Articulus 5
Confirmatio eorum quæ dicta sunt de loco et tempore particularis judicii, ex verbis sanctorum Patrum et præcipuorum doctorum.
DIONYSIUS. — Quam periculosum sit pœnitentiam usque ad finem differre, et tamen in fine posse hominem pœnitere, testatur B. Augustinus : Periculosum est, inquiens, pœnitentiam usque ad finem vitæ differre : si tamen tunc vera habeatur pœnitentia, hominem liberat, et spiritualiter mortuo vitam gratiæ impetrat ; non tamen sic, ut nullam sentiat pœnam, nisi forte tanta sit vehementia contritionis et gemitus, quæ sufficiat ad punitionem iniquitatis. Licet ergo difficile sit ut tunc vera sit pœnitentia, quando venit tam sera, dum cruciatus membra ligat et dolor opprimit sensum, ita ut homo vix valeat aliud aliquid cogitare ; melior tamen est pœnitentia sera quam nulla. Pœnitentia namque si in extremo vitæ hiatu advenerit, sanat ac liberat. Hinc Magister Sententiarum asserit quarto libro :1 Sciendum quod pœnitentiæ tempus est usque ad extremum articulum vitæ. Ideo ait et Leo Papa : Nemo est desperandus dum adhuc in corpore est constitutus, quia nonnunquam quod diffidentia ætatis differtur, consilio maturiori perficitur. Ex quibus satis sequi videtur, quod anima non judicatur antequam de corpore egrediatur. Denique, ad hoc probandum allegat Climacus quod ait Scriptura :2 In quo invenero te, judicabo te, dicit Dominus. Hinc Damascenus libri secundi capitulo quarto contestatur : Quod angelis est ruina, hoc hominibus est mors, quia nec angelus post ruinam, nec homo post mortem est pœnitentiæ susceptivus.
Omnes autem istiusmodi auctoritates fundantur in Scriptura canonica. Nam et in Ecclesiaste scriptum est : Si ceciderit lignum ad austrum vel ad aquilonem, in quocumque loco ceciderit, ibi erit.3 In quibus verbis per lignum intelligitur homo ; per casum, mors ; per austrum, sors seu societas electorum, aut fervor caritatis seu splendor virtutum ; per aquilonem, frigus vitiorum, seu consortium reproborum. Itaque sensus est, quod in ea affectione et dispositione mentis qua anima recedit a corpore, permanet in æternum : ita quod ad electorum numerum pertinebit, si in caritate discesserit ; ad reprobos vero, si in igne dilectionis carnis, in torpore pigritiæ et peccato abierit. Unde et per Ezechielem Dominus, secundum antiquam translationem, asseruit : In quacumque hora ingemuerit peccator, omnium iniquitatum ejus amplius non recordabor.4
Præterea, dominus Antisiodorensis scribit in tertia parte Summæ suæ, et idem fatetur Alexander de Hales, quod quamvis Deus omnipotens sit, non tamen posset homini absoluta assertione prædicere quod exstet damnandus : quia sic homo teneretur desperare. Si autem anima judicaretur a Deo antequam egrederetur de corpore, desperare mox teneretur adhuc in corpore manens : quod opinari non licet.
Footnotes
Chapter 6 of 41