Skip to the text

Articulus 7

Solutio instantiarum istarum.

DIONYSIUS. — Ex caritativa et modesta disputatione veritas clarius innotescit : ideo tua objecta sunt diligenter solvenda. Et quoniam ea quæ ex verbis B. Gregorii objecisti, duplicem includunt impugnationem, videlicet quod multi in fine vitæ suæ nequibant veniam obtinere, et item quod tales videntur ante suum obitum judicati: idcirco ad primum respondeo, quod tanta est pietas Dei, quod nulli facienti quod in se est, veniam negat aut gratiam; sed ipse cordium est inspector, nec humanæ astutiæ verbis ex repentino aut vehementi timore prolatis decipi potest.1 Porro, ut Bonaventura super quartum fatetur, tunc dicitur homo facere quod in se est, quando toto posse suo detestatur peccata in quantum peccata sunt, utputa fœda et vilia, et contra justitiam offensivaque Dei (et hoc est detestari ac vitare peccata ex zelo quodam justitiæ et quodam Dei amore), et ultra hæc invocat Dei auxilium, ac ea quæ Deus requirit ab ipso, proponit implere. Qui autem ex solo servili timore detestatur peccata et pœnitet emendationemque spondet, is (quantum in se est) adhuc amat iniquitatem, nec ad bonum honestum afficitur neque ad Deum, sed solo horrore incommodi proprii incitatur ad pœnitendum: quod non est meritorium apud infallibilem Judicem, quoniam ex amore proprio et privato procedit. Nec dubites quin tales fuerunt de quibus ex Gregorio objecisti. Ad aliud dico, quod illi non fuerunt ante suum obitum judicati, quamvis quædam signa suæ instantis dijudicationis, vel ob eorum commonitionem, vel ad nostram præmonitionem, apparuerunt eis. Is quoque qui dixit, Draconi datus sum ad devorandum, ita putavit, non tamen sic fuit. Nam et paulo post vere pœnituit.

Ad id quod ex Climaco objecisti, arbitror respondendum, quod secreta dispensatione Omnipotentis et ex specialibus causis Altissimo notis, anachoreta ille ante obitum suum sic fuit exactus reddere rationem, et accusantibus eum dæmonibus ita respondit, ut etiam sancti viri humilient se et divinum formident judicium, et ut agnoscamus quam metuenda et districta sint Dei judicia in obitu singulorum. Climacus tamen non refert quod anachoreta ille accepit divinam sententiam ante animæ suæ de corpore egressionem. Et dato quod ante egressionem acceperit eam, hoc tamen prædictis non obviat: quia intelligenda sic sunt, quod de lege communi fertur judicium post animarum egressionem; omnipotens autem et superbeatissimus Deus nulla lege arctatur. Certum est etiam, quod multis electis et Sanctis revelata fuit divinitus futura eorum salvatio, antequam exierunt de corpore: quod fuit ex gratia speciali. Nam et divino ac sancto Dionysio in carcere clauso apparuit Christus, dansque electo illi proprium corpus: Accipe (inquit) hoc, o care meus, quia merces tua apud me magna est nimis. Denique, S. Martinus adstanti dixit diabolo: Recede a me, funeste, nihil in me reperies; Abrahæ me sinus suscipiet. Conformiter sanctus pater noster Hugo, Lincolniensis episcopus, positus in extremis, disseruit: Non erit judicii, sed refrigerii dies, quum defunctus fuero ego.

Ad illud quod de Esau objecisti, dicendum quod verba Apostoli intelliguntur ad litteram quantum ad hoc, quod Esau non invenit pœnitentiæ locum ita ut posset recuperare jus primogenituræ quam vendidit fratri suo: si tamen postea pœnituit vere de suis peccatis, veniam est adeptus. Communiter tamen tenetur, quod ad finalem pœnitentiam non pervenit. Lacrimæ quoque ipsius non fluxerunt ex vera contritione, sed magis ex impatientia et indignatione adversus Jacob, ut Haymo scribit, vel ex dolore amissionis paternæ benedictionis quantum ad temporalem prosperitatem, quam magis quam æternam felicitatem amavit. — Similiter ad instantiam illam de Antiocho factam, dicendum quod callidissimus ac sceleratissimus ille ex præsenti dolore sibi inflicto et timore majoris supplicii, atque ex desiderio recuperandæ incolumitatis, non aliquo justitiæ zelo aut virtutum amore, pœnituit. —

Idem dicendum ad verba Salomonis quæ tetigisti.

Ad ea quæ de prænuntiatione facta Pharaoni adducta sunt, respondet Guillelmus Antisiodorensis in secunda parte Summæ suæ, quod dum Deus alicui prædicit suam culpam aut condemnationem, intelligendum est dictum hoc esse sub conditione, videlicet nisi pœnituerit aut caverit sibi. Nec Deus hoc prædicit ad certificandum aliquem de sua culpa aut condemnatione, quia sic ei præcluderet viam salutis. — Per quod patet responsio ad objecta de sacratissimo Petro et nequissimo Juda.

Ad id quod tactum est, quod non credentes jam judicati sunt, respondetur verba illa sic esse intelligenda, quod sententia de eis in communi nunc data est et sub conditione, videlicet nisi convertantur ad fidem, et quoniam habent in se manifestam causam damnationis, quum sint absque fidei fundamento, nec aliquid boni meritorii habeant sibi admixtum, unde nec judicio disceptationis sunt judicandi. Verumtamen loquendo de judicio retributionis, judicantur sigillatim in morte quantum ad animam; generaliter quoque in die novissimo, quoad corpus et animam. Nam et Deus justus ac sanctus præfigit eis mensuram pœnarum juxta mensuram exigentiamque culparum: non enim omnes æque iniqui sunt. Itaque et eis ad memoriam revocantur ac desuper ostenduntur universa eorum peccata, ut sciant se juste damnari, nec rationabiliter conqueri queant.

