Articulus 3
De particulari judicio animarum, ex dictis B. Thomæ.
DIONYSIUS. — Super quartum Sententiarum, distinctione vicesima, movet S. Thomas hanc quæstionem: Utrum in extremo seu ultimo vitæ suæ possit aliquis pœnitere. In cujus solutione inter cetera dicit: Deus, qui dat omnibus affluenter, nulli suam denegat gratiam, dummodo faciat quod in se est, se ad gratiam præparando. Præparatio autem ad gratiam fit per motum liberi arbitrii: idcirco quamdiu manet homini usus liberi arbitrii in hac vita, tamdiu potest pœnitere et veniam obtinere. Talis autem usus liberi arbitrii manet homini usque ad ultimum vitæ præsentis, quia in ea liberum arbitrium nondum est confirmatum in malo: ideo usque ad extremum vitæ potest unusquisque salubriter pœnitere. Insuper probat hoc, quia sapientia et misericordia Dei vincit humanam malitiam;1 sed homo potest usque ad extremum vitæ suæ peccare: ergo potest usque tunc per misericordiam Dei veniam consequi. Dicit etiam super quartum, distinctione quadragesima quinta, quod per vinculum carnis anima detinetur in via. Ideo quamdiu hoc vinculum non est solutum, manet in via et statu merendi ac demerendi. Hinc eodem libro, distinctione quadragesima septima, apertius scribit: Quilibet homo et est singularis persona, et est pars quædam totius generis humani. Ideo duplex judicium ei debetur. Unum singulare, quod fiet de eo post mortem, quando recipiet juxta ea quæ in corpore gessit, quamvis non totaliter, quia non quoad corpus, sed quoad animam tantum. Aliud judicium debet esse de eo secundum quod est pars quædam totius generis humani: quemadmodum etiam aliquis judicari dicitur secundum humanam justitiam, quando judicium datur de communitate cujus ipse est pars. Nec tamen Deus bis judicat in id ipsum: quoniam pro eodem peccato non infert duas pœnas, quarum quælibet per se sufficiens sit pro illius punitione peccati; sed pœna quæ ante finale judicium complete inflicta non fuit, in ultimo judicio complebitur, quando impii cruciabuntur quantum ad corpus et animam simul.
Amplius, idem sanctus Doctor in tertia parte Summæ suæ, quæstione quinquagesima nona, ait: Judicium de re mutabili perfecte (id est consummatum et certum judicium) dari non potest ante consummationem seu finem rei: sicut judicium de aliqua actione qualis sit, dari perfecte non potest antequam sit consummata in se et in suis effectibus, quoniam multæ actiones videntur utiles esse, quæ ex suis effectibus inveniuntur nocivæ. Similiter de homine judicium perfecte dari non potest quamdiu vita ejus non terminatur. Porro vita hominis terminatur per mortem: idcirco post mortem datur de eo singulare judicium. Hinc dicendum, quod post mortem, quantum ad ea quæ sunt ipsius animæ, homo sortitur quemdam immutabilem statum: ideo quantum ad præmium animæ, non oportet differri judicium ultra mortem. Rursus in eadem asserit quæstione: Quamvis pœna seu præmium corporis dependet ex pœna seu præmio animæ, tamen quoniam anima non est mutabilis (quoad statum merendi et non merendi) nisi per accidens, scilicet propter corpus, ideo anima separata a corpore statim habet statum immutabilem, et accipit suum judicium.23
FRATER. — Quantum intelligere valeo, ex præhabitis sancti Doctoris verbis evidenter consequitur et habetur, quod particulare animarum judicium fiat post earum separationem a suis corporibus. Nam usque ad mortem durat status ac tempus merendi ac demerendi, ipsaque mors est terminus status ac temporis hujus, ita quod statim post eam sequitur immutabilitas status, in qua anima amplius promereri non potest.
DIONYSIUS. — Recte consideras.4 Sed audi quid adhuc idem conscribat Doctor. Nempe in Summa contra gentiles, libro cap. 92. quarto: Animæ, inquit, statim quum a corpore fuerint separatæ, immobiles secundum voluntatem redduntur, ut scilicet ultra voluntas hominis mutari non possit, neque de bono in malum, neque de malo in bonum. Quamdiu enim anima mutari potest de bono in malum, vel econverso, est in statu pugnæ atque militiæ: oportet namque ut sollicite malo resistat, ne ab ipso vincatur, vel ut conetur quod liberetur ab ipso. Sed statim dum anima a corpore separatur, non est in statu militiæ aut pugnæ, sed in statu recipiendi præmium aut pœnam, pro eo quod legitime aut illegitime certaverit. Propter quod vita hæc comparatur militiæ et diebus mercenarii, juxta illud Job: Militia est vita hominis super terram, et sicut dies mercenarii dies ejus.5 — Itaque tota hæc vita est via ad aliam vitam, et ad meritum sive demeritum: propter quod ea finita, restat judicium. cap. 95. Hinc in eodem libro ait: Anima est in statu mutabili quamdiu corpori unitur (hoc est, quamdiu manet in corpore), non autem postquam fuerit a corpore separata. Dispositio namque animæ movetur seu mutatur per accidens secundum aliquem corporis motum. Quum enim corpus deserviat animæ ad ipsius animæ operationes, ad hoc naturaliter datum est animæ, ut anima in ipso exsistens perficiatur quasi ad perfectionem mota. Quando ergo erit a corpore separata, non erit in statu ut moveatur ad finem, sed ut in fine adepto quiescat. — Ex quibus verbis elicitur, quod quamdiu anima non est a corpore separata, est in statu quo possit moveri seque convertere ad ultimum finem, qui Deus est seu beatifica ejus fruitio: idcirco quamdiu in corpore est, non competit ei judicari a Deo, sed statim post separationem.
