mea a longe venientem, indesinenter eum adspexit. Qui dixit : Esto secura, quia non deerit tibi misericordia Dei, quia patieris pauca de pluribus quæ pati promeruisti; sequere me, et quæcumque monstravero tibi, memoriter retine, quia debes iterum ad corpus redire.
Quumque longius pergerent simul, tandem venerunt ad vallem valde terribilem, tenebrosam, profundam, ardentibus carbonibus plenam, habentem operculum ferreum sex cubitorum, quod nimium ardens, calore superabat carbones; cujus fœtor animam præ omnibus quas sustinuit hucusque pœnis afflixit. Descendebat autem super ferream laminam illam multitudo miserrimarum animarum, et illic cremabantur donec omnino liquescerent, instar cremii in sartagine concremati; et quod gravius est, per illam laminam colabantur, sicut colari solet cera per pannum, sicque in carbonibus ignis ardentibus renovabantur ad pœnas.
Deinde anima cum angelo venit ad quamdam incredibilis magnitudinis bestiam, cujus os videbatur posse capere novem millia hominum armatorum; intra quam erant multa millia virorum ac mulierum, dira tormenta luentium. Tunc angelo disparente, dæmones traxerunt animam in bestiæ ventrem, ubi ineffabilia toleravit tormenta : ferocitatem canum, ursorum, leonum, serpentium, et innumerabilium aliorum animalium monstruosorum; dæmonum ictus, ardorem ignis, asperitatem frigoris, fœtorem sulfuris, caliginem oculorum, fluxum lacrimarum dentiumque stridorem, ita quod proprias genas præ dolore potuit lacerare.
Post hæc miro quo nescio modo eruta de bestia, quum longius debilis jaceret, aperiens oculos, vidit angelum prope se stantem, qui eam confortans, duxit ad stagnum amplum et tempestuosum, in quo erant terribiles bestiæ mugientes, nec aliud postulantes nisi animas devorare. Porro per lacum ejus erat pons longitudinis duorum milliarium, et latitudinis palmæ unius, cui inserta erat tabula clavis ferreis acutissimis plena, omnesque bestiæ conveniebant ad pontem sumere escas, utputa animas pertransire non valentes. Dixitque angelus animæ: Oportet te pontem istum transire, nec vacua ibis, sed vaccam indomitam quam dum in corpore eras cum patre tuo furata fuisti, oportet te conducere, et illæsam mihi ultra pontem exhibere. Tunc anima ait: Quomodo ego miserrima potero transducere vaccam in tali periculo, ubi stare non possum omnino? Videns autem anima quod oporteret eam sic facere, cœpit reluctantem trahere vaccam, et cum ea ire per pontem. Et quum staret anima, cadebat vacca; quum staret vacca, corruebat anima: sicque vice versa modo stabant, modo cadebant, quousque venerunt ad medium pontis, ubi obviavit eis quidam furatos manipulos super se portans. Sicque animæ istæ rogabant se invicem ne una alteram a suo impediret itinere, et plantarum suarum sanguine pontem cruentabant. Tandem, nescientes qualiter, senserunt quod una aliam pertransisset. Quumque anima pontem transisset, vidit angelum suum, ostenditque ei pedes suos cruentatos.
Post hæc angelus duxit eam ad domum ignibus plenam, de qua exibat flamma per mille passus comburens omnes animas quas invenit. Vidit autem anima ante domus portam stantes carnifices cum securibus, cultris, sarmentis falcibusque acutis, cum dolabris, terebris, vangis fossoriis, cum quibus poterant animas excoriare, decollare, scindere, detruncare; et sub manibus illorum carnificum viderunt animas innumerabiles hæc omnia sustinentes. Tunc angelo permittente, dæmones animam rapuerunt, et præfatis instrumentis dissipaverunt, et dissipatam ac fractam tradiderunt incendio. Doloribus verendorum maxime torquebantur luxuriosi. Consequenter duxit angelus animam ad loca atque tormenta prædictis horribiliora, monstravitque ei infernum, et principem tenebrarum in horribilissima forma.
