Skip to the text

Articulus 6

Objectiones contra præhabita, et responsio ad easdem.

FRATER. — Copiose probasti, quod homo usque ad ultimum instans vitæ præsentis inclusive, possit salubriter pœnitere. Quid ergo est quod S. Gregorius in Homiliis suis et alibi de quibusdam morientibus recitat, quod in extremis agentes viderunt teterrimos spiritus in speciebus Æthiopum aut draconum ad se venientes, propter quod fuerunt valde perterriti, atque inducias petierunt, in quibus utique pœnitere proposuerunt, et tamen affirmat S. Gregorius, quod totum illud illis nil profuit, nec propter eorum emendationem, sed ob nostram admonitionem talia demonstrata sunt ipsis? Ex eisdem recitationibus videtur quod illi judicati fuerunt a Deo antequam migraverunt a corpore. Nam et unus eorum adstantibus dixit : Draconi ad devorandum datus sum.

Insuper, Climacus refert de quodam magno anachoreta nomine Stephano, qualiter ante migrationem suam a corpore in ecstasi mentis positus, apertis oculis intendebat ad dexteram lectuli ac sinistram, et quasi ad reddendam rationem a quibusdam exactus, cunctis qui aderant audientibus, dixit interdum sic :12 Utique verum est; sed confessus sum, et tanto tempore jejunavi pro isto. Quandoque sic : Nequaquam, sed mentimini, istud non feci. Aliquando vero : Verum est quod hoc feci; sed ploravi et Domino ministravi. Atque nonnunquam : Hoc feci, nec respondere possum; sed Deus misericors est. Eratque horribile et horrendum exsecutorium invisibile illud rationis exactæ. Et hic tantus ita sub rationis reddendæ exactione positus, recessit a corpore. Ecce ex hac narratione videtur quod anima ante recessum a corpore Judici præsentetur, et rationem reddere exigatur et accusetur.

Amplius, in epistola ad Hebræos ait Apostolus, quod Esau non invenit pœnitentiæ locum, quanquam cum lacrimis inquisisset eam. — Conformiter de Antiocho fertur, quod oravit scelestus Dominum, a quo non esset misericordiam consecuturus.34 Qui tamen valde pœnituisse videtur : nam et inter cetera sua promissa vovit se Judæum futurum, et totam Terram sanctam peragraturum, ac prædicaturum Dei potentiam, ac templum esse se ornaturum optimis donis.56 — Postremo, in Proverbiis loquitur increata Sapientia de iniquis adhuc in corpore constitutis : Quia vocavi, et renuistis, despexistis omne consilium meum, et increpationes meas neglexistis ; ego quoque in interitu vestro gaudebo et subsannabo, quum vobis quod timebatis advenerit, quum irruerit repentina calamitas. Tunc invocabunt me, et non exaudiam ; mane consurgent ad me, et non convenient me.7

At vero per Moysen Deus dixit ad Pharaonem : Quia in hoc ipsum excitavi te, ut ostendam in te fortitudinem meam, etc.8 Per quæ verba prænuntiavit ei suam reprobationem. — Adhuc autem, ipse Salvator apertissime dixit de Juda : Væ homini per quem Filius hominis tradetur ; bonum ei erat si natus non fuisset.9 Et hoc Judas intellexit proferri de se. Petro quoque prædixit : In hac nocte ter me negabis. Non tamen ob hoc Petrus desperavit desperareve debuit se posse evadere trinam illam negationem.

Postremo, apud Joannem legitur : Qui non credit, jam judicatus est, quia non credit in nomine unigeniti Filii Dei.10 Infideles ergo jam ante obitum suum sunt judicati.

Iterum, multi Sanctorum suscitaverunt defunctos, etiam eos qui in mortalibus obierunt peccatis, qui non fuerunt judicati in morte.

Imo doctor ille Parisiensis cujus damnationis occasione sanctus Ordo noster sumpsit exordium, primo die post obitum suum miraculose se erigens, perhibuit esse se accusatum, secundo die dixit se judicatum, tertio condemnatum. Non ergo videtur statim post mortem suam judicatus et condemnatus fuisse.

Consimilia multa possem objicere, sed ex horum (ut reor) solutione patebit ad illa responsio.

Footnotes

  1. Ibid. 34. ↩

  2. Scal. parad. grad. VII. ↩

  3. Hebr. xii, 17. ↩

  4. II Mach. IX, 13. ↩

  5. Exod. IX, 16; ↩

  6. II Mach. ix, 17, 16. ↩

  7. Prov. I, 24-28. ↩

  8. Rom. IX, 17. ↩

  9. Matth. XXVI, 24. ↩

  10. Joann. III, 18. ↩

Chapter 7 of 41