Præterea, ejusdem libri penultimo ait capitulo: Duplex est retributio pro his quæ homo gerit in vita præsenti: una secundum animam, quam retributionem percipit homo statim quum anima fuerit a corpore separata; alia vero retributio erit in resumptione corporum. Et prima quidem retributio sigillatim fit singulis, secundum quod divisim moriuntur; secunda autem retributio simul omnibus fiet, secundum quod omnes simul resurgent. Omnis autem retributio qua diversis diversa redduntur, secundum diversitatem meritorum requirit judicium: unum quo divisim singulis quantum ad animam redditur pœna vel præmium; aliud autem commune, quo quantum ad animam et corpus reddetur omnibus simul quod meruerunt.
FRATER. — Satis diffuse et evidenter ex dictis S. Thomæ ostendisti intentum.
DIONYSIUS. — Adhuc unum ipsius testimonium introducam. Itaque Doctor iste super secundum Sententiarum, distinctione septima, causam obstinationis et impœnitentiæ angelorum qui corruerunt, assignans: Quemadmodum, inquit, impossibile est a voluntate indeclinabiliter adhærente recto fini procedere culpam, ita econtrario impossibile est a voluntate adhærente inconvertibiliter perverso fini procedere actum bonum.6 Peccatum autem voluntatis contingit dupliciter circa finem. Primo, ex passione abducente rationem ab actuali consideratione recti ac debiti finis; et taliter peccans pœnitet passione cessante. Secundo, ex malitia, quæ (secundum Philosophum septimo Ethicorum) corruptiva est finis. Dicitur namque ex malitia peccare, qui ex electione pravi finis est peccans, eo quod qualis est secundum habitum, talis finis videtur ei conveniens: sicut qui habitualiter luxuriosus est, finem sibi constituit in delectatione venerea. Et quum error circa finem in operabilibus sit sicut error circa prima principia in speculabilibus, circa quæ errantem non contingit retrahi ac dirigi ex aliis magis notis; oportet quod sic peccans sit impœnitens, ut ibidem ait Philosophus. Igitur de peccato nullus potest pœnitere, nisi vel passione cessante, vel remoto habitu quo finem malum elegit. Removeri autem habitum non est possibile nisi in eo qui est in statu viæ et mutabilitatis. Unde quandocumque aliquis devenit ad terminum viæ, non potest deflecti ab eo fine cui inhæsit, sive sit bonus seu malus. Finis vero viæ hominis est mors sua, et finis angeli est terminus suæ electionis qua bono adhæsit vel malo. Unde sicut homines post mortem confirmantur in bono vel malo, ita et angeli post conversionem vel aversionem. Hæc Thomas. — Ex cujus verbis sic argui potest: Deus particulari judicio non judicat animam morientis, quousque ipsa finaliter et indeclinabiliter fixerit se in bono aut in malo, hoc est in aversione a Deo vel in conversione ad ipsum. Indeclinabilitatem autem seu immutabilitatem suæ conversionis aut aversionis non consequitur nisi via completa, id est post mortem; idcirco nec judicatur nisi post mortem.
FRATER. — Quamvis hæc rationabiliter dicta videantur, attamen circa præallegata verba Thomæ dubitatio mihi occurrit. Quomodo enim affirmat peccatum voluntatis dupliciter contingere, scilicet ex passione et malitia, quum dicatur communiter quod contingat tripliciter, utputa ex ignorantia, infirmitate seu passione, et ex malitia?
DIONYSIUS. — Duo illa tangendo, tertium non excludit.
FRATER. — Qualiter ergo stabit quod dixit, De peccato nullus potest pœnitere, nisi vel passione cessante, vel habitu malo remoto, quum is qui ex ignorantia peccat, cessare queat a culpa, ignorantia sua per eruditionem ablata?
DIONYSIUS. — Dici potest, quod Thomas distinguit et loquitur quantum ad propositum sufficit, vel quod tertium illud ad aliquod horum reducatur duorum.
FRATER. — Ex aliis quoque doctoribus præinducta (si placet) declara.
Footnotes
Chapter 4 of 41