Articulus 23
De quibusdam in visione monachi Anglicani contentis.
FRATER. — Visio et revelatio illa Anglicana de multiplici pœna purgatorii et inferni, videtur mihi per omnia visioni Tondali consonare. Nam et in visione hac Anglicana inter cetera continetur quemadmodum Frater devotissimus cui revelatio illa est facta, dixit sibi apparuisse sanctum et venerabilem senem, videlicet beatissimum Nicolaum, qui apprehensa dextera Fratris ait: Sequere me. Statimque Frater fuit in ecstasi mentis, in qua a nocte Cœnæ Domini usque ad Vesperas sabbati Paschæ permansit, omnium exteriorum sensuum ac membrorum orbatus officio. Et reversus ad se in die Paschæ post prandium, ad importunam, affectuosam, humillimam Fratrum instantiam dixit:
Ibamus senex ille et ego simul, quousque pervenimus in regionem spatiosam, horrendam, in qua vidimus multitudinem infinitam, variis et inenarrabilibus immanitatibus suppliciorum expositam: et tamen omnes in spe futuræ liberationis aliqualiter respirabant, quia non erant damnati. Gemebant, flebant, et pœnis urgentibus ejulabant. Quorum quidam repente exsilire conantes mox ab emergente flamma involvebantur, ac dire conflagrati occurrentibus et resistentibus tortoribus cum flagris atque tridentibus ac vario suppliciorum apparatu relabebantur in pœnas. Nihilo minus sic exusti, cæsi, discerpti, sic frigore glaciali contracti, paulatim ad tolerabiliora pergebant tormenta. Infinitæ erant ibi species tormentorum: hi ad ignem torrebantur, hi in sartagine frigebantur; hos ignei ungues usque ad ossa et solutionem compagum radendo sulcabant; alios balnea confecta ex pice et sulfure, ære et plumbo resolutis calore, cum fœtore excoquebant horrendo; alios vermes monstruosi cum dentibus venenosis rodebant. Multos mihi olim in sæculo agnitos et familiares ibi adspexi. Porro clericos et monachos, laicos et feminas tam sæculares quam sanctimoniales, eo minoribus cruciatibus vidi addictos, quo in vita sua minoribus fuerunt honorum seu officiorum privilegiis fulti. In veritate dico, quod speciali acerbitate supplicii universos affligi adspexi in linguis suis quos aliorum judices aut prælatos fuisse cognovi temporibus nostris. Nulla tamen hominis lingua sufficienter valet exprimere levissima regionis illius supplicia, nec æstimatio potest concipere varietatem ac multiplicitatem qua vicissim alternantibus pœnis subduntur, nec aliquis posset eas dinumerare. Testis mihi est Deus, quia si viderem aliquem hominem qui me et omnes caros meos afflixisset omnibus pœnis atque injuriis quæ possunt homini in vita hac irrogari, aut etiam occidisset, deputari suppliciis quæ vidi ibidem, millesies (si fieri posset) pro ejus ereptione mortem appeterem, in tantum cuncta quæ vidi ibi excedunt mensuram et modum doloris et angustiæ, amaritudinis atque miseriæ.
Post hæc venimus ad locum alium tormentorum, videlicet ad tenebrosissimam ac profundissimam vallem, in qua erat teterrimus fluvius nebulam ineffabilis fœtoris exhalans, rogus quoque usque ad cœlum succensus, tanta etiam immanitas frigoris, sævientibus procellis nivis et grandinis, ut putarem me nil pœnalius illo conspexisse algore. Tanta fuit ibi multitudo animarum ut solent alvearia apum multitudine abundare. Animabus illis fuit hoc generale supplicium, quod nunc in amnem fœtidum, nunc inde erumpentes ignibus immergebantur. Tormenta hujus loci erant graviora suppliciis loci prædicti.
