Articulus 28
Quod visiones Tondali et monachi Anglicani, et quæ de purgatorio S. Patritii factæ sunt, videantur veræ et fide dignæ.
DIONYSIUS. — Si attendamus visiones et revelationes Prophetarum veteris Testamenti et S. Joannis apostoli, non video quod præfatæ visiones ac revelationes sint reprobandæ: primo, quoniam similes leguntur in scripturis utriusque Testamenti canonicis, ubi inveniuntur horribiles ac mysticæ apparitiones Prophetis ostensæ. Et sancti Prophetæ referunt se translatos fuisse in spiritu ad loca remota, in quibus ostensa sunt eis invisa ante et inaudita, et quæ secundum quod sonat littera intelligi nequeunt: sicut dum sanctus Ezechiel asserit se vidisse quatuor animalia, cum dispositionibus, formis ac motibus ibi expressis.1 Et rursus alibi describit se transpositum a Chaldæa in Jerusalem in visionibus Dei, spiritu utique, non corpore; quod subtilissime innuit, dicens: Emissa similitudo manus apprehendit me in cincinno capitis mei, et elevavit me spiritus inter cœlum et terram, et adduxit me in Jerusalem in visione Dei;2 et reliqua quæ ibi habentur. Et juxta expositores, tota visio illa fuit imaginaria, ipso Ezechiele in Chaldæa in suo loco realiter ac immobiliter permanente, atque in interiori suo sensu, vi scilicet imaginativa, formatis per angelum similitudinibus repræsentantibus universa quæ ibi describit, seque vidisse et fecisse testatur. Similiter et alias: Facta est (inquit) super me manus Domini, et adduxit me in visionibus Dei in terram Israel, et dimisit me super montem excelsum nimis, super quem erat quasi ædificium civitatis.3 Et ibi per aliquot capitula scribit se in illa visione multa vidisse, audisse, egisse, quum tamen totum hoc ageretur et esset in sola imaginaria visione, non tamen inani, sed magna quædam repræsentante. Juxta hunc modum ait etiam in Apocalypsi Joannes: Venit ad me unus de septem angelis, et sustulit me in spiritu in montem magnum et altum, et ostendit mihi civitatem sanctam Jerusalem; et habebat murum magnum et altum, habentem portas duodecim, et erat structura muri ejus ex lapide jaspide, ipsa vero civitas aurum mundum, fundamenta muri civitatis omni lapide pretioso ornata.4 Alias multas visiones imaginarias, admirabiles et horrendas scribit in Apocalypsi Joannes, dicendo: Vidi mulierem sedentem super bestiam coccineam, plenam nominibus blasphemiæ, habentem capita septem et cornua decem.5 Itemque: Vidi (inquit) cœlum apertum, et ecce equus albus, et qui sedebat super eum vocabatur Fidelis et Verax, et exercitus qui sunt in cœlo, sequebantur eum in equis albis. Et apprehensa est bestia, et cum illa pseudopropheta, et vivi missi sunt hi duo in stagnum ignis ardentis sulfure.6 Multa hujusmodi habentur in Apocalypsi. Ex quibus probatur quod visiones Tondali et monachi Anglicani, et quæ de purgatorio S. Patritii sunt ostensæ, non discordant a Scriptura canonica nec a fidei veritate.
Porro, quod nec a doctrina sanctorum dissonent Patrum, monstratur ex his quæ supra ex dictis S. Gregorii quarto Dialogorum sunt allegata. Siquidem S. Gregorius refert ibidem atque in homiliis, ad morientes frequenter venisse angelos bonos et malos, et angelos malos in forma apparuisse Æthiopum aut draconum, ac morientium membra ligasse, eorumque animas ad loca amœna aut pœnalia deduxisse; animas quoque defunctorum redisse ad corpora sua, atque viventibus retulisse se maxima conspexisse aut etiam tolerasse tormenta, et deinde justorum gaudia gaudiosaque loca vidisse. Et in recitationibus suis quasi per omnia nominibus corporalium rerum similitudinibusque earum sunt usæ, videlicet flamma, ignibus, pontibus, pratis florentibus, domibus atque navigiis. Insuper, personæ quæ ista viderunt, post horum visionem et experientiam tam abstinenter, rigorose, compuncte et sancte vixerunt, quod tanta eorum conversio aut profectus attestabatur verbis eorum. His quoque quæ de purgatorio S. Patritii leguntur, attestatur Legenda ipsius et Passionale Sanctorum.
Postremo, præfatæ visiones valde sunt inductivæ et inflammativæ ad Dei timorem, ad internam compunctionem, ad sanctam devotionem, ad pœnitentiam salutarem, ad mundi contemptum, ad cordis custodiam, atque ad emendationem in omnibus.
FRATER. — Libentissime hanc tuam audivi censuram seu positionem, confidens quod et alii multi his auditis, cum majori credulitate copiosiorique fructu præfatas et consimiles lecturi sint visiones. Nunc superest ut quæstiones circa visionem Tondali motas dissolvas.
Footnotes
Chapter 29 of 41