Articulus 16
Qualiter animæ separatæ ac dæmones possint affligi et torqueri ab igne corporeo.
DIONYSIUS. — De hac difficultate scribit Magister Sententiarum libro quarto, distinctione quadragesima quarta. Et eadem distinctione super hac re multa scripserunt doctores, et longum est omnia recitare.
Porro Thomas recitat ibi diversas aliorum opiniones. Quidam namque dixerunt, quod hoc sit animæ separatæ affligi ab igne, quod videt ignem. Quod reprobatur: quoniam visio illa animæ separatæ est intellectualis; quæ ut talis, non est ita afflictiva. Ideo alii posuerunt, quod anima talis patitur atque affligitur ab igne corporeo, in quantum apprehendit illum ut sibi nocivum. Sicque ex tali apprehensione afficitur timore et dolore, ut impleatur in animabus damnatis seu in purgatorio constitutis quod scriptum est: Illic trepidaverunt timore ubi non erat timor. Istud rursus improbat Thomas :1 quoniam sic non pateretur anima separata ab igne, sed a similitudine ignis quam concipit. Nec probabile est quod animæ ac dæmones ingenii subtilitate pollentes, putarent ignem illum esse eis nocivum, nisi sic esset in veritate, et nisi veraciter gravarentur ab eo. Hinc alii dicunt, quod ignis ille agit in spiritus incorporales, videlicet in animas atque dæmonia, non ut res naturæ, sed ut instrumentum divinæ justitiæ. Istud quoque asserit Thomas non esse sufficienter probatum : quoniam agens instrumentale non agit in aliquid, nisi in quo habet etiam aliquam naturalem et propriam actionem, quemadmodum serra secando lignum introducit formam artificialem. Idcirco assignare oportet igni aliquam naturalem actionem in anima ad hoc quod agat in eam tanquam instrumentum divinæ justitiæ.
Consequenter ponit hic doctor modum sibi placentem, dicendo : Corpus in spiritum naturaliter agere non potest, nec ei aliquo modo obesse vel ipsum gravare, nisi secundum quod corpori aliquo modo unitur. Spiritus autem corpori unitur dupliciter. Primo, ut forma materiæ, ut ex eis fiat unum simpliciter. Et hoc modo anima et dæmon non uniuntur corporeo igni. Secundo, sicut movens mobili, vel sicut locatum loco, eo modo quo incorporalia sunt in loco : incorporei enim spiritus sunt in loco definitive, quoniam ita sunt in loco uno, quod non in alio. Quamvis autem res corporea ex sua natura habeat quod spiritum incorporeum loco definitat, non tamen habet ex sua natura quod spiritum incorporeum loco definitum detineat, ut ita illi loco alligetur, quod ad alia divertere nequeat, quum spiritus non sit naturaliter ita in loco, ut loco subdatur. Sed hoc superadditur igni corporeo, in quantum est instrumentum divinæ justitiæ, quod sic detinet spiritum, et ita efficitur ei pœnalis, retardans eum ab exsecutione propriæ voluntatis, ne scilicet possit operari ubi vult et secundum quod vult. — Hæc Thomas : qui etiam in Summa contra gentiles, libro quarto, ponit hunc modum.
Sed contra hunc modum multa objici possunt.2 Primo, quoniam juxta istam positionem nequaquam videtur quod pœna sensus animarum separatarum in purgatorio vel inferno exsistentium excedat omnem pœnam vitæ præsentis. Nam spiritum detineri ab igne et ei esse alligatum, multo minor est pœna quam vere corporaliter cremari in medio ignis. Nam et ignis ratione sui caloris verissime perhibetur esse maxime activus et afflictivus. Denique, quamvis regis filio esset valde grave detineri in carcere, non tamen detentio illa esset ei ita pœnosa ut alteri cuicumque cremari et comburi in medio æstuantissimi ignis mundani. Amplius, crimina dæmonum, saltem pejorum, non sunt minora criminibus hominum : idcirco supplicia dæmonum etiam post diem judicii non erunt minora suppliciis hominum reproborum, qui tunc in corpore et anima punientur ab igne. Sed si tunc dæmones solum punientur ab igne tartareo per alligationem et detentionem præfatam, multo minor esset tunc pœna eorum quam hominum, qui tunc infernali incendio per caloris impressionem ineffabiliter torquebuntur. Præterea, secundum istam opinionem, spiritus incorporei multo gravius punirentur, si alligarentur et detinerentur infimo elemento, utputa terræ, et præsertim terræ lutosæ, fœtenti ac sordidæ : quoniam talis res corporalis et hujuscemodi locus esset eorum naturæ ac dignitati specificæ multo magis contrarius. Unde, ut refert Guillelmus Parisiensis in libro de Universo, quidam dixerunt dæmones quosdam nunc detineri cloacis et hujuscemodi impurissimis locis. Insuper ista positio non videtur consonare diversis ac plurimis visionibus ac revelationibus hominum devotorum atque sanctorum, qui dixerunt atque scripserunt se vidisse pœnas purgatorii ac inferni, et animas ibi vere realiter immutari, pati, affligi vehementissimo ignis calore: imo multi a morte resuscitati, testati sunt se ita esse expertos, et quidam in spiritu multa talia se vidisse passosque esse asseruerunt. Infra quoque probabitur, quod ista positio non satis concordare videtur cum positione SS. Augustini et Gregorii, ac plurium aliorum. Adhuc autem, si non affligerentur animæ separatæ ac dæmones ab igne nisi per præfatam detentionem, possent ex assuefactione et diuturnitate pœnam hujusmodi maxime mitigare, faciendo de necessitate voluntatem quamdam patientiamque coactam: quemadmodum incarcerati scientes se non posse evadere, assumunt sibi patientiam quamdam.
Postremo, quod Thomas affirmat, agens instrumentale non agere aliquid virtute superioris agentis, nisi habeat aliquam naturalem et propriam actionem in illud, quamvis in naturalibus communiter ita sit, non tamen oportet sic esse in effectibus qui sunt super naturam, quales sunt punitiones spirituum ab igne materiali. Imo Deus altissimus, qui est super omnem legem naturæ, et super omnem ordinem universi, interdum ad ostendendam superliberrimam et illimitatissimam omnipotentiam suam, agit aliqua per ea quæ minime per naturam possunt cooperari ad illa, imo per ea quæ ex sua natura habent operari contrarium. Unde super illud Isaiæ, Jussit Isaias ut tollerent massam de ficis et cataplasmarent super vulnus Ezechiæ et sanaretur, dicunt communiter expositores, quod applicatio illa ficorum naturaliter erat contraria curationi vulneris Ezechiæ:3 ideo Deus per Isaiam jussit apponi tale emplastrum, quatenus curatio Ezechiæ miraculosior monstraretur. Nempe, ut ait Hieronymus, per vulnus Ezechiæ, Theodotion, Symmachus et Aquila intellexerunt regium morbum, alii apostema, quorum utrique contrariatur applicatio dulcium. Unde, secundum Hieronymum, ut sanatio Ezechiæ ostenderetur divinior, per res noxias atque adversas fertur collata. Itaque ad indagandum qualiter spiritus illi patiantur ab igne corporeo, non expedit nimis inniti naturali investigationi, quemadmodum nec in aliis multis quæ credimus.
FRATER. — Ut mihi apparet, ad devotionis et compunctionis profectum plus confert in his simpliciter credere, quam ea quæ fidei sunt, per rationem discutere: tamen quia materiam istam ingressi sumus, opto audire quid alii quoque doctores de hac ipsa scribant materia.
Footnotes
Chapter 17 of 41