Præterea, ad id quod objecisti de resuscitatis, concorditer dicunt doctores, quod in mortali culpa defuncti et resuscitati, non fuerunt a Judice summo omnia præsciente finali sententia condemnati, sed præscius futurorum Omnipotens, ob id quod scivit futurum, suspendit ac distulit eorum finale et absolutum judicium: interim tamen fuerunt adjudicati tormentis ad tempus.

Ad ultimum respondendum, quod quamvis ille defunctus vicibus interpolatis apparuit et narravit se esse accusatum, judicatum et condemnatum, tamen omnia illa potuerunt simul esse peracta. Tribus quippe apparuit vicibus, ut plures confluerent, et miraculum tanto celebrius redderetur ac fructus copiosior sequeretur. Vel Deus dispensatione speciali ac rationabili suspendit damnationis illius judicialem sententiam ob causas prætactas. Quamvis enim de lege communi fiat singulorum particulare judicium statim (ut dictum est) post animarum a corpore exitum, nihilo minus certis ex causis potest Omnipotens aliter agere de quibusdam, differendo de eis sententiam.

FRATER. — Non solum ad objecta lucide ac rationabiliter respondisti, sed etiam ex jam prætactis adverto quid de infidelium generali ac particulari judicio sit tenendum. Attamen opto agnoscere an etiam angeli sancti adstent infidelium animabus dum judicantur. Et videtur quod non, quoniam animæ illæ nil boni deferunt secum, nec possunt juvari. Nam et Apostolus loquitur: Omne quod non est ex fide, peccatum est.

DIONYSIUS. — Apud Danielem legitur quemadmodum Gabriel angelus dixit ad Danielem: Princeps Persarum restitit mihi viginti et uno diebus. Quod S. Gregorius et Thomas ac alii multi exponunt de angelo sancto qui præfuit toti genti Persarum: qui angelus fuit de tertio ordine, utputa Principatuum choro, sicut et Michael, qui præfuit tunc Synagogæ. Quemadmodum ergo angelus ille coram Deo defendit pro posse causam plebis Persarum sibi commissæ, quamvis gens illa fuit idololatra; sic forsan quis opinari potest quod angeli sancti custodes infidelium singulorum comitentur animas sibi commissas usque ad Dei judicium, quatenus a dæmonum accusatione eas quantum queant relevent vel excusent, et bona ex genere quæ egerunt in corpore, pro ipsis allegent. Quamvis etenim infideles nil meritorii operentur, agunt tamen aliqua bona ex genere, præsertim qui unius veri Dei qualescumque exstant cultores, ut subveniendo pauperibus, honorando parentes, Deum laudando; et talia forsan valent eis, ex infinita misericordia Dei, ad suarum minorationem aut mitigationem pœnarum. Verumtamen quidquid agunt propter finem quem in sua perfidia præstolantur, peccatum censetur: ut si Sarracenus eleemosynam largiatur quatenus tandem in paradiso terrestri carnis voluptatibus perfruatur, prout in Alcorano promittitur. Hinc quod ait Apostolus, Omne quod non est ex fide, peccatum est, ita exponitur: Omne quod est contrarium fidei, culpa est.

FRATER. — Verbum illud ex Daniele jam allegatum, Princeps Persarum restitit mihi, putabam de angelo malo seu dæmone intelligendum. Quomodo enim inter sanctos angelos potest pugna aut resistentia esse, quum scriptum sit, Potestas et terror apud Deum est, qui facit concordiam in sublimibus suis?2

DIONYSIUS. — Quamvis quæstio ista non multum sit speculationis præsentis, tamen breviter respondebo. Atque id fateor, quod et S. Hieronymus super Danielem auctoritatem illam exponit de angelo malo, opinative tamen et sobrie, non assertive. Aptius tamen videtur exponenda de angelo bono: quoniam angelus ille non potuisset tot diebus resistere Gabrieli, nisi justam causam aliquam habuisset; et si justam habuit causam, potuit resistentia illa fieri per angelum bonum.3 Itaque, juxta expositionem Gregorii, quum imperscrutabilia sint divina judicia, eorum profunditatem non intelligunt angeli sancti, nisi in quantum eis divinitus revelatur: idcirco non semper agnoscunt quid unicuique plebi aut homini debeatur secundum dispositionem atque judicium Dei, quousque eis desuper reveletur. In diversis autem gentibus sæpe sunt diversa merita et demerita, propter quæ una debeat alteri subdi vel ab ejus dominio liberari. Quilibet vero angelus merita plebis deputatæ suæ custodiæ ad divinæ justitiæ examen ac judicium refert. Sicque angelorum sanctorum mutua pugna nil aliud est nisi relationes et allegationes contrariorum meritorum plebium eis creditarum, dum unus angelus sanctus allegat pro plebe sua aliqua bona, et angelus alius pro gente sibi commissa allegat meliora quæ potest. Nihilo minus inter angelos sanctos vera concordia est, nulla dissensio: quoniam Dei sententiam unanimiter præstolantur, et quidquid judicaverit Deus, concorditer volunt et approbant.

FRATER. — An sicut quilibet homo habet duos angelos, unum in custodem, alium in tentatorem, sic quælibet gens habeat angelum unum bonum pro communi custode, et alium malum pro generali impugnatore?

DIONYSIUS. — Hoc ex verbis Hieronymi, Bedæ, Alberti, Thomæ et aliorum manifeste habetur; sed non nimium evagemur.

Footnotes

  1. Prov. xxiv, 12. ↩

  2. Job xxv, 2. ↩

  3. Rom.xi, 33. ↩

Chapter 8 of 41