Tandem venimus ad tertium purgatorii locum, ad campum horribili chao operum, ubi erat sulfureus fumus fœtoris immensi. Planities campi ita scatebat multitudine vermium ut solet pavimentum domus juncis cooperiri, et hi vermes ultra omnem æstimationem horridi, monstruosi, deformes, terribiles et rictu igne spirantes, inexplebili voracitate miseros lacerabant, quos et dæmones frustatim per membra singula igneis ferramentis truncabant. Deum testor, parum est, imo tanquam nihil, quidquid dicere nitimur de pœnis loci illius. In brevissimo enim temporis spatio intuebar eos centum vel amplius pœnarum diversitatibus annullari, moxque restaurari, et rursus quasi in nihilum redigi, et harum vicissitudinum nullus erat finis. Tam edax fuit incendium ignis illius, ut quasi tepere crederes quidquid in mundo fervere aut exurere solet. Vermes dirupti et mortui ac per frusta comminuti sub infelicibus congerebantur, qui fœtore exsecrandæ putredinis adeo universa replebant, ut fæculentia illa omnem prædictarum pœnarum excederet cruciatum.
Denique, visis tot cruciamentis, cœpit procedentibus nobis lumen gratissimum apparere: hinc fragrantia odoris dulcissimi, atque amœnitas campi multimoda florum jucunditate vernantis, incredibilem nobis præstitit voluptatem. In hoc campo invenimus infinita millia hominum, seu potius animarum, felici quiete post expleta tormenta gaudentium. Quos in prima illius campi parte invenimus, utebantur vestibus albis, sed non satis nitentibus: nil tamen nigredinis aut maculæ erat in eis, minori tamen gratia candoris pollebant. Vidi ibi quamdam venerabilem Abbatissam, quæ magnæ fuit virtutis in vita hac, et nuper de tormentis evaserat; quæ in campo hoc vestibus immaculatis, sed non satis candentibus, utebatur. Hæc marcida specie et tali habitudine videbatur, quasi longa ægritudine confecta et ex balneis nuper fuisset egressa. Vidi ibi et quemdam Priorem beata quiete cum spiritibus justorum felicem, certa exspectatione visionis divinæ qua erat remunerandus, incomparabiliter lætiorem.
Post hæc ad interiora hujus campi progressi, vidimus in medio spirituum beatorum, quorum ibi infinita millia circumstabant, crucis mysterium adorari. Videbatur Salvator quasi in stipite crucis suspensus. Ad quod vitale spectaculum cum ineffabili alacritate undique concurrebatur: mira intuentium devotio, magna pro tantis beneficiis gratiarum actio. Quis non admiretur tantam in Salvatore nostro clementiam, ut quod semel pro nobis in carne passibili pertulit in hoc mundo, hoc, impassibilis nunc exsistens, ob nimium humanarum animarum amorem, ad earum gaudium et devotionem ampliandam, imaginaliter repræsentare dignetur in paradiso? Deinde post horam non modicam visio ipsa disparuit, et singuli ad proprias sedes cum gaudio redierunt.
Post hæc vidi eminus quasi murum crystallinum, cujus nec altitudo nec longitudo poterat pervideri. Per cujus lucidissimam portam intravimus: ibi deliciosissimus splendor. Porro ad altiora prospiciens, vidi Dominum Salvatorem in throno gloriæ residentem. Verumtamen locus iste non fuit ubi videtur Deus facie ad faciem; sed inde, jam remota omni difficultate et omni dilatione, ascenditur ad cœlum illud æternæ Deitatis visione beatum. His visis et auditis, S. Nicolaus ductor meus me breviter salubriterque admonuit, dicens: Jam tibi ad tuos est redeundum. — Hæc pauca ex visione jam perstrinxi.
DIONYSIUS. — Magistraliter perstrinxisti: ideo dubia quæ tibi circa hæc occurrunt propone.
FRATER. — Pene omnia quæ præcedenti articulo tetigi, hic quoque poterunt tangi, quæ nunc repetenda non sunt. Specialiter vero me movet qualiter verum sit quod animæ in purgatorio emundatæ, dicuntur in hac visione venire ad paradisum terrestrem antequam ad cœlestem perveniunt paradisum, præsertim quoniam inter receptacula animarum post vitam hanc non computatur paradisus terrestris, sicut tu melius nosti. — Denique, quum animæ post hanc vitam non sint amplius in statu merendi, cur eis in paradiso fieret talis repræsentatio dominicæ passionis?
DIONYSIUS. — Sapienter interrogas, et rationabiliter dubitas. Verumtamen antequam ad solutionem omnium horum procedam, adhuc tange de aliis visionibus aliqua quæ majorem tibi pariunt dubitationem.
Chapter 24 of 41