Tandem, quum anima vidisset et experta esset hujuscemodi pœnas, processit cum angelo, et vidit murum excelsum, intra quem erat plurima multitudo virorum ac mulierum, ventum ac pluviam, famem ac sitim sustinentium, et erant valde tristes. Et interrogante anima qui essent, angelus dixit: Isti sunt mali, sed non valde mali, qui in mundo se habuerunt honeste, sed bona temporalia non communicaverunt pauperibus quemadmodum debuerunt: ideo patiuntur has pœnas per aliquot annos, et tunc deducuntur ad requiem bonam.
Post hæc angelus et anima venerunt ad portam, quam ingressi, viderunt campum pulcherrimum, odoriferum, floribus consitum, lucidum et amœnum, in quo erat multitudo innumerabilis animarum virorum ac mulierum; et nox ibi non erat, nec sol occumbebat; et erat ibi fons aquæ vivæ. Interroganteque anima, Quarum animarum est requies ista? angelus ait: Hic habitant boni, non valde boni, qui de suppliciis liberati, nondum merentur Sanctis conjungi. Et inde procedens anima, vidit laicos sibi notos.
Quumque angelus et anima processissent, viderunt murum nimis sublimem et præclarum; et ingressis eis ibidem, vidit anima choros angelorum Deum laudantium, viros ac mulieres lætantes, pulcherrime vestitos; et suavissimus odor exstitit ibi. Dixitque angelus: Ista sunt præmia conjugalium qui fidem conjugalem servantes, et suam familiam bene regentes, temporalia sua communicaverunt pauperibus et peregrinis atque Ecclesiis.
Quum ergo angelus et anima sic plurimos pertransissent, apparuit eis murus tam altus ut primus, de auro purissimo: quo pertransito, apparuerunt sedilia de auro et gemmis constructa, pretiosissimis sericis cooperta, in quibus sedebant seniores viri et feminæ vestiti sericis et stolis albis et tiaris et universis ornatibus; et splenduit facies uniuscujusque sicut sol in meridie, cecineruntque Deo dulcissime: Alleluia. Et angelus dixit: Isti sunt continentes, qui per aliquod tempus carnis debitum persolventes, reliquum vitæ in servitio Dei duxerunt, vel martyrium patientes pro Christo, vel se ipsos cum vitiis et concupiscentiis crucifigentes.1 Verum dum anima curiosius conspiceret, vidit castra et papiliones ex purpura, bysso, argento, auro et serico mira varietate constructos, in quibus audivit quamplurimos omni musicorum genere suavissime concinentes, quorum beatitudo et gloria omnium præcedentium gloriam transcendebant. Dixitque angelus: Isti sunt monachi et moniales qui vere regulariter sub obedientia sancta vixerunt.
Post hæc viderunt murum altitudine, pulchritudine et splendore dissimilem aliis, ex omni lapide pretioso constructum, qui pro cæmento habuit aurum; erantque in muro omnes lapides pretiosi. Conscenso itaque muro, viderunt novem ordines angelorum, et audierunt inenarrabilia verba, quæ nec potuerunt nec licet hominibus loqui.2 Ab illo igitur loco (mirabile dictu!) viderunt omnem gloriam ante visam et totum mundum quasi sub uno radio solis: stantes enim nec se gyrantes, cunctos ex eodem loco, et ante et retro positos cernebant. Non solum autem visus, sed et scientia accessit insolita animæ illi, ut jam non egeret interrogatione, sed omnia nosceret integre. Qua exsultante et ibi manere sperante, angelus blande locutus est ei: Vidisti hæc omnia? Ideo quæ vidisti memoriter retine, quoniam te ad corpus redire oportet.3 Juste et sobrie amodo vive; argue, obsecra, increpa perversos et lascive viventes. Hoc audito, ingemuit anima, et corpus reinduere horruit: attamen eodem momento quo in cœlo loquebatur cum angelo, sensit se in terris induere corpus suum, et debiles aperiens oculos, circumstantes adspexit, et cuncta quæ vidit, narravit. Ista prout brevius potui ex visione præfata perstrinxi.
DIONYSIUS. — Satis succinctim hæc, multis omissis, narrasti. Nunc, si placet, propone dubia quæ tibi circa hæc oriuntur.
Footnotes
Chapter 22 of 41