Articulus 9
Declaratio ex Revelationibus S. Brigittæ viduæ, quod animæ judicantur post egressum a suis corporibus.
DIONYSIUS. — Libri quarti capitulo septimo cœlestium Revelationum Brigittæ sanctæ, narratur qualiter in imaginaria apparitione videbatur ipsi Brigittæ in oratione vigilanti, non dormienti, quod dæmon clamavit ad Judicem summum, de anima cujusdam peccatoris adhuc in corpore existente et protinus exitura: O Judex, adjudica mihi hanc animam, et audi opera ejus: modicum enim restat de vita ipsius in corpore. Permitte etiam mihi punire corpus cum anima, donec ab invicem separentur. Ad quod angelus bonus, animæ custos, respondit: Misericordia Dei quamlibet animam sequitur usque ad mortem et usque ad ultimum punctum vitæ, et postea fit judicium. In isto autem adhuc conjuncta sunt corpus et anima, et manet discretio. Deinde in visione illa describitur qualiter anima illa, precibus Virginis gloriosæ et amicorum Dei, accepit a Deo gratiam veræ contritionis ante suam a corpore egressionem. Propter quod angelus sanctus dixit ad Brigittam: Tu prius audisti, quod propter preces amicorum Dei illa obtinuit veram contritionem ex caritate modicum ante mortem: quæ contritio separavit eam ab inferno. Ideo post mortem judicavit justitia quod ardere debeat in purgatorio. Multa alia in visione hac describuntur, sed ex his patet propositum.
Præterea, in alia visione in eodem legitur libro quemadmodum de anima coram Deo gravissime accusata angelus ejus dixit:1 Audi, o Judex qui omnia nosti, audi ultimam cogitationem et affectionem quam anima ista habebat in corpore. Ipsa quippe in ultimo puncto sic cogitavit: O si Deus vellet mihi dare spatium vitæ, vellem utique libenter emendare mea peccata, omnique tempore vitæ meæ Deo servire, nec eum unquam offendere. Memento etiam, Domine judex, quod persona ista non vixit tam diu quod obtineret plene intelligibilem conscientiam. Ideo juventutem ejus attende, et facito misericordiam. Tunc responsum est de libro justitiæ: Talibus cogitationibus in fine non debetur infernus. Et ait tunc Judex: Propter passionem meam aperietur huic animæ cœlum, quum fuerit sufficienter purgata.
Insuper, septimo libro Revelationum beatæ viduæ Brigittæ recitatur diffuse qualiter beatissima Virgo animam Caroli militis, filii S. Brigittæ, de corpore exeuntem defendit, atque ad obtinendum æternam felicitatem adjuvit.2 In qua visione misericordissima Virgo inter cetera ait: Statim dum egressa fuit a corpore anima, accepi eam in meam custodiam. Deinde dixit ad Brigittam: Qualiter post mortem ipsius Caroli filii tui factum est judicium animæ ejus, ostendetur tibi quum mihi placuerit. Porro diabolus adversus sacratissimam Virginem exclamavit: Ego, o Judex, coram te conqueror quod mulier ista, quæ est Mater tua, fecit mihi injustitiam de anima ista. Nam ego secundum justitiam, postquam egressa fuit de corpore, debui mihi eam assumere et ante tuum judicium præsentare.
Amplius, sexto Revelationum illarum cap. 39. libro describitur qualiter dæmon animam cujusdam defuncti coram Deo acerrime accusavit, quia putavit eam in mortali peccato emigrasse de corpore suo. Virgo autem dulcissima gratiose accedens atque subveniens, dixit iniquo: Præcipio tibi, diabole, ut mihi respondeas, quoniam Domina tua sum. Dic mihi, scis tu universas hominis cogitationes? Et respondente illo quod non, benignissima Virgo ostendit quod anima illa in fine vitæ suæ vehementer pœnituit; quod item nullus est tam immundus peccator, aut tam aversus a Deo, quod non possit pœnitere et veniam consequi quamdiu vivit in mundo.
Ex quibus omnibus multisque aliis visionibus, verbis ac revelationibus in præallegato libro descriptis, monstratur quod animæ post recessum a corpore judicantur, et quod judicia talia fiunt invisibiliter in momento, quamvis per corporalia prolixe ac similitudinarie exprimantur ac revelentur, quoniam aliter ab hominibus in carne degentibus nequeunt comprehendi.
Footnotes
Chapter 10